<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>mancipes</reg> a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt.
							<reg>quid</reg>? hoc Verre praetore factum est solum? <reg>non</reg>,
						sed etiam quaestore Caecilio. <reg>quid</reg> igitur? daturus es huic
						crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id
						relinques? <reg>ergo</reg> id omnino Verres in iudicio suo non audiet quod,
						cum faciebat, quem ad modum defensurus esset non reperiebat. <milestone n="11" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
<reg>atque</reg> ego haec quae in medio posita
						sunt commemoro: sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo,
						animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo
						communicavit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>