<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>emptum</reg> est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore
						Verre, pro quo frumento pecunia omnis soluta non est. <reg>grave</reg> est
						hoc crimen in Verrem, grave me agente, te accusante nullum; eras enim tu
						quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor,
						tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat.
							<reg>huius</reg> quoque igitur criminis te accusante mentio nulla fiet:
						silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis.
							<reg>mihi</reg> crede, Caecili, non potest in accusando socios vere
						defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>