<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>mihi</reg>
				enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter
				interrogandus est<note>est <hi rend="italic">Klotz</hi>: et <hi rend="italic">codd.</hi>: est et <hi rend="italic">Orelli</hi>
                  </note>, saepe etiam non
				interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas
				attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno
					<add>quoque</add>
                  <note>quoque <hi rend="italic">suppl. ed. Hervag.</hi>
                  </note>
				de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus<note>nolumus <hi rend="italic">ed. R</hi>
                  </note>, quae causa nobis tacendi fuerit existimare
				debetis. <reg>quam</reg> ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio
				putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior
					existimetur<note>existimetur his <hi rend="italic">Vk</hi> (<hi rend="italic">e duplici lectione</hi> -tur <hi rend="italic">et</hi> -tis)</note>. Vnum
				est enim et simplex aurium iudicium et promisce<note>promiscue <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ2</foreign>kl</hi>
                  </note> et communiter
				stultis ac sapientibus ab natura datum. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>