<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:29</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:29</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>deinde</reg> accusatorem firmum verumque esse oportet. Eum ego si te
						putem cupere esse, facile intellego esse non posse<note>non esse posse <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note>.
							<reg>nec</reg> ea dico, quae si dicam tamen infirmare non possis, te,
						antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse cum Verre; Potamonem,
						scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu
						decederes; M. Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum
						adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas iniurias persequi, sed
						esse cum Verre et cum illo familiarissime atque amicissime vivere.
							<reg>sunt</reg> et haec et alia in te falsi accusatoris signa permulta,
						quibus ego nunc non utor: hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum
						accusatorem esse non posse. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>