<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:47</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:47</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p><reg>atque</reg> huiusce rei iudicium iam continuo video futurum.
							<reg>si</reg> enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si
						ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus
						compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non
						deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac
						prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore
						putemus? <milestone n="15" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
<reg>esto</reg>, ipse nihil est,
						nihil potest; at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis.
							<reg>est</reg> tamen hoc aliquid, tametsi non est satis; omnibus<note>in
							omnibus <hi rend="italic">Asc.</hi></note> enim rebus is qui princeps in
						agendo est ornatissimus et paratissimus esse debet. <reg>verum</reg> tamen
						L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu
						forensi atque exercitatione tironem. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>