<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>ac</reg> vide quantum interfuturum sit inter meam tuamque<note>tuamque
								<hi rend="italic">Dp et plerique</hi>: et tuam <hi rend="italic">G1</hi>: atque tuam <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note>
						accusationem. <reg>ego</reg> etiam quae tu sine Verre commisisti Verri
						crimini daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet
						potestatem: tu contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte
						coniunctus cum eo reperiare. <reg>quid</reg>? illa, Caecili, contemnendane
						tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo
						modo potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in
						foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>