<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:50</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:50</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p> ex quibus alienissimis hominibus ita paratus venis ut tibi hospes aliquis
						sit recipiendus. <reg>quibus</reg> ego non sum tantum honorem habiturus ut
						ad ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam: sic
						breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi
						praeteriens satis faciam universis. <milestone n="16" unit="chapter"/><reg>tantane</reg> vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex
						his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis autem
						tanta inopia reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam
						aliquos ad columnam Maeniam<note>ad columnam Maeniam <hi rend="italic">Asc.</hi>: a columna aenea, <hi rend="italic">s.</hi> enea, <hi rend="italic">s.</hi> aerea <hi rend="italic">codd.</hi></note>
						vestri ordinis reos reperiatis? '<reg>custodem</reg>', inquit, 'Tullio me
						adponite'. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>