<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2:9-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2:9-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Vtrum cetera nomina in codicem
				accepti et expensi digesta habes an non? <reg>si</reg> non, quo modo tabulas
				conficis? si etiam, quam ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc nomen
				triennio amplius, quod erat in primis magnum, in adversariis relinquebas?
					<reg>nolebas</reg> sciri debere tibi Roscium; cur scribebas? <reg>rogatus</reg>
				eras ne referres; cur in adversariis scriptum habebas? 
				<milestone unit="Para"/><reg>sed</reg> haec quamquam firma esse video, tamen ipse mihi satis facere non
				possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium sumo hanc pecuniam ei non deberi. Magnum
				est quod conor, difficile est quod polliceor; nisi eundem et adversarium et testem
				habuerit Roscius, nolo vincat.</p></div><milestone n="4" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>pecunia</reg> tibi debebatur certa, quae nunc petitur per
				iudicem, in qua legitimae partis sponsio facta est. <reg>hic</reg> tu si amplius HS
				nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est
				iudicium, aliud est arbitrium. <reg>iudicium</reg> est pecuniae certae, arbitrium
				incertae; ad iudicium hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus aut amittamus;
				ad arbitrium hoc animo adimus ut neque nihil neque tantum quantum postulavimus
				consequamur. <reg>ei</reg> rei ipsa verba formulae testimonio sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>quid</reg> est in iudicio? <reg>derectum</reg>,
				asperum, simplex: <quote>si paret</quote> HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>
				<quote>dari</quote>—. <reg>hic</reg> nisi planum facit HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>
				ad libellam sibi deberi, causam perdit. <reg>quid</reg> est in arbitrio?
					<reg>mite</reg>, moderatum: <quote>qvantvm aeqvivs et melivs sit dari</quote>.
					<reg>ille</reg> tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis
				superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. <reg>itaque</reg> alter causae
				confidit, alter diffidit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>quae</reg> cum ita
				sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>, de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris
					<quote>qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat.</quote>
				<reg>quis</reg> in hanc rem fuit arbiter? Vtinam is quidem Romae esset! Romae est.
				Vtinam adesset in iudicio! <reg>adest</reg>. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis!
					<reg>ipse</reg> C. Piso est. <reg>eundemne</reg> tu arbitrum et iudicem sumebas?
				eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam
				sponsionis concludebas? <reg>quis</reg> umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum
				abstulit? <reg>nemo</reg>; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit.
					<reg>de</reg> quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti!
					<reg>ceteri</reg> cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p> ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire
				est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi
				pecuniam non deberi. 
				<milestone unit="Para"/><reg>iam</reg> duae partes causae sunt confectae; adnumerasse sese negat, expensum
				tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. <reg>reliquum</reg> est ut stipulatum se
				esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit non reperio.
					<milestone n="5" unit="chapter"/>
				<reg>stipulatus</reg> es—ubi, quo die, quo tempore, quo praesente? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>quis spopondisse me dicit? <reg>nemo</reg>. <reg>hic</reg> ego
				si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae et
				controversiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse videar cur
				secundum Roscium iudicari debeat. <reg>pecunia</reg> petita est certa; cum tertia
				parte sponsio facta est. <reg>haec</reg> pecunia necesse est aut data aut expensa
				lata aut stipulata sit. <reg>datam</reg> non esse Fannius confitetur, expensam latam
				non esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse taciturnitas testium
				concedit. <reg>quid</reg> ergo est?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>quod</reg> et reus is est cui et pecunia levissima et existimatio
				sanctissima fuit semper, et iudex est is quem nos non minus bene de nobis existimare
				quam secundum nos iudicare velimus, et advocatio ea est quam propter eximium
				splendorem ut iudicem unum vereri debeamus, perinde ac si in hanc formulam omnia
				iudicia legitima, omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa et
				comprehensa sint, perinde dicemus. <reg>illa</reg> superior fuit oratio necessaria,
				haec erit voluntaria, illa ad iudicem, haec ad C. Pisonem, illa pro reo, haec pro
				Roscio, illa victoriae, haec bonae existimationis causa comparata.</p></div><milestone n="6" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><milestone unit="Para"/><reg>pecuniam</reg> petis, Fanni, a Roscio. <reg>quam</reg>? dic audacter et aperte.
				Vtrum <add>quae</add> tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius
				promissa sit et ostentata? <reg>quorum</reg> alterum est gravius et odiosius,
				alterum levius et facilius. <reg>quae</reg> ex societate debeatur? <reg>quid</reg>
				ais? <reg>hoc</reg> iam neque leviter ferendum est neque neglegenter defendendum.
					<reg>si</reg> qua enim sunt privata iudicia summae existimationis et paene dicam
				capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. <reg>aeque</reg> enim
				perfidiosum et nefarium est fidem frangere quae continet vitam, et pupillum fraudare
				qui in tutelam pervenit, et socium fallere qui se in negotio coniunxit.
					<reg>quae</reg> cum ita sint,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>quis sit qui
				socium fraudarit et fefellerit consideremus; dabit enim nobis iam tacite vita acta
				in alterutram partem firmum et grave testimonium. Q. Roscius? <reg>quid</reg> ais?
				nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo restinguitur et refrigeratur, sic
				refervens falsum crimen in purissimam et castissimam vitam conlatum statim concidit
				et exstinguitur? Roscius socium fraudavit! <reg>potest</reg> hoc homini huic haerere
				peccatum? qui me dius fidius—audacter dico—plus fidei quam artis, plus veritatis
				quam disciplinae possidet in se, quem populus Romanus meliorem virum quam histrionem
				esse arbitratur, qui ita dignissimus est scaena propter artificium ut dignissimus
				sit curia propter abstinentiam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>sed</reg>
				quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? <reg>ignotum</reg> hominem scilicet
				pluribus verbis commendo. <reg>estne</reg> quisquam omnium mortalium de quo melius
				existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior
				liberaliorque videatur? <reg>quid</reg>? tu, Saturi, qui contra hunc venis,
				existimas aliter? nonne, quotienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens
				hunc et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut
				honestissimo aut amicissimo facere consuevit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>qua</reg> in re mihi ridicule es visus esse inconstans qui eundem et
				laederes et laudares, et virum optimum et hominem improbissimum esse diceres.
					<reg>eundem</reg> tu et honoris causa appellabas et virum primarium esse dicebas
				et socium fraudasse arguebas? <reg>sed</reg>, ut opinor, laudem veritati tribuebas,
				crimen gratiae concedebas; de hoc, ut existimabas, praedicabas, Chaereae arbitratu
				causam agebas. <milestone n="7" unit="chapter"/>
				<milestone unit="Para"/><reg>fraudavit</reg> Roscius! <reg>est</reg> hoc quidem auribus animisque omnium
				absurdum. <reg>quid</reg> si tandem aliquem timidum, dementem, divitem, inertem
				nactus esset qui experiri non posset?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>tamen</reg> incredibile esset. <reg>verum</reg> tamen quem fraudarit
				videamus. C. Fannium Chaeream Roscius fraudavit! <reg>oro</reg> atque obsecro vos
				qui nostis, vitam inter se utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque
				considerate. <reg>nonne</reg> ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere
				malitiam et clamitare calliditatem videntur? non ab imis unguibus usque ad verticem
				summum, si quam coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude,
				fallaciis, mendaciis constare totus videtur? qui idcirco capite et superciliis
				semper est rasis ne ullum pilum viri boni habere dicatur; cuius personam praeclare
				Roscius in scaena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei par gratia
				refertur. <reg>nam</reg> Ballionem illum improbissimum et periurissimum lenonem cum
				agit, agit Chaeream; persona illa lutulenta, impura, invisa in huius moribus, natura
				vitaque est expressa. <reg>qui</reg> quam ob rem Roscium similem sui in fraude et
				malitia existimarit, mihi <add>vix</add> videtur, nisi forte quod praeclare hunc
				imitari se in persona lenonis animadvertit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>quam</reg> ob rem etiam atque etiam considera, C. Piso, quis quem
				fraudasse dicatur. Roscius Fannium! <reg>quid</reg> est hoc? probus improbum, pudens
				impudentem, periurum castus, callidum imperitus, liberalis avidum?
					<reg>incredibile</reg> est. <reg>quem</reg> ad modum, si Fannius Roscium
				fraudasse diceretur, utrumque ex utriusque persona veri simile videretur, et Fannium
				per malitiam fecisse et Roscium per imprudentiam deceptum esse, sic, cum Roscius
				Fannium fraudasse arguatur, utrumque incredibile est, et Roscium quicquam per
				avaritiam appetisse et Fannium quicquam per bonitatem amisisse.</p></div><milestone n="8" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><milestone unit="Para"/><reg>principia</reg> sunt huius modi; spectemus reliqua. HS <num n="50000">i</num>ↄↄↄ
				Q. Roscius fraudavit Fannium. <reg>qua</reg> de causa? <reg>subridet</reg> Saturius,
				veterator, ut sibi videtur; ait propter ipsa HS <num n="50000">i</num>ↄↄↄ.
					<reg>video</reg>; sed tamen cur ipsa HS <num n="50000">i</num>ↄↄↄ tam vehementer
				concupierit quaero; nam tibi, M. Perpenna, <add>tibi</add> C. Piso, certe tanti non
				fuissent ut socium fraudaretis. Roscio cur tanti fuerint causam requiro.
					<reg>egebat</reg>? <reg>immo</reg> locuples erat. <reg>debebat</reg>?
					<reg>immo</reg> in suis nummis versabatur. <reg>avarus</reg> erat?
					<reg>immo</reg> etiam ante quam locuples <add>esset</add>, semper liberalissimus
				munificentissimusque fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>pro</reg> deum
				hominumque fidem! qui HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>
				<num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> quaestus facere noluit —nam certe HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>
				<num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> merere et potuit et debuit, si potest Dionysia HS
					<num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> merere—is per summam fraudem et malitiam et perfidiam
				HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num> appetiit? <reg>et</reg> illa fuit pecunia immanis,
				haec parvola, illa honesta, haec sordida, illa iucunda, haec acerba, illa propria,
				haec in causa et in iudicio conlocata. <reg>decem</reg> his annis proximis HS
				sexagiens honestissime consequi potuit; noluit. <reg>laborem</reg> quaestus recepit,
				quaestum laboris reiecit; populo Romano adhuc servire non destitit, sibi servire iam
				pridem destitit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>hoc</reg> tu umquam, Fanni,
				faceres? et si hos quaestus recipere posses, non eodem tempore et gestum et animam
				ageres? <reg>dic</reg> nunc te ab Roscio HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>
				circumscriptum esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter inertiam
				laboris sed propter magnificentiam liberalitatis repudiarit! <reg>quid</reg> ego
				nunc illa dicam quae vobis in mentem venire certo scio? <reg>fraudabat</reg> te in
				societate Roscius! <reg>sunt</reg> iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae,
				ne quis aut in genere iniuriae aut <add>in</add> ratione actionis errare possit.
					<reg>expressae</reg> sunt enim ex unius cuiusque damno, dolore, incommodo,
				calamitate, iniuria publicae a praetore formulae, ad quas privata lis accommodatur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>