<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:65-68</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:65-68</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><milestone unit="para"/><reg>atque</reg> illud in tota defensione tua mihi maxime mirum videbatur, te dicere
				iuris consultorum auctoritati obtemperari non oportere. <reg>quod</reg> ego tametsi
				non nunc primum neque in hac causa solum audio, tamen admodum mirabar abs te quam ob
				rem diceretur. <reg>nam</reg> ceteri tum ad istam orationem decurrunt cum se in
				causa putant habere aequum et bonum quod defendant; si contra verbis et litteris et,
				ut dici solet, summo iure contenditur, solent eius modi iniquitati aequi et boni
				nomen dignitatemque opponere. <reg>tum</reg> illud quod dicitur, '<quote>sive
					nive</quote>,' inrident, tum aucupia verborum et litterarum tendiculas in
				invidiam vocant, tum vociferantur ex aequo et bono, non ex callido versutoque iure
				rem iudicari oportere; scriptum sequi calumniatoris esse bonique iudicis voluntatem
				scriptoris auctoritatemque defendere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>in</reg> ista vero causa cum tu sis is qui te verbo litteraque defendas,
				cum tuae sint hae partes: 'unde deiectus es? an inde quo prohibitus es accedere?
				reiectus es, non deiectus,' cum tua sit haec oratio: 'fateor me homines coegisse,
				fateor armasse, fateor tibi mortem esse minitatum, fateor hoc interdicto praetoris
				vindicari, si voluntas et aequitas valeat; sed ego invenio in interdicto verbum unum
				ubi delitiscam: non deieci te ex eo loco quem in locum prohibui ne venires'—in ista
				defensione accusas eos qui consuluntur, quod aequitatis censeant rationem, non verbi
				haberi oportere? </p></div><milestone n="24" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="67"><p><milestone unit="para"/><reg>et</reg> hoc loco Scaevolam dixisti causam apud <num>c</num>viros non tenuisse;
				quem ego antea commemoravi, cum idem faceret quod tu nunc—tametsi ille in aliqua
				causa faciebat, tu in nulla facis—tamen probasse nemini quod defendebat, quia verbis
				oppugnare aequitatem videbatur. Cum id miror, te hoc in hac re alieno tempore et
				contra quam ista causa postulasset defendisse, tum illud volgo in iudiciis et non
				numquam ab ingeniosis hominibus defendi mihi mirum videri solet, nec iuris consultis
				concedi nec ius civile in causis semper valere oportere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="68"><p><reg>nam</reg> hoc qui disputant, si id dicunt non recte aliquid
				statuere eos qui consulantur, non hoc debent dicere iuris consultis, sed hominibus
				stultis obtemperari non oportere; sin illos recte respondere concedunt et aliter
				iudicari dicunt oportere, male iudicari oportere dicunt; neque enim fieri potest ut
				aliud iudicari de iure, aliud responderi oporteat, nec ut quisquam iuris numeretur
				peritus qui id statuat esse ius quod non oporteat iudicari. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>