<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>hoc</reg> si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime
						haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias
						exercere videare. <reg>deinde</reg> sunt testes viri clarissimi nostrae
						civitatis, quos omnis a me nominari non est necesse: eos qui adsunt
						appellabo, quos, si mentirer, testis esse impudentiae meae minime vellem.
							<reg>scit</reg> is qui est in consilio, C. Marcellus, scit is quem
						adesse video, Cn. Lentulus Marcellinus; quorum fide atque praesidio Siculi
						maxime nituntur<note>nituntur <hi rend="italic">Manutius</hi>: utuntur <hi rend="italic">codd.</hi></note>, quod omnino Marcellorum nomini tota
						illa provincia adiuncta est. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>