<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2:9-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2:9-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Vtrum cetera nomina in codicem
				accepti et expensi digesta habes an non? <reg>si</reg> non, quo modo tabulas
				conficis? si etiam, quam ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc nomen
				triennio amplius, quod erat in primis magnum, in adversariis relinquebas?
					<reg>nolebas</reg> sciri debere tibi Roscium; cur scribebas? <reg>rogatus</reg>
				eras ne referres; cur in adversariis scriptum habebas? 
				<milestone unit="Para"/><reg>sed</reg> haec quamquam firma esse video, tamen ipse mihi satis facere non
				possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium sumo hanc pecuniam ei non deberi. Magnum
				est quod conor, difficile est quod polliceor; nisi eundem et adversarium et testem
				habuerit Roscius, nolo vincat.</p></div><milestone n="4" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>pecunia</reg> tibi debebatur certa, quae nunc petitur per
				iudicem, in qua legitimae partis sponsio facta est. <reg>hic</reg> tu si amplius HS
				nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est
				iudicium, aliud est arbitrium. <reg>iudicium</reg> est pecuniae certae, arbitrium
				incertae; ad iudicium hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus aut amittamus;
				ad arbitrium hoc animo adimus ut neque nihil neque tantum quantum postulavimus
				consequamur. <reg>ei</reg> rei ipsa verba formulae testimonio sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>quid</reg> est in iudicio? <reg>derectum</reg>,
				asperum, simplex: <quote>si paret</quote> HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>
				<quote>dari</quote>—. <reg>hic</reg> nisi planum facit HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>
				ad libellam sibi deberi, causam perdit. <reg>quid</reg> est in arbitrio?
					<reg>mite</reg>, moderatum: <quote>qvantvm aeqvivs et melivs sit dari</quote>.
					<reg>ille</reg> tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis
				superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. <reg>itaque</reg> alter causae
				confidit, alter diffidit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>quae</reg> cum ita
				sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>, de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris
					<quote>qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat.</quote>
				<reg>quis</reg> in hanc rem fuit arbiter? Vtinam is quidem Romae esset! Romae est.
				Vtinam adesset in iudicio! <reg>adest</reg>. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis!
					<reg>ipse</reg> C. Piso est. <reg>eundemne</reg> tu arbitrum et iudicem sumebas?
				eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam
				sponsionis concludebas? <reg>quis</reg> umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum
				abstulit? <reg>nemo</reg>; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit.
					<reg>de</reg> quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti!
					<reg>ceteri</reg> cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p> ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire
				est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi
				pecuniam non deberi. 
				<milestone unit="Para"/><reg>iam</reg> duae partes causae sunt confectae; adnumerasse sese negat, expensum
				tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. <reg>reliquum</reg> est ut stipulatum se
				esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit non reperio.
					<milestone n="5" unit="chapter"/>
				<reg>stipulatus</reg> es—ubi, quo die, quo tempore, quo praesente? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>quis spopondisse me dicit? <reg>nemo</reg>. <reg>hic</reg> ego
				si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae et
				controversiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse videar cur
				secundum Roscium iudicari debeat. <reg>pecunia</reg> petita est certa; cum tertia
				parte sponsio facta est. <reg>haec</reg> pecunia necesse est aut data aut expensa
				lata aut stipulata sit. <reg>datam</reg> non esse Fannius confitetur, expensam latam
				non esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse taciturnitas testium
				concedit. <reg>quid</reg> ergo est?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>quod</reg> et reus is est cui et pecunia levissima et existimatio
				sanctissima fuit semper, et iudex est is quem nos non minus bene de nobis existimare
				quam secundum nos iudicare velimus, et advocatio ea est quam propter eximium
				splendorem ut iudicem unum vereri debeamus, perinde ac si in hanc formulam omnia
				iudicia legitima, omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa et
				comprehensa sint, perinde dicemus. <reg>illa</reg> superior fuit oratio necessaria,
				haec erit voluntaria, illa ad iudicem, haec ad C. Pisonem, illa pro reo, haec pro
				Roscio, illa victoriae, haec bonae existimationis causa comparata.</p></div><milestone n="6" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><milestone unit="Para"/><reg>pecuniam</reg> petis, Fanni, a Roscio. <reg>quam</reg>? dic audacter et aperte.
				Vtrum <add>quae</add> tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius
				promissa sit et ostentata? <reg>quorum</reg> alterum est gravius et odiosius,
				alterum levius et facilius. <reg>quae</reg> ex societate debeatur? <reg>quid</reg>
				ais? <reg>hoc</reg> iam neque leviter ferendum est neque neglegenter defendendum.
					<reg>si</reg> qua enim sunt privata iudicia summae existimationis et paene dicam
				capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. <reg>aeque</reg> enim
				perfidiosum et nefarium est fidem frangere quae continet vitam, et pupillum fraudare
				qui in tutelam pervenit, et socium fallere qui se in negotio coniunxit.
					<reg>quae</reg> cum ita sint,</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>