<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p> Magna sunt ea quae dico, mihi crede; noli haec contemnere.
							<reg>dicenda</reg>, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum
						exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est; perficiendum est, si
						quid agere aut proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam
						libenter studioseque audiant. <reg>in</reg> quo si te multum natura
						adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in
						his elaborasses<note>laborasses <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note>,
						si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia
						didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia
						consequi et memoria complecti et oratione expromere<note>exponere <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> et voce ac<note>ac <hi rend="italic">Dp et pler.</hi>: et <hi rend="italic">G2LK</hi></note> viribus sustinere. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>