<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:33-36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:33-36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>quaero</reg> sitne
				aliqua huius rei actio an nulla. <reg>convocari</reg> homines propter possessionis
				controversiam non oportet, armari multitudinem iuris retinendi causa non convenit;
				nec iuri quicquam tam inimicum quam vis nec aequitati quicquam tam infestum est quam
				convocati homines et armati. <milestone n="12" unit="chapter"/><reg>quod</reg> cum
				ita sit resque eius modi sit ut in primis a magistratibus animadvertenda videatur,
				iterum quaero sitne eius rei aliqua actio an nulla. <reg>nullam</reg> esse dices?
					<reg>audire</reg> cupio, qui in pace et otio, cum manum fecerit, copias pararit,
				multitudinem hominum coegerit, armarit, instruxerit, homines inermos qui ad
				constitutum experiendi iuris gratia venissent armis, viris, terrore periculoque
				mortis reppulerit, fugarit, averterit, hoc dicat: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p>'<reg>feci</reg> equidem quae dicis omnia, et ea sunt et turbulenta et
				temeraria et periculosa. <reg>quid</reg> ergo est? impune feci; nam quid agas mecum
				ex iure civili ac praetorio non habes.' <reg>itane</reg> vero? recuperatores, hoc
				vos audietis et apud vos dici patiemini saepius? Cum maiores nostri tanta diligentia
				prudentiaque fuerint ut omnia omnium non modo tantarum rerum sed etiam tenuissimarum
				iura statuerint persecutique sint, hoc genus unum vel maximum praetermitterent, ut,
				si qui me exire domo mea coegisset armis, haberem actionem, si qui introire
				prohibuisset, non haberem? <reg>nondum</reg> de Caecinae causa disputo, nondum de
				iure possessionis nostrae loquor; tantum de tua defensione, C. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p>Piso, quaero. <reg>quoniam</reg> ita dicis et ita constituis, si
				Caecina, cum in fundo esset, inde deiectus esset, tum per hoc interdictum eum
				restitui oportuisse; nunc vero deiectum nullo modo esse inde ubi non fuerit; hoc
				interdicto nihil nos adsecutos esse: quaero, si te hodie domum tuam redeuntem coacti
				homines et armati non modo limine tectoque aedium tuarum sed primo aditu
				vestibuloque prohibuerint, quid acturus sis. <reg>monet</reg> amicus meus te, L.
				Calpurnius, ut idem dicas quod ipse antea dixit, iniuriarum. <reg>quid</reg> ad
				causam possessionis, quid ad restituendum eum quem oportet restitui, quid denique ad
				ius civile, aut ad praetoris notionem atque animadversionem? <reg>ages</reg>
				iniuriarum. <reg>plus</reg> tibi ego largiar; non solum egeris verum etiam
				condemnaris licet; num quid magis possidebis? actio enim iniuriarum non ius
				possessionis adsequitur sed dolorem imminutae libertatis iudicio poenaque mitigat.
					</p></div><milestone n="13" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>praetor</reg> interea, Piso, tanta de re tacebit? quem ad modum te
				restituat in aedis tuas non habebit? <reg>qui</reg> dies totos aut vim fieri vetat
				aut restitui factam iubet, qui de fossis, de cloacis, de minimis aquarum itinerumque
				controversiis interdicit, is repente obmutescet, in atrocissima re quid faciat non
				habebit? et C. Pisoni domo tectisque suis prohibito, <add>prohibito</add> inquam,
				per homines coactos et armatos, praetor quem ad modum more et exemplo opitulari
				possit non habebit? <reg>quid</reg> enim dicet, aut quid tu tam insigni accepta
				iniuria postulabis? 'Vnde vi prohibitus?' <reg>sic</reg> nemo umquam interdixit;
				novum est, non dico inusitatum, verum omnino inauditum. 'Vnde deiectus?'
					<reg>quid</reg> proficies, cum illi hoc respondebunt tibi quod tu nunc mihi,
				armatis se tibi obstitisse ne in aedis accederes; deici porro nullo modo potuisse
				qui non accesserit? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>