<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.perseus-lat2:2.1.119-2.1.138</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.perseus-lat2:2.1.119-2.1.138</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="actio" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="section" n="119"><p><milestone unit="Para"/><reg>et</reg> cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit designatus<note>quam diu fuit design. <hi rend="italics">suppl. in mg. p2</hi>: <hi rend="italics">om. r</hi></note>, componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. <reg>itaque</reg> L. Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset; quod vos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit<note>esse solitus sit <hi rend="italics">codd.</hi></note> convenire; quem iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in foro. <reg>sed</reg> eo leviores istius iniuriae videbantur quod erat in aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono homines uterentur. 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="120"><p><reg>nam</reg>, quaeso, redite in memoriam, iudices, quae libido istius in iure dicundo<note>dicundo <hi rend="italics">V Prisc.</hi>: dicendo <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>b</hi></note> fuerit, quae varietas decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus eorum omnium qui de iure civili consuli solent, quam plena ac referta Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum ventum et in aurem eius insusurratum, alias revocabat eos<note>vos <hi rend="italics">p</hi></note> inter quos iam decreverat, decretumque mutabat, alias inter aliquos<note>aliquos <hi rend="italics">V</hi>: alios <hi rend="italics">p rell.</hi></note> contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo ante decreverat. 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="121"><p><reg>hinc</reg> illi homines erant qui etiam ridiculi inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum; alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam nequam reliquisset. <reg>quae</reg> ego non commemorarem,—neque enim perfacete<note>perfacete <hi rend="italics">V Lg.</hi> 42: perfacile <hi rend="italics">p rell.</hi></note> dicta neque porro hac severitate digna sunt, —nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam et iniquitatem tum<note>et imquitatem tum <hi rend="italics">p rell.</hi>: <hi rend="italics">om. V</hi></note> in ore vulgi<note>volgi <hi rend="italics">V</hi></note> atque in communibus proverbiis esse versatam.  </p></div><milestone n="47" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="122"><p><milestone unit="Para"/><reg>in</reg> plebem vero Romanam utrum superbiam prius commemorem an crudelitatem? Sine dubio crudelitas gravior est atque atrocior. <reg>oblitosne</reg> igitur hos putatis esse quem ad modum sit iste solitus virgis plebem Romanam concidere? <reg>quam</reg> rem etiam tribunus<note>tr. pl. Quintius <hi rend="italics">V</hi></note> plebis in contione egit, cum eum quem iste virgis<note>iste virgis <hi rend="italics">V</hi> <foreign xml:lang="grc">p</foreign>: virgis iste <hi rend="italics">b<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> ceciderat in conspectum populi Romani produxit<note>produxisset <hi rend="italics">V</hi> (<hi rend="italics">Zielinski p.</hi> 193)</note>; cuius rei recognoscendae faciam vobis suo tempore potestatem. 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="123"><p><reg>superbia</reg> vero quae fuerit quis ignorat? quem ad modum iste<note>iste <hi rend="italics">V Prisc.</hi>: is <hi rend="italics">p<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> tenuissimum quemque contempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit? P. Trebonius viros bonos et honestos compluris<note>conplures <hi rend="italics">Vbr</hi>: plures <hi rend="italics">pq</hi></note> fecit heredes; in iis<note>iis <hi rend="italics">V</hi>: his <hi rend="italics">p rell.</hi></note> fecit suum libertum. <reg>is</reg> A. Trebonium<note>Is Aulum <hi rend="italics">p</hi></note> fratrem habuerat proscriptum. <reg>ei</reg> cum cautum vellet, scripsit ut heredes iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus dimidium ad A. Trebonium<note>A. <hi rend="italics">prb</hi>: <hi rend="italics">om. Vq</hi></note> illum<note>fratrem illum <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>b</hi>: illum <hi rend="italics">V edd.</hi></note> proscriptum perveniret. <reg>libertus</reg> iurat; ceteri heredes adeunt ad Verrem, docent non oportere se id iurare<note>id iurare <hi rend="italics">p</hi> (<hi rend="italics">ut coni. Klotz</hi>): adiurare <hi rend="italics">V</hi>: iurare id <hi rend="italics">qr</hi>: iurare <hi rend="italics">rell.</hi></note> facturos<note>acturos <hi rend="italics">V</hi></note> esse quod contra legem Corneliam esset, quae proscriptum iuvari vetaret<note>vetaret <hi rend="italics">V ut videtur</hi>: vetat <hi rend="italics">p rell.</hi></note>; impetrant ut ne iurent; dat his possessionem. <reg>id</reg> ego non reprehendo; etenim erat iniquum<note>inicum <hi rend="italics">V</hi></note> homini proscripto egenti de fraternis bonis quicquam dari. <reg>libertus</reg><note>Libertus <hi rend="italics">V edd.</hi>: at ille libertus <hi rend="italics">r</hi> (<hi rend="italics">ut coni. Ern.</hi>): et ille lib. <hi rend="italics">p rell.</hi></note>, nisi ex testamento patroni iurasset, scelus se facturum arbitrabatur; 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="124"><p>itaque ei Verres possessionem hereditatis negat se daturum, ne posset patronum suum proscriptum iuvare, simul ut esset poena quod alterius patroni testamento obtemperasset. <reg>das</reg> possessionem ei qui non iuravit; concedo; praetorium est. <reg>adimis</reg> tu ei qui iuravit; quo exemplo? <reg>proscriptum</reg> iuvat; lex est, poena est<note>lex poena est <hi rend="italics">V</hi></note>. <reg>quid</reg> ad eum qui ius dicit? utrum reprehendis quod patronum iuvabat eum qui tum<note>tum <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>b</hi>: <hi rend="italics">om. V</hi></note> in miseriis erat, an quod alterius patroni mortui voluntatem conservabat, a<note>a <hi rend="italics">r</hi>: <hi rend="italics">om. Vpqb</hi></note> quo summum beneficium acceperat? Vtrum horum reprehendis? <reg>et</reg> hoc tum de sella vir optimus dixit: '<reg>equiti</reg> Romano tam locupleti libertinus homo sit<note>homo sit <hi rend="italics">V</hi>: sit homo <hi rend="italics">p rell.</hi></note> heres!' O modestum ordinem, quod illinc vivus surrexerit<note>surrexerit <hi rend="italics">V</hi> (<hi rend="italics">Zielinski p.</hi> 193): surre<hi rend="overline">x</hi> <hi rend="italics">p</hi>: surrexit <hi rend="italics">r rell., prob. May</hi></note>!  

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="125"><p><milestone unit="Para"/><reg>possum</reg> sescenta<note>sescenta <hi rend="italics">V</hi>: lx <hi rend="italics">p</hi>: sexaginta <hi rend="italics">rell.</hi></note> decreta proferre in quibus, ut ego non dicam, pecuniam<note>ego non dicam pecuniam <hi rend="italics">V</hi>: ego pec. non dicam <hi rend="italics">pr rell.</hi></note> intercessisse ipsa decretorum novitas iniquitasque declarat; verum ut ex uno de ceteris coniecturam facere possitis, id quod priore actione didicistis<note>didicistis <hi rend="italics">V</hi>: cognostis <hi rend="italics">p rell.</hi> (<hi rend="italics">Am. J. Ph.</hi> xxvi. 411)</note>, audite.

<milestone n="48" unit="chapter"/>C. Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C. Sacerdote praetore, nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit<note>coeperit <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>b rell., Prisc.</hi>: coepit <hi rend="italics">V</hi></note>; fecit heredem M. Octavium Ligurem. Ligus hereditatem<note>(<hi rend="italics">item</hi> i, §126) ligus <hi rend="italics">pq</hi>: ligur <hi rend="italics">rell.</hi></note> adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controversia. <reg>posteaquam</reg> Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod edictum Sacerdos non<note>non <hi rend="italics">om. V</hi>: <hi rend="italics">s. l. ut videtur p2, dein del.</hi></note> habuerat, Sulpici patroni filia sextam partem<note>(<hi rend="italics">item</hi> i, §126) ligus <hi rend="italics">pq</hi>: ligur <hi rend="italics">rell.</hi> hereditatis ab Ligure petere coepit. Ligus non aderat. L. frater eius causam agebat; aderant amici, propinqui. <reg>dicebat</reg> iste, nisi cum muliere decideretur, in possessionem se ire iussurum</note><note>ire iussurum <hi rend="italics">Vprb</hi>: ire missurum <foreign xml:lang="grc">d</foreign>: se missurum <hi rend="italics">coni. Zumpt</hi> (<hi rend="italics">Zielinski l. c.</hi>)</note>. L. Gellius causam Liguris defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas hereditates<note>ad eas heredes <hi rend="italics">pb</hi></note> valere quae ante eum praetorem venissent<note><app><lem>venissent</lem></app> fuissent <hi rend="italics">V contra codd. et Prisc.</hi></note>; si hoc tum fuisset edictum, fortasse Ligurem hereditatem aditurum non fuisse. <reg>aequa</reg> postulatio, summa hominum auctoritas pretio superabatur. 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="126"><p><reg>venit</reg> Romam Ligus; non dubitabat quin, si ipse Verrem convenisset, aequitate causae<note>causae <hi rend="italics">V Non.</hi>: causae et <hi rend="italics">pr rell.</hi> (i, §137; <hi rend="italics">Am. J. Ph.</hi> xxvi. 414)</note>, auctoritate sua commovere hominem posset. <reg>domum</reg> ad eum venit, rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas venisset docet; quod facile homini ingenioso in causa aequissima fuit<note>fuit in causa aequissima <hi rend="italics">pr</hi></note>, multa quae quemvis commovere possent dixit; ad extremum petere coepit ne usque eo suam auctoritatem despiceret gratiamque<note>gratiamque <hi rend="italics">prb</hi>: gratiam <hi rend="italics">V</hi> (i, §145)</note> contemneret ut se tanta iniuria adficeret. <reg>homo</reg> Ligurem accusare coepit, qui in re adventicia atque hereditaria tam diligens, tam attentus esset; debere eum aiebat suam quoque rationem ducere; multa sibi opus esse, multa canibus suis, quos circa se haberet. <reg>non</reg> possum illa planius commemorare quam ipsum Ligurem pro testimonio dicere audistis. 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="127"><p><reg>quid</reg> est<note>Quid est <hi rend="italics">V</hi>: quid ē <hi rend="italics">p</hi>: quid enim <hi rend="italics">b<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note>, Verres? utrum ne his quidem testibus credetur<note>crederetur <hi rend="italics">p<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi></note>, an haec ad rem non pertinent? non credemus<note>credemus <hi rend="italics">V</hi>: credimus <foreign xml:lang="grc">p</foreign>: <hi rend="italics">om. b<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> M. Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet, cui nos? quid est<note>est <hi rend="italics">V</hi>: est Verres <hi rend="italics">pr</hi></note> quod planum fieri testibus possit, si hoc non fit? <reg>an</reg> id quod dicunt leve est? <reg>nihil</reg> levius quam praetorem urbanum<note>urbanum <hi rend="italics">V</hi>: ūrb. <hi rend="italics">p</hi>: urbis <hi rend="italics">b<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi> (i, §143)</note> hoc iuris in suo magistratu constituere, omnibus quibus hereditas venerit coheredem praetorem esse oportere. <reg>an</reg> vero dubitamus quo ore iste ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit appellare, qui ob ius dicendum<note>dicendum <hi rend="italics">V<foreign xml:lang="grc">p</foreign>b</hi>: dicundum <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> M. Octavium Ligurem, hominem ornatissimum loco, ordine<note>ordine <hi rend="italics">om. pq</hi></note>, nomine, virtute, ingenio, copiis, poscere pecuniam non dubitavit<note>dubitavit <hi rend="italics">V pq1</hi>: dubitarit <hi rend="italics">rb</hi></note>?  

  <milestone n="49" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/><reg>in</reg> sartis tectis vero quem ad modum se<note>se <hi rend="italics">Vqr</hi>: sese <hi rend="italics">p<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> gesserit quid ego dicam? <reg>dixerunt</reg> qui senserunt; sunt alii qui dicant; notae res ac<note>ac <hi rend="italics">p</hi>: atque <hi rend="italics">qr</hi>: <hi rend="italics">om. V</hi></note> manifestae prolatae sunt et proferentur. 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="128"><p><reg>dixit</reg> Cn. Fannius<note>C. Fannius <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>b</hi>: Cn. Phaenius <hi rend="italics">V</hi></note>, eques Romanus, frater germanus Q. Titini, iudicis<note>iudiciis (<hi rend="italics">corr.</hi> iudicis) tuis <hi rend="italics">Vb</hi>: iudici is tuis <hi rend="italics">p</hi> pec. se dedisse <hi rend="italics">ed. Venet.</hi> 1483, <hi rend="italics">Zielinski</hi> (<hi rend="italics">p.</hi> 193): se pec. dedisse <hi rend="italics">codd.</hi> R. Cn. Faeni test. <hi rend="italics">V</hi>: Recita test. Cn. Faen. <hi rend="italics">pb</hi></note> tui, tibi pecuniam se dedisse. RECITA. CN. FANNI TESTIMONIVM. Nolite Cn. Fannio dicenti<note>dicenti <hi rend="italics">pr rell.</hi>: <hi rend="italics">om. V</hi></note> credere, noli, inquam, tu, Q. Titini, Cn. Fannio, fratri tuo, credere; dicit enim rem incredibilem; C. Verrem<note>Verrem <hi rend="italics">p2 s. l.</hi></note> insimulat avaritiae et audaciae, quae vitia videntur in quemvis potius quam in istum<note>histum <hi rend="italics">p</hi></note> convenire. <reg>dixit</reg> Q. Tadius, homo familiarissimus patris istius, non alienus a matris eius genere et nomine; tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit. RECITA. NOMINA Q. TADI. RECITA. TESTIMONIVM Q. TADI. <reg>ne</reg> Tadi quidem tabulis<note>Ne Tadi quidem tab. <hi rend="italics">V edd.</hi>: Ne tabulis quidem Quinti (Q.) Tadii <hi rend="italics">pr rell.</hi> credemus <hi rend="italics">V</hi>: credetur <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>b<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi> (i, §127)</note> nec testimonio credemus? <reg>quid</reg> igitur in iudiciis sequemur? <reg>quid</reg> est aliud omnibus omnia peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum honestorum<note>honestorum <hi rend="italics">V</hi>: honestissimorum <hi rend="italics">pr rell.</hi>; <hi rend="italics">cf. Cluent.</hi> §202, <hi rend="italics">Har. Resp.</hi> §19</note> testimoniis et virorum bonorum tabulis non credere?  

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="129"><p><milestone unit="Para"/><reg>nam</reg> quid ego de cotidiano sermone querimoniaque populi Romani loquar, de istius impudentissimo furto seu potius novo ac singulari latrocinio? ausum esse in aede Castoris, celeberrimo clarissimoque monumento—quod templum in oculis cotidianoque aspectu populi Romani positum est, quo saepe numero senatus convocatur, quo maximarum rerum frequentissimae cotidie advocationes fiunt—in eo loco in sermone hominum audaciae suae monumentum aeternum relinquere. </p></div><milestone n="50" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="130"><p><reg>aedem</reg> Castoris, iudices, P. Iunius habuit tuendam de<note>de <hi rend="italics">Vpq</hi>: <hi rend="italics">om. rb<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> L. Sulla Q. Metello consulibus. <reg>is</reg> mortuus est; reliquit pupillum parvum filium. <reg>cum</reg> L. Octavius C. Aurelius consules aedis<note>aedis <hi rend="italics">V</hi>: aedes <hi rend="italics">p</hi></note> sacras locavissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere, neque ii<note>hi <hi rend="italics">p</hi></note> praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, uti C. Verres P. Caelius<note>Cealius <hi rend="italics">p</hi>: Coelius <hi rend="italics">q</hi></note> praetores cognoscerent et iudicarent. <reg>qua</reg> potestate iste permissa sic abusus est<note>sic abusus est <foreign xml:lang="grc">p</foreign> (`<hi rend="italics">est nova lectio</hi>'): <hi rend="italics">om. b<foreign xml:lang="grc">d</foreign> edd</hi>. (<hi rend="italics">Cl. Rev.</hi> xvii. 202)</note> ut ex Cn. Fannio et ex Q. Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omnibus in rebus apertissime impudentissimeque praedatus, hoc voluit clarissimum relinquere indicium<note>iudicium <hi rend="italics">Zumpt al.</hi></note> latrociniorum suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie possemus. 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="131"><p><reg>quaesivit</reg> quis aedem Castoris sartam tectam deberet tradere. Iunium ipsum mortuum esse sciebat; scire volebat ad quem illa res pertineret. <reg>audit</reg> pupillum esse filium. <reg>homo</reg> qui semper ita palam dictitasset, pupillos et pupillas certissimam praedam esse praetoribus, optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat. <reg>monumentum</reg> illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum tectum integrumque esset, tamen aliquid se inventurum in quo moliri praedarique posset arbitrabatur. 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="132"><p>L. Habonio<note>Habonio <foreign xml:lang="grc">d</foreign> <hi rend="italics">Prisc.</hi>: Rabonio <foreign xml:lang="grc">d</foreign> (<hi rend="italics">ut V,</hi> i. §150)</note> aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli Iuni tutor erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento convenerat iam quem ad modum traderetur. <reg>iste</reg> ad se Habonium vocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo traditum non sit, quod exigi debeat. <reg>cum</reg> ille, id<note>id <hi rend="italics">om. pq</hi></note> quod erat, diceret facilem pupillo traditionem esse, signa et dona comparere<note>comparare <hi rend="italics">pb</hi></note> omnia, ipsum templum omni opere esse integrum, indignum isti<note>ē, <hi rend="italics">corr.</hi> isti, <hi rend="italics">p</hi></note> videri coepit ex tanta aede tantoque opere se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere. </p></div><milestone n="51" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="133"><p><reg>venit</reg> ipse in aedem Castoris, considerat templum; videt<note>vidit <hi rend="italics">p</hi></note> undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera nova atque integra. <reg>versat</reg> se; quaerit quid agat. <reg>dicit</reg><note>dicit <hi rend="italics">pq</hi>: dicit ei <hi rend="italics">q2r rell. edd.</hi></note> quidam ex illis<note>ipsis <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note> canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se multos, '<reg>tu</reg>, Verres, hic quod moliare nihil<note>nihil <hi rend="italics">pb<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: non <hi rend="italics">q edd.</hi></note> habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere.' <reg>homo</reg> omnium rerum imperitus quaerit, quid sit 'ad perpendiculum': dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad perpendiculum esse possit. '<reg>nam</reg> mehercule,' inquit, 'sic agamus; columnae ad perpendiculum exigantur.' 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="134"><p>Habonius, qui legem nosset—qua in lege numerus tantum columnarum traditur, perpendiculi mentio fit nulla—et qui non putaret sibi expedire ita accipere, ne eodem modo tradendum esset, negat id sibi deberi<note>deberi <hi rend="italics">b</hi>: debere <hi rend="italics">p</hi> (<hi rend="italics">corr.</hi> i, <hi rend="italics">ut videtur</hi>) <hi rend="italics">qr</hi></note>, negat oportere exigi. <reg>iste</reg> Habonium quiescere iubet et simul ei non nullam spem societatis ostendit; hominem modestum et minime pertinacem facile coercet; columnas ita se exacturum esse confirmat. 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="135"><p><reg>nova</reg> res atque improvisa pupilli calamitas nuntiatur statim C. Mustio, vitrico pupilli, qui nuper est mortuus, M. Iunio patruo, P. Titio<note>P. Titio <hi rend="italics">ut Vinfra,</hi> §137; <hi rend="italics">cf.</hi> §139: P. Tettio <hi rend="italics">pq</hi>: P. tertio <hi rend="italics">r</hi>: Potitio <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> tutori, homini frugalissimo; hi rem ad virum primarium summo officio ac virtute praeditum, M. Marcellum, qui erat pupilli tutor, deferunt. <reg>venit</reg> ad Verrem M. Marcellus; petit ab eo pro sua fide ac diligentia pluribus verbis ne per summam iniuriam pupillum Iunium fortunis patriis conetur evertere. <reg>iste</reg>, qui iam spe atque opinione praedam illam devorasset, neque ulla aequitate orationis neque auctoritate M. Marcelli commotus est; itaque quem ad modum ostendisset se id exacturum esse respondit. 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="136"><p><reg>cum</reg> sibi omnis ad istum adlegationes difficilis, omnis aditus arduos ac potius interclusos viderent—apud<note>vident <hi rend="italics">p</hi></note> quem non ius, non aequitas, non misericordia, non propinqui oratio, non amici voluntas, non cuiusquam auctoritas <del>pro pretio<note>pro pretio <hi rend="italics">auct. Garat. sed. edd.</hi></note></del>, non gratia valeret—statuunt id sibi esse optimum<note>esse optimum <hi rend="italics">pbr</hi>: opt. esse <hi rend="italics">edd.</hi></note> factu, quod cuivis venisset in mentem, petere auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure civili privatorumque omnium controversiis populo Romano praefuit, verum etiam in his sartis tectisque dominata est. </p></div><milestone n="52" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="137"><p><reg>venit</reg> ad Chelidonem C. Mustius, eques Romanus, publicanus, homo cum primis honestus; venit M. Iunius, patruus pueri, frugalissimus homo et castissimus; venit<note>venit <hi rend="italics">Vb</hi>: <hi rend="italics">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note> homo summo pudore<note>pudore <hi rend="italics">V</hi> (i, §126): pudore et <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note>, summo officio, spectatissimus ordinis sui, P. Titius tutor. O multis acerbam, o miseram atque indignam praeturam tuam! Vt omittam<note>mittam <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>b</hi></note> cetera, quo tandem pudore talis viros, quo dolore<note>talis viros quo dolore <hi rend="italics">p2 s. l.</hi></note> meretricis domum venisse arbitramini? qui numquam ulla<note>numquam ulla <foreign xml:lang="grc">p</foreign>: numq. nulla <hi rend="italics">V</hi>: nulla <hi rend="italics">b</hi></note> condicione istam turpitudinem subissent nisi offici necessitudinisque ratio coegisset. <reg>veniunt</reg>, ut dico, ad Chelidonem. <reg>domus</reg> erat plena; nova iura, nova decreta, nova iudicia petebantur. '<reg>mihi</reg> det possessionem, mihi ne adimat<note>mihi adimat <hi rend="italics">pq1</hi></note>, in me iudicium ne det, mihi bona addicat.' Alii nummos numerabant, ab aliis tabellae obsignabantur<note>ab aliis tab. obsign. <hi rend="italics">V</hi>: alii tabulas obsignabant <hi rend="italics">p rell.</hi></note>; domus erat non meretricio conventu sed praetoria turba referta. 

</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="138"><p><reg>simul</reg> ac potestas primum data est, adeunt hi quos dixi. <reg>loquitur</reg> C. Mustius, rem demonstrat, petit auxilium, pecuniam pollicetur. <reg>respondit</reg> illa ut meretrix non inhumaniter<note>inhumaniter <hi rend="italics">V Prisc.</hi>: inhumane <foreign xml:lang="grc">p</foreign> <hi rend="italics">rell.</hi></note>; libenter ait se facturam<note>se facturam <hi rend="italics">V et Donat.</hi>: se esse facturam <hi rend="italics">pr rell., prob. May</hi> (i, §142)</note>, et se cum isto<note>se cum isto <hi rend="italics">Vpb</hi>: cum isto se <hi rend="italics">qr</hi></note> diligenter sermocinaturam; reverti iubet. <reg>tum</reg> discedunt: postridie revertuntur. <reg>negat</reg> illa posse hominem exorari; permagnam eum dicere ex illa re pecuniam confici posse.  

  <milestone n="53" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/><reg>vereor</reg> ne quis forte de populo, qui priore actione non adfuit, haec, quia propter insignem turpitudinem sunt incredibilia, fingi a me arbitretur. <reg>ea</reg> vos antea, iudices, cognovistis. 

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>