<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:5-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:5-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Caecinae causa agenda, profiterer satis idoneum esse me defensorem, propterea quod
				fidem meam diligentiamque praestarem; quae cum sunt in actore causae, nihil est in
				re praesertim aperta ac simplici quod excellens ingenium requiratur. <reg>sed</reg>
				cum de eo mihi iure dicendum sit, quod pertineat ad omnis, quodque constitutum sit a
				maioribus, conservatum usque ad hoc tempus, quo sublato non solum pars aliqua iuris
				deminuta, sed etiam vis ea quae iuri maxime est adversaria iudicio confirmata esse
				videatur, video summi ingeni causam esse, non ut id demonstretur quod ante oculos
				est sed ne, si quis vobis error in tanta re sit obiectus, omnes potius me
				arbitrentur causae quam vos religioni vestrae defuisse. <reg>quamquam</reg> ego mihi
				sic persuadeo, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>recuperatores, non vos tam propter
				iuris obscuram dubiamque rationem bis iam de eadem causa dubitasse quam, quod
				videtur ad summam illius existimationem hoc iudicium pertinere, moram ad
				condemnandum quaesisse simul et illi spatium ad sese conligendum dedisse.
					<reg>quod</reg> quoniam iam in consuetudinem venit et id viri boni vestri
				similes in iudicando faciunt, reprehendendum fortasse minus, querendum vero magis
				etiam videtur, ideo quod omnia iudicia aut distrahendarum controversiarum aut
				puniendorum maleficiorum causa reperta sunt, quorum alterum levius est, propterea
				quod et minus laedit et persaepe disceptatore domestico diiudicatur, alterum est
				vehementissimum, quod et ad graviores res pertinet et non honorariam operam amici,
				sed severitatem iudicis ac vim requirit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>quod</reg> est gravius, et cuius rei causa maxime iudicia constituta
				sunt, id iam mala consuetudine dissolutum est. <reg>nam</reg> ut quaeque res est
				turpissima, sic maxime et maturissime vindicanda est, at eadem, quia existimationis
				periculum est, tardissime iudicatur. <milestone n="3" unit="chapter"/><reg>qui</reg>
				igitur convenit, quae causa fuerit ad constituendum iudicium, eandem moram esse ad
				iudicandum? <reg>si</reg> quis quod spopondit, qua in re verbo se uno obligavit, id
				non facit, maturo iudicio sine ulla religione iudicis condemnatur; qui per tutelam
				aut societatem aut rem mandatam aut fiduciae rationem fraudavit quempiam, in eo quo
				delictum maius est, eo poena est tardior? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>'<reg>est</reg> enim turpe iudicium.' <reg>ex</reg> facto quidem turpi.
					<reg>videte</reg> igitur quam inique accidat, quia res indigna sit, ideo turpem
				existimationem sequi; quia turpis existimatio sequatur, ideo rem indignam non
				vindicari. <reg>ac</reg> si qui mihi hoc iudex recuperatorve dicat: 'potuisti enim
				leviore actione confligere, potuisti ad tuum ius faciliore et commodiore iudicio
				pervenire; qua re aut muta actionem aut noli mihi instare ut iudicem tamen,' is aut
				timidior videatur quam fortem, aut cupidior quam sapientem iudicem esse aequum est,
				si aut mihi praescribat quem ad modum meum ius persequar, aut ipse id quod ad se
				delatum sit non audeat iudicare. <reg>etenim</reg> si praetor is qui iudicia dat
				numquam petitori praestituit qua actione illum uti velit, videte quam iniquum sit
				constituta iam re iudicem quid agi potuerit aut quid possit, non quid actum sit
				quaerere. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>