<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p> nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me esse
						quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat. <reg>itaque</reg> magnus
						ille defensor et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat; aperte ab
							iudicibus<note>a iud. <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note> petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc
						se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.
							'<reg>non</reg> enim,' inquit<note>enim inquit <hi rend="italic">om. DG2
								al.</hi></note>, 'illud peto quod soleo, cum vehementius contendi,
						impetrare: reus ut absolvatur non peto, sed ut potius ab hoc<note>ab hoc
							potius <hi rend="italic">pr<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> quam ab illo accusetur, id peto. <reg>da</reg>
						mihi hoc; concede quod facile est, quod honestum<note>honestum est <hi rend="italic">G3K</hi></note>, quod non invidiosum; quod cum
						dederis, sine ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is<note>is
								<hi rend="italic">om. D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note> absolvatur cuius ego causa laboro.' </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>