<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:13-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:13-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><milestone unit="para"/>Cum esset haec auctio hereditaria constituta, Aebutius iste, qui iam diu Caesenniae
				viduitate ac solitudine aleretur ac se in eius familiaritatem insinuasset, hac
				ratione ut cum aliquo suo compendio negotia mulieris, si qua acciderent,
				controversiasque susciperet, versabatur eo quoque tempore in his rationibus
				auctionis et partitionis atque etiam se ipse inferebat et intro dabat et in eam
				opinionem Caesenniam adducebat ut mulier imperita nihil putaret agi callide posse,
				ubi non adesset Aebutius. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>quam</reg> personam
				iam ex cotidiana vita cognostis, recuperatores, mulierum adsentatoris, cognitoris
				viduarum, defensoris nimium litigiosi, contriti ad <reg>regiam</reg>, inepti ac
				stulti inter viros, inter mulieres periti iuris et callidi, hanc personam imponite
				Aebutio. <reg>is</reg> enim Caesenniae fuit Aebutius—ne forte quaeratis, num
				propinquus?—nihil alienius—amicus a patre aut a viro traditus? —nihil minus—quis
				igitur? ille, ille quem supra deformavi, voluntarius amicus mulieris non
				necessitudine aliqua, sed ficto officio simulataque sedulitate coniunctus magis
				opportuna opera non numquam quam aliquando fideli. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Cum esset, ut dicere institueram, constituta auctio Romae, suadebant amici
				cognatique Caesenniae, id quod ipsi quoque mulieri veniebat in mentem, quoniam
				potestas esset emendi fundum illum Fulcinianum, qui fundo eius antiquo continens
				esset, nullam esse rationem amittere eius modi occasionem, cum ei praesertim pecunia
				ex partitione deberetur; nusquam posse eam melius conlocari. <reg>itaque</reg> hoc
				mulier facere constituit; mandat ut fundum sibi emat,—cui tandem? —cui putatis? an
				non in mentem vobis venit omnibus illius hoc munus esse ad omnia mulieris negotia
				parati, sine quo nihil satis caute, nihil satis callide posset agi? </p></div><milestone n="6" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>recte</reg> attenditis.
				Aebutio negotium datur. <reg>adest</reg> ad tabulam, licetur Aebutius; deterrentur
				emptores multi partim gratia Caesenniae, partim etiam pretio. <reg>fundus</reg>
				addicitur Aebutio; pecuniam argentario promittit Aebutius; quo testimonio nunc vir
				optimus utitur sibi emptum esse. <reg>quasi</reg> vero aut nos ei negemus addictum
				aut tum quisquam fuerit qui dubitaret quin emeretur Caesenniae, cum id plerique
				scirent, omnes fere audissent, <add>qui non audisset,</add> is coniectura adsequi
				posset, cum pecunia Caesenniae ex illa hereditate deberetur, eam porro in praediis
				conlocari maxime expediret, essent autem praedia quae mulieri maxime convenirent, ea
				venirent, liceretur is quem Caesenniae dare operam nemo miraretur, sibi emere nemo
				posset suspicari. <reg>hac</reg> emptione facta pecunia solvitur a Caesennia;
					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>