<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:9-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:9-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>et cum sciret<note>sciret <hi rend="italic">T</hi>: scirent <hi rend="italic">A</hi></note> de damno
				legem esse Aquiliam, tamen hoc<note><app><lem>hoc</lem></app> hic <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et
				cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut
					perraro<note>ut perraro <hi rend="italic">A</hi>: perraro <hi rend="italic">T</hi>: et perraro <hi rend="italic">Cramer</hi></note> fieret ut homo
				occideretur, idque nefarium ac<note>ac <hi rend="italic">T</hi>: et <hi rend="italic">A</hi></note> singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse
				iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si
				quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur<note>videretur <hi rend="italic">T</hi>: videtur <hi rend="italic">A</hi></note> quam
				admonere. </p></div><milestone n="5" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>his</reg> temporibus cum ex<note>ex <hi rend="italic">A</hi>: et <hi rend="italic">T</hi></note> bello diuturno atque domestico res in eam
				consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit
				esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et
				recuperatores dare, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>ut quam primum res
				iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et
				illam latebram tollere: '<quote>damnum iniuria.</quote>' <reg>quod</reg> in
					aliis<note>aliis <hi rend="italic">T</hi>: illis <hi rend="italic">A</hi></note> causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno
				quod vi per servos armatos datum esset
				<gap reason="lost" unit="lines" quantity="7"/>
				</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p> ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma
				capere, manum cogere, homines occidere. Cum iudicium ita daret<note>daret <hi rend="italic">Heinrich</hi>: daretur <hi rend="italic">A</hi></note> ut
				hoc solum in iudicium veniret<note>venire <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Beier</hi></note>, videreturne vi hominibus coactis
				armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet<note>aderet <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Cramer</hi></note>
					'<quote>inivria</quote>,' putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem
				defensionis nullam reliquisset<note>relinquisset <hi rend="italic">A</hi> (<hi rend="italic">ita</hi> § 21)</note>. </p></div><milestone n="6" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>quoniam</reg> quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem
				ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>fundum</reg> habet in agro Thurino<note>Thurino <hi rend="italic">Quintil.</hi> iv. 3. 121: Thyrino <hi rend="italic">A</hi></note> M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non
				moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre
				mallet quam iure defendere. <reg>nam</reg> P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio
				senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris
				incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis
				pretiis ipse Claudius <add>emerat</add><note>emerat <hi rend="italic">suppl.
						Heinrich</hi></note>
				<gap reason="lost" quantity="11" unit="lines"/>
				</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p> clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia
				et Asia. <reg>etiam</reg> illud addam quod ad rem pertinet: imperatore mortuo
				pecuniam nescio quo modo quaesitam dum volt in praedio ponere, non posuit, sed
				abiecit. <reg>nihil</reg> adhuc m
				<gap reason="lost" quantity="10" unit="lines"/>
			</p><p>. . am calamitate<note>calamitatem <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Mai</hi></note> vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno
				Tulli <add>exp</add>lere<note>explere <hi rend="italic">Mai</hi>: plere <hi rend="italic">A</hi></note> conatus est. 
			</p></div><milestone n="7" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>est</reg> in eo agro centuria quae
					Populiana<note>Popiliana <hi rend="italic">A</hi> (<hi rend="italic">Peyron</hi>): <hi rend="italic">cf.</hi> §§ 17, 19, 21</note> nominatur,
				recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater
					pos<add>sederat</add><note>possederat <hi rend="italic">Mai</hi>: pos <hi rend="italic">A</hi></note>
				<gap reason="lost" quantity="11" unit="lines"/> posita esse et ad fundum eius convenire.
					<reg>ac</reg> primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat,
				fundum proscripsit; eum autem emptum habebat cum socio Cn. Acerronio, viro
					op<add>timo</add><note>optimo <hi rend="italic">Mai</hi>: op <hi rend="italic">A</hi></note>
				<gap reason="lost" quantity="11" unit="lines"/> modum proscripsisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>hominem</reg> appellat. <reg>iste</reg> sane adroganter
				quod commodum fuit respondit. Nequedum finis auctor demonstraverat.
					<reg>mittit</reg> ad procuratorem litteras et ad vilicum Tullius
				<gap reason="lost" quantity="10" unit="lines"/> facturum negavit; illis absentibus finis
				Acerronio demonstravit neque tamen hanc centuriam Populianam vacuam tradidit.
				Acerronius, quo modo potuit, se de tota re<note>se de tota me <hi rend="italic">Niebuhr</hi>: sedetorare <hi rend="italic">A</hi></note> ex
				<gap reason="lost" quantity="11" unit="lines"/>
				</p></div><milestone n="8" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p> mine<note>mine <hi rend="italic">A</hi>:
					discrimine <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> eius modi semustilatus
				effugit. <reg>adducit</reg> iste interea in saltum homines electos maximis animis et
				viribus et eis<note>iis <hi rend="italic">Mai</hi>: is <hi rend="italic">A</hi></note> arma quae cuique habilia<note>habilia <hi rend="italic">Heinrich</hi>: abitalia <hi rend="italic">A</hi></note> atque apta essent
				comparat, prorsus ut quivis intellegeret non eos ad rem rusticam, verum ad caedem ac
				pugnam comparari. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>brevi</reg>
						illo<note><app><lem>illo</lem></app> illi <hi rend="italic">Cramer</hi></note>
				tempore Q. Cati Aemiliani, hominis honesti, quem vos nostis, duo homines occiderunt;
				multa alia fecerunt; passim vagabantur armati, non obscure, sed ut plane intellegere
				viderentur ad quam rem parati essent; agros, vias denique infestas habebant.
					<reg>venit</reg> in Thurinum<note>Tyrinum <hi rend="italic">A</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 14)</note> interea Tullius. <reg>deinde</reg> iste
				pater familias Asiaticus beatus, novus arator et idem pecuarius, cum ambularet in
				agro, animadvertit in hac ipsa centuria Populiana aedificium non ita magnum
				servumque M. Tulli Philinum<note>Philinum <hi rend="italic">Mai</hi> (<hi rend="italic">e</hi> § 22): filium <hi rend="italic">A</hi>
					sticnegotiimmeost <hi rend="italic">A</hi>: 'stic negoti immeo est (<hi rend="italic">`vulgarem pronuntiationem expressit orator'</hi>) <hi rend="italic">Peyron</hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p>'<reg>quid</reg> vobis,' inquit, 'istic negoti in meo est?' <reg>servus</reg>
				respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad villam; posse eum cum eo
				disceptare si quid vellet. <reg>rogat</reg> Fabius Acerronium—nam ibi tum erat—ut
				secum simul veniat ad Tullium. <reg>venitur</reg>. <reg>ad</reg> villam erat
				Tullius. <reg>appellat</reg> Fabius ut aut ipse Tullium deduceret aut ab eo
				deduceretur. <reg>dicit</reg> deducturum se Tullius, vadimonium Fabio Romam
				promissurum. <reg>manet</reg> in ea condicione Fabius. <reg>mature</reg> disceditur.
					</p></div><milestone n="9" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>proxima</reg> nocte, iam fere cum lux
				adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi, quod erat in centuria
				Populiana, servi P. Fabi frequentes armatique veniunt; introitum ipsi sibi
					<add>vi</add><note>vi <hi rend="italic">suppl. Heinrich</hi></note> manuque
				patefaciunt; homines magni preti servos M. Tulli nec opinantis adoriuntur;
					quod<note>quodque <hi rend="italic">Huschke</hi></note> facile factu fuit,
				neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi
				crudelitatisque <add>hab</add>uerunt<note>habuerunt <hi rend="italic">Mai</hi>: ...
					uerunt <hi rend="italic">A</hi></note> ut eos omnis gurgulionibus insectis
				relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor
					eis<note>iis <hi rend="italic">Huschke</hi>: his <hi rend="italic">A</hi>: is
						<hi rend="italic">Heinrich</hi></note> honor haberetur; praeterea tectum
				villamque disturbant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>hanc</reg> rem tam
				atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea
				nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat. Tullius statim dimittit ad amicos,
				quorum ex<note>ex <hi rend="italic">Beier</hi>: ea <hi rend="italic">A</hi></note>
				vicinitate Thurina<note>Thurina <hi rend="italic">Pluygers</hi>: tum illa <hi rend="italic">A</hi></note> bona atque honesta copia praesto fuit.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>omnibus</reg> acerba res et misera
				videbatur. Cum amici in comm <gap reason="lost"/>turbarunt. 
					</p></div><milestone n="10" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>audite</reg>, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium.
					<reg>haec</reg> quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere;
				quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius.
					<reg>nostri</reg> testes dicunt occisos homines; cruorem in locis
					pluribus<note>plurimb. <hi rend="italic">T</hi></note>, deiectum aedificium se
				vidisse dicunt; nihil<note>vidisse dicunt; nihil <hi rend="italic">Madvig</hi>:
					vidisse; dicunt nihil <hi rend="italic">priores</hi></note> amplius.
					<reg>quid</reg> Fabius? Horum nihil negat. <reg>quid</reg> ergo addit amplius?
					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>