<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:48</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:48</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="48"><p><reg>deinde</reg>, ut opinor, habet <reg>alienum</reg><note>T. Alienum <hi rend="italic">E. F. Eberhard</hi></note>, hunc tamen a
							subselliis<note>a subselliis <hi rend="italic">Dp et plerique</hi>: ab
							subs. <hi rend="italic">qr Asc.</hi></note>; qui quid in dicendo
							posset<note>posset <hi rend="italic">Dp et pler.</hi>: possit <hi rend="italic">G1LKr<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note>
						numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque
						exercitatum. <reg>in</reg> hoc spes tuae sunt omnes; hic, si tu eris actor
						constitutus, totum iudicium sustinebit. <reg>ac</reg><note>Ac <hi rend="italic">DG2<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi>: at <hi rend="italic">G1 al.</hi></note> ne is quidem tantum contendet in
						dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo
						quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse
						videare. Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est
						secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam
						ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic
						faciet <reg>alienus</reg>; tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto
						contendet quam potest. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>