<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:41-49</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:41-49</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><milestone unit="para"/><reg>videte</reg><note><app><lem>videte</lem></app> vitę<hi rend="italic">V</hi>
                  </note> igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, virum
				fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi
				amicis, praesertim cum tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute
					supplicent<note>supplicem <hi rend="italic">V</hi> Tusculo <hi rend="italic">del. Bake</hi>
                  </note>, primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex
				clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam
				videmus, tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione
				innocentiae maxime<note>maximae <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> floruerunt, deinde
				recens memoria parentis, cuius sanguine non solum Asculanorum manus, a qua
				interfectus est<note>a qua ... est <hi rend="italic">del. Pluygers</hi>
                  </note>, sed
				totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus
				vitae partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consili et
				maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui
				nunc sunt exercitatus. </p></div><milestone n="19" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="42"><p><reg>qua</reg> re si etiam monendi estis a me,
					iudices<note>estis a me iudices <hi rend="italic">V</hi>: estis a me <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: estis iudices <hi rend="italic">k</hi> videor] iudices <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l, ed. R</hi>
                  </note>, quod non estis, videor
				hoc leviter<note>leniter <hi rend="italic">k, Klotz</hi>
                  </note> pro
						mea<note><app><lem>mea</lem></app> me <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> auctoritate
				vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita virtus, industria,
				felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos existimetis.
					<reg>fuit</reg> enim<note><app><lem>enim</lem></app> olim <hi rend="italic">Mommsen</hi>
                  </note> maior talium <add>tum</add>
                  <note>tum <hi rend="italic">supplevi</hi>
                  </note> virorum in hac re publica copia; quae cum esset, tamen
				eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur. <reg>quid</reg> nunc vobis
				faciendum est studiis militaribus apud iuventutem obsoletis,
					<add>fortissimis</add>
                  <note>fortissimis <hi rend="italic">suppl. hoc loco
						Müller</hi> (<hi rend="italic">post</hi> hominibus <hi rend="italic">Orelli</hi>)</note> autem<note>autem <hi rend="italic">V</hi>: aut <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: aut claris <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> hominibus ac summis ducibus partim aetate,
				partim civitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut
				a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improvisa<note>improviso <hi rend="italic">Lambinus</hi>
                  </note> nascantur? nonne et hominem ipsum ad
				dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis
				inflammandos putatis? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="43"><p><reg>recordamini</reg> quos
				legatos nuper in bello <add>Italico</add>
                  <note>Italico <hi rend="italic">supplevi</hi>
                  </note> L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn.
				Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, praetorios
				homines, belli gerendi peritissimos; praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P.
				Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac
				victoriis eruditos. <reg>age</reg> vero, nunc inferte<note>inferte <hi rend="italic">l mg., ed. R</hi>: inserite <hi rend="italic">cett.</hi>
						(<hi rend="italic">cf. v.</hi> 27)</note> oculos in curiam, introspicite
				penitus in omnis rei publicae partis; utrum videtis nihil posse accidere ut tales
				viri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum Romanum
				abundare? <reg>quae</reg> si diligenter attendetis, profecto, iudices, virum ad
				labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad
				consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi vobis ac liberis vestris
				retinere quam inimicissimis populo Romano<note>populo R. <hi rend="italic">Klotz</hi>: rei p. <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> nationibus et
				crudelissimis tradere et condonare<note>condonare <hi rend="italic">k,
					Faernus</hi>: condemnare <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>
                  </note> maletis<note>maletis <hi rend="italic">kl,
						Naugerius</hi> (1): malitis <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>
                  </note>. </p></div><milestone n="20" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p><milestone unit="para"/><reg>at</reg><note>at <hi rend="italic">V</hi>: an <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: et <hi rend="italic">k</hi>
                  </note>
				infestis prope signis inferuntur<note>inferuntur <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l, ed. R</hi>: inseruntur <hi rend="italic">V</hi>: instruuntur <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> Galli in M.
					Fonteium<note>Galli in M. <hi rend="italic">Halm</hi>: Gallim <hi rend="italic">V</hi>: Galli in <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note>
				et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia. <reg>video</reg>,
				iudices; sed<note>sed <hi rend="italic">Halm</hi>: c. et <hi rend="italic">V</hi>:
					et <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> multis et firmis praesidiis vobis
				adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae resistemus. <reg>primum</reg>
				obicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica populo Romano provincia;
				quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu M. Fontei<note>manu M.
						<hi rend="italic">Halm</hi>: manum <hi rend="italic">V</hi>: manu <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> conservatam esse dicat, ut<note>ut <hi rend="italic">om. V1</hi>
                  </note> ipsa<note>ipsa <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">cf vv.</hi> 14, 18): illa <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> per hunc a Thraecum<note>a Thraecum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: atgrecum <hi rend="italic">V</hi>: a Graecorum <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> adventu
				ac depopulatione defensa <add>est</add>
                  <note>est <hi rend="italic">Faernus</hi>:
						<hi rend="italic">om. V<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi>: fuit <hi rend="italic">k</hi>
                  </note>, sic ab huius nunc capite Gallorum impetus
				terroresque depellit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p><reg>constituitur</reg> ex
				altera parte ulterior Hispania, quae profecto <add>non</add>
                  <note>non <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italic">om. V</hi> modo <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: solum <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> modo religione sua resistere istorum cupiditati
				potest sed etiam sceleratorum hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis
				refutare. <reg>atque</reg> ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia
				sumuntur. <reg>venit</reg> huic subsidio misero atque innocenti Massiliensium cuncta
				civitas, quae non solum ob eam causam laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem
				gratiam referre<note>referre <hi rend="italic">kl, ed. R</hi>: referri <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi>
                  </note> videatur sed
				etiam quod ea condicione atque eo fato se in eis<note>iis <hi rend="italic">l,
						Manutius</hi>: his <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> terris conlocatam
				esse arbitratur ne quid nostris hominibus istae gentes nocere possint. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>propugnat</reg> pariter pro salute M. Fontei
				Narbonensis colonia, quae per hunc ipsa nuper obsidione hostium liberata nunc
				eiusdem miseriis ac periculis commovetur. <reg>denique</reg> ut oportet bello
				Gallico, ut maiorum iura moresque praescribunt, nemo est civis Romanus qui sibi ulla
				excusatione utendum putet; omnes illius provinciae publicani, agricolae, pecuarii,
				ceteri negotiatores uno animo M. Fonteium atque una voce defendunt. <milestone n="21" unit="chapter"/>
                  <reg>quod</reg> si tantas auxiliorum nostrorum copias
				Indutiomarus ipse despexerit, dux Allobrogum ceterorumque Gallorum<note>dux ...
					Gallorum <hi rend="italic">del. Bake</hi>
                  </note>, num etiam de matris hunc
				complexu, lectissimae miserrimaeque feminae, vobis inspectantibus avellet atque
				abstrahet? praesertim cum virgo Vestalis ex altera parte germanum fratrem complexa
				teneat vestramque, iudices, ac populi Romani<note>ac populi R. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: a p. R. <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> fidem
				imploret; quae pro vobis liberisque vestris tot annos in dis immortalibus placandis
				occupata est ut ea nunc pro salute sua fratrisque sui animos vestros placare possit.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p><reg>cui</reg> miserae quod praesidium, quod
					solacium<note>solatium <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> (<hi rend="italic">ita v.</hi> 20)</note> reliquum<note>reliquum <hi rend="italic">k</hi>:
					relicum <hi rend="italic">V</hi>: <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>
                  </note> est hoc amisso? <reg>nam</reg>
				ceterae feminae gignere ipsae sibi praesidia et habere domi fortunarum omnium socium
				participemque possunt; huic vero virgini quid est praeter fratrem quod aut iucundum
				aut carum esse possit? <reg>nolite</reg> pati, iudices, aras deorum immortalium
				Vestaeque matris cotidianis virginis lamentationibus de vestro iudicio
					commoneri<note>commoneri <hi rend="italic">V</hi>: commoveri <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note>; prospicite ne ille ignis aeternus
				nocturnis Fonteiae laboribus vigiliisque servatus sacerdotis
						vestrae<note><app><lem>vestrae</lem></app> Vestae <hi rend="italic">ed.
					R</hi>
                  </note> lacrimis exstinctus esse dicatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="48"><p><reg>tendit</reg><note>tendit <hi rend="italic">kl, Faernus</hi>: tendet <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi>
                  </note> ad vos virgo
				Vestalis manus supplices easdem quas pro vobis dis immortalibus tendere consuevit.
				Cavete ne periculosum superbumque sit eius vos obsecrationem repudiare cuius preces
				si di aspernarentur, haec salva esse non possent<note>possent <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: possunt <hi rend="italic">V</hi>
                  </note>.
					<reg>videtisne</reg> subito, iudices, virum fortissimum, M. Fonteium, parentis
				et sororis commemoratione lacrimas profudisse? <reg>qui</reg> numquam in acie
				pertimuerit, qui se armatus saepe in hostium manum multitudinemque immiserit, cum in
				eius modi periculis eadem se solacia suis relinquere arbitraretur quae suus pater
				sibi reliquisset, idem nunc conturbato<note>perturbato <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                  </note> animo pertimescit ne non modo ornamento et adiumento non
				sit suis sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus aeternum miseris atque ignominiam
				relinquat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p>O fortunam longe disparem, M. Fontei,
				si deligere potuisses ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum
				esset! <reg>tum</reg> enim<note>tum enim <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: tuam
					enim <hi rend="italic">V</hi> cuius <hi rend="italic">Cus.</hi>
                  </note> vitae
				socia virtus, mortis<note>morti <hi rend="italic">Cus.</hi>
                  </note> comes gloria
				fuisset; nunc vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas ad eorum arbitrium
				sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt! A quo periculo
				defendite, iudices, civem fortem atque innocentem; curate ut nostris testibus plus
				quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam hostium libidini
				consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem quae vestris sacris
					praesit<note>praeest <hi rend="italic">Madvig</hi>
                  </note> quam eorum audaciam
				qui cum omnium sacris delubrisque bella gesserunt<note>gesserint <hi rend="italic">Klotz</hi> (<hi rend="italic">malo numero</hi>)</note>.
					<reg>postremo</reg> prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani
				maxime pertinet, ut plus<note>ut plus <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: vitiis <hi rend="italic">V</hi>: ut potius <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> apud vos preces virginis Vestalis quam minae
				Gallorum valuisse videantur. 
				</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>