<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p> nam civibus cum sunt ereptae<note>ereptae sunt <hi rend="italic">Z</hi></note> pecuniae, civili fere actione et privato iure repetuntur.
							<reg>haec</reg> lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc
						habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam quam antea, verum tamen si
						qua reliqua spes est quae sociorum animos consolari possit, ea tota in hac
						lege posita est; cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam ab ultimis
						nationibus iam pridem severi custodes requiruntur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>