<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:32-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:32-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p>tam integrae sibi suscipient ut, cum
				omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites<note>omnes
					in equites <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> Romani qui in illa provincia
				fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii
				populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et
				publice laudent, vos tamen cum<note>cum <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>
                  </note> Gallis iugulare<note>iugulare
						<hi rend="italic">Müller</hi>: iurare <hi rend="italic">Vk</hi>: credere
						<hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: peierare <hi rend="italic">Koch</hi>
                  </note> malitis? <reg>quid</reg> ut secuti esse
				videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam
				civium? <reg>an</reg> dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos
				aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios
				religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini<note>ac nomini <hi rend="italic">om. Cus.</hi>
                  </note> bonis ac fidelibus<note>ac fid. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: ad fid. <hi rend="italic">V</hi>: et fid. <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> et sociis et civibus
				anteferre? </p></div><milestone n="15" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><milestone unit="para"/><reg>an</reg> vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et
				habeant et gerant cum populi Romani nomine? <reg>sic</reg> existimatis eos
					hic<note>eos hic <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): eosic <hi rend="italic">V</hi>: eos sic <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: eos <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> sagatos bracatosque
				versari, animo demisso<note>animos <hi rend="italic">V</hi> demissos <hi rend="italic">V1</hi>
                  </note> atque humili, ut solent ei qui adfecti
				iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? <reg>nihil</reg> vero
				minus. <reg>hi</reg>
                  <note>ii <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l, ed. R</hi>
                  </note> contra vagantur laeti atque
					erecti<note>erecti <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>:
					recti <hi rend="italic">Vk</hi>
                  </note> passim toto foro cum quibusdam minis et
				barbaro atque immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi
				aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum
				praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum
				concitaretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>si</reg> M. Fonteium, iudices,
				in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus quos
				ante oculos vestros gessit <add>male gestis</add>
                  <note>male gestis <hi rend="italic">suppl. Lambinus</hi>
                  </note>, convictus<note>convictus
						<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italic">ed. R</hi>:
					convictis <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> virorum bonorum<note>virorum bon.
					testimoniis <hi rend="italic">del. Madvig</hi>
                  </note> testimoniis, legationibus
				flagitiose obitis, invisus<note>invitus <hi rend="italic">V</hi>: invitis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italic">corr. Manutius</hi>
                  </note>
				suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani
				Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium
				testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis<note><app><lem>vobis</lem></app> vel
					vobis <hi rend="italic">V2</hi>
                  </note> magno opere providendum ne, quos ita
				adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent, eos
				pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>nunc</reg> vero cum laedat nemo bonus, laudent omnes vestri
				cives atque socii, oppugnent idem<note>idem <hi rend="italic">Müller</hi>: id <hi rend="italic">V</hi>: ii <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> qui
				saepissime hanc urbem et hoc imperium oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei vobis ac
				populo Romano minentur, amici ac propinqui supplicent vobis, dubitabitis non modo
				vestris civibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus
					<add>et</add>
                  <note>et <hi rend="italic">l, Halm</hi>: ac <hi rend="italic">suppl. Naugerius</hi> (1)</note> gentibus ostendere vos in sententiis
				ferendis civi parcere quam hosti cedere maluisse? </p></div><milestone n="16" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p>Magna me hercules<note>mehercule <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> causa, iudices, absolutionis cum ceteris
				causis haec est, ne quae<note>quae <hi rend="italic">Halm</hi>: que <hi rend="italic">V</hi>: qua <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note>
				insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit
				in Galliam, senatores<note>senatores <hi rend="italic">Faernus</hi>: senates <hi rend="italic">V</hi>: senatus (-um <hi rend="italic">k</hi>) <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> equitesque populi Romani non testimoniis
				Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum libidinem<note><app><lem>lib.</lem></app> lub.
						<hi rend="italic">V2</hi>
                  </note> iudicasse. <reg>ita</reg> vero, si illi
				bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui Indutiomaro
				isti minaci atque adroganti par in bello gerendo<note>belligerendo <hi rend="italic">V1</hi>: belligerando <hi rend="italic">V2<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>: <hi rend="italic">corr.
					Faernus</hi>
                  </note> esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus<note>Q.
						<hi rend="italic">k, Faernus</hi>: O. <hi rend="italic">V</hi>: <hi rend="italic">om.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                  </note> qui nationem Allobrogum et
					<add>belli</add>
                  <note>belli <hi rend="italic">supplevi</hi> (<hi rend="italic">cf. Prov. Cons.</hi> 19, <hi rend="italic">Verr.</hi> v. 39, <hi rend="italic">et ad Phil.</hi> xiii. 2 <hi rend="italic">et</hi>
					47)</note> reliquias<note>reliquas <hi rend="italic">Lambinus</hi>
                  </note> suis
				iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non potest, orandus
				erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos novos clientis a bello faciendo
				deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non
				poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allobrogum animos mitiget,
				quoniam apud illos Fabiorum nomen amplissimum <add>est</add>
                  <note>est <hi rend="italic">k</hi>: <hi rend="italic">om. V<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi> (est ampl. <hi rend="italic">Halm</hi>) volunt] ut
					velint <hi rend="italic">Angelius</hi>
                  </note>. <reg>volunt</reg> isti aut
				quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo
				Romano non metum belli sed spem triumphi<note>triumphos (-is <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l,</hi> -i <hi rend="italic">k</hi>) tendere <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr.
						Naugerius</hi> (2)</note> ostendere? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><milestone unit="para"/><reg>quod</reg> si in turpi reo patiendum non esset ut quicquam isti se minis
				profecisse arbitrarentur, quid faciendum vobis <add>in</add>
                  <note>in <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: de <hi rend="italic">k</hi>: <hi rend="italic">om. V</hi>
                  </note> M.
					Fonteio<note>Fontei <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> arbitramini? de quo homine,
				iudices—iam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere
				dicere—de quo vos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrorum<note>probrorum
						<hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 39):
					probrosum <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> non modo crimen sed ne maledictum
				quidem audistis. <reg>ecquis</reg>
                  <note>ecquis (et- <hi rend="italic">kl</hi>)
						<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: haec quis <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> umquam reus, praesertim in hac vitae ratione
					versatus<note>vorsatus <hi rend="italic">V2</hi>
                  </note>, in honoribus petendis,
				in potestatibus<note>potestatibus obtinendis <hi rend="italic">Mommsen</hi>
                  </note>,
				in imperiis gerendis, sic accusatus est ut nullum probrum, nullum facinus, nulla
				turpitudo quae a libidine<note><app><lem>lib.</lem></app> lub. <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore
				obiceretur, si non vera<note>si vera non <hi rend="italic">V</hi>
                  </note>, at
					ficta<note>at ficta <hi rend="italic">k</hi>: atdeficta (<hi rend="italic">ex</hi> atficta <hi rend="italic">credo</hi>) <hi rend="italic">V</hi>:
					at tamen ficta <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: at
					commode ficta <hi rend="italic">Halm</hi>
                  </note> cum aliqua ratione ac
				suspicione? </p></div><milestone n="17" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p>M.
				Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto.
					<reg>exstant</reg> orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum
				Scaurum esse dicta, falso; quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta.
					<reg>quam</reg> multa M'. Aquilius<note>M'. <hi rend="italic">Manutius</hi>: M.
						<hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> audivit in suo iudicio, quam multa L.
				Cotta, denique P. Rutilius! qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros
				optimos atque innocentissimos esse numerandus. <reg>ille</reg> igitur ipse homo
				sanctissimus ac temperantissimus<note>temperatissimus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> multa audivit in sua causa quae ad<note>ad libidinem <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. Faernus</hi>
                  </note>
				suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>exstat</reg> oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe
				ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L.
				Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. <reg>at</reg> in quem virum! qui tanta
				virtute atque integritate fuit ut etiam illis optimis<note>optumis <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> temporibus, cum hominem invenire nequam neminem
				posses, solus tamen Frugi nominaretur. <reg>quem</reg> cum in contionem Gracchus
				vocari iuberet et viator<note>iuberet et viator <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: iubertet vator <hi rend="italic">V</hi>: iuberet viator <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> quaereret, quem
				Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit, 'dicere inimicum meum Frugi.'
					<reg>is</reg> igitur vir quem ne inimicus quidem satis in<note>in <hi rend="italic">del. Bake</hi>
                  </note> appellando significare poterat, nisi
				ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset sed etiam qualis
				esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p>Fonteius ita duabus actionibus accusatus est
				ut obiectum nihil sit quo significari vestigium libidinis<note><app><lem>lib.</lem></app>
					lub. <hi rend="italic">V2</hi>
                  </note>, petulantiae, crudelitatis, audaciae
				possit; non modo nullum facinus huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod
					reprehenderunt<note>reprehenderint <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                  </note>.
					<milestone n="18" unit="chapter"/>
                  <reg>quod</reg> si aut quantam voluntatem
				habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent
				aut <add>ad</add> ementiendum<note>aut ad ement. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: aut ement. <hi rend="italic">Vk</hi>
                  </note> animi aut ad fingendum ingeni, non meliore fortuna ad probra
						non<note><app><lem>probra non</lem></app> probra nunc <hi rend="italic">l, ed.
						R</hi>
                  </note> audienda M. Fonteius<note>audienda M. <hi rend="italic">Halm</hi>: audiendam <hi rend="italic">V</hi>: audienda <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> quam illi de quibus antea commemoravi
				fuisset. Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus
				moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum religionis videtis
				positum in vestra fide ac potestate, atque ita ut commissus sit fidei, permissus
				potestati. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>