<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:29</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:29</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>credo</reg> haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut
				cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis
				'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus,
				quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit.
					<reg>verebatur</reg> enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de
				existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum,
				talem virum, tam cupide, tam temere dixisse; non<note><app><lem>non</lem></app> hoc <hi rend="italic">Bake</hi>
                  </note> intellegebat se in testimonio nihil praeter
				vocem et<note>vocem et <hi rend="italic">del. Bake</hi>
                  </note> os et audaciam neque
				civibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>