<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:77-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:77-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="77"><p>iuris, rem et
				sententiam et aequitatem plurimum valere oportere, libidinis, verbo ac littera ius
				omne intorqueri: vos statuite, recuperatores, utrae voces vobis honestiores et
				utiliores esse videantur. 
			<milestone unit="para"/><reg>hoc</reg> loco percommode accidit quod non adest is qui paulo ante adfuit et
				adesse nobis frequenter in hac causa solet, vir ornatissimus, C. Aquilius; nam ipso
				praesente de virtute eius et prudentia timidius dicerem, quod et ipse pudore quodam
				adficeretur ex sua laude et me similis ratio pudoris a praesentis laude tardaret;
				cuius auctoritati dictum est ab illa causa concedi nimium non oportere.
						<add><reg>non</reg></add> vereor de tali viro ne plus dicam quam vos aut
				sentiatis aut apud vos commemorari velitis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="78"><p><reg>quapropter</reg> hoc dicam, numquam eius auctoritatem nimium valere cuius
				prudentiam populus Romanus in cavendo, non in decipiendo perspexerit, qui iuris
				civilis rationem numquam ab aequitate seiunxerit, qui tot annos ingenium, laborem,
				fidem suam populo Romano promptam expositamque praebuerit; qui ita iustus est et
				bonus vir ut natura, non disciplina, consultus esse videatur, ita peritus ac prudens
				ut ex iure civili non scientia solum quaedam verum etiam bonitas nata videatur,
				cuius tantum est ingenium, ita probata fides ut quicquid inde haurias purum te
				liquidumque haurire sentias. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="79"><p><reg>qua</reg> re
				permagnam initis a nobis gratiam, cum eum auctorem defensionis nostrae esse dicitis.
					<reg>illud</reg> autem miror, quem vos aliquid contra me sentire dicatis, cur
				eum auctorem vos pro me appelletis, nostrum nominetis. <reg>verum</reg> tamen quid
				ait vester iste auctor? '<quote>Qvibvs qvidqve verbis actvm pronvntiatvmqve
					sit.</quote>' <milestone n="28" unit="chapter"/><reg>conveni</reg> ego ex isto
				genere consultorum non neminem, ut opinor, istum ipsum quo vos auctore rem istam
				agere et defensionem causae constituere vos dicitis. <reg>qui</reg> cum istam
				disputationem mecum ingressus esset, non posse probari quemquam esse deiectum nisi
				ex eo loco in quo fuisset, rem et sententiam interdicti mecum facere fatebatur,
				verbo me excludi dicebat, a verbo autem posse recedi non arbitrabatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="80"><p>Cum exemplis uterer multis ex omni memoria antiquitatis a
				verbo et ab scripto plurimis saepe in rebus ius et aequi bonique rationem esse
				seiunctam, semperque id valuisse plurimum quod in se auctoritatis habuisset
				aequitatisque plurimum, consolatus est me et ostendit in hac ipsa causa nihil esse
				quod laborarem; nam verba ipsa sponsionis facere mecum, si vellem diligenter
				attendere. '<reg>quonam</reg>,' inquam, 'modo?' '<reg>quia</reg> certe,' inquit,
				'deiectus est Caecina vi hominibus armatis aliquo ex loco; si non ex eo loco quem in
				locum venire voluit, at ex eo certe unde fugit.' '<reg>quid</reg> tum?'
					'<reg>praetor</reg>,' inquit, 'interdixit ut, unde deiectus esset, eo
				restitueretur, hoc est, quicumque is locus esset unde deiectus esset. Aebutius autem
				qui fatetur aliquo ex loco deiectum esse Caecinam, is quoniam se restituisse dixit,
					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>