<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>in</reg> hac causa, iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum,
						tamen de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum debet valere,
						hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae factae sunt; quorum causa
						iudicium de pecuniis repetundis est constitutum. Siciliam provinciam C.
						Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos
						exinanisse, fana spoliasse dicitur. <reg>adsunt</reg>, queruntur Siculi
						universi; ad meam fidem, quam habent spectatam iam et cognitam<note>et diu
							cogn. <hi rend="italic">p2rG1<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note>, confugiunt; auxilium sibi per me a vobis atque
						a populi Romani legibus petunt; me defensorem calamitatum suarum, me ultorem
						iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse
							voluerunt<note>volunt <hi rend="italic">G2LK</hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>