<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:85-98</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:85-98</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="85"><p><reg>hunc</reg> quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant<note>abhorrebant <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> 
ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis 
erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam 
quam applicatus<note>applicatus <hi rend="italics">Novák</hi> (<hi rend="italics">cf. Fin.</hi> vi. 34): implicatus <hi rend="italics">codd.</hi>: implacatus <hi rend="italics">Gravius</hi>: inclinatus <hi rend="italics">Manutius</hi>
                  </note> ad severitatem videbatur. <reg>ego</reg>, quamquam 
praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus 
et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel 
illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos 
iudices, quorum etiam nunc ei<note>nunc ii <hi rend="italics">Naugerius</hi>: nuncii <foreign xml:lang="grc">σπω</foreign>: nuntii <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> quibus causa dicenda est nomen 
ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere.

</p></div><milestone n="31" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="86"><p><reg>in</reg> hac enim causa cum viderent illos amplissimam 
pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud 
quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo<note>perspicuo <hi rend="italics">Puteanus</hi>: perspicuum <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> 
crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad 
egestatem. <reg>quid</reg> si accedit eodem ut tenuis antea fueris? 
quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui 
occisus est inimicissimus? num quaerenda causa<note>cause <foreign xml:lang="grc">ω<hi rend="italics">ω</hi>
                     </foreign>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
                  </note> quae te ad 
tantum facinus adduxerit<note>adduxerunt (edux. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>
                  </note>? <reg>quid</reg> ergo horum negari potest? 
<reg>tenuitas</reg> hominis eius modi est ut dissimulari non queat 
atque eo
magis eluceat<note>elucet <hi rend="italics">Heumann</hi>
                  </note> quo magis occultatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="87"><p><reg>avaritiam</reg> praefers  qui
societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum 
alienissimo. <reg>quam</reg> sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes 
intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot 
sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes 
atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. 
<reg>inimicitias</reg> tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris 
   controversias concedas necesse est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="88"><p><reg>restat</reg>, iudices, 
ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is  ad
quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, 
is<note>mendicitas is <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>: mendicitatis <foreign xml:lang="grc">σπφω</foreign>: mendicitas <hi rend="italics">A</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>
                  </note> qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, 
is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an 
is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum 
autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium 
sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque 
insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam 
reformidet<note>reformidet <hi rend="italics">Lambinus</hi>: reformidat <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia 
maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.


            </p></div><milestone n="32" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="89"><p><reg>haec</reg> tu, Eruci, tot et tanta si nanctus<note>nanctus <foreign xml:lang="grc">σπ</foreign>, <hi rend="italics">Halm</hi>: nactus <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> esses in reo, quam 
diu diceres! quo te modo iactares! tempus hercule te 
citius quam oratio deficeret.  <reg>etenim</reg> in singulis rebus 
eius modi
materies est ut dies singulos possis<note>posses <hi rend="italics">Wesenberg</hi>
                  </note> consumere.  <reg>neque</reg> ego 
non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil 
adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. <reg>verum</reg> ego 
forsitan propter multitudinem patronorum<note><app><lem>patronorum</lem></app> paternorum <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>φω</foreign>
                  </note> in grege<note>grege <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>: gregem <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> adnumerer, 
te pugna Cannensis accusatorem<note>accusatorum <hi rend="italics">Buttmann</hi>
                  </note> sat bonum fecit.  <reg>multos</reg> 
caesos non ad Trasumennum<note>Trasumennum <hi rend="italics">Fleckeisen</hi>: Trahasymennum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: Trasimennum <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: Trasimenum <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">σψ</foreign>
                     </hi>
                  </note> lacum, sed ad Servilium vidimus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="90"><p><quote><reg>quis</reg> ibi non est volneratus ferro Phrygio?</quote><reg>non</reg> necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique 
Memmios<note>Memmios <hi rend="italics">Vrsinus</hi>: Mammeos <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum 
ipsum senem<note>senem <hi rend="italics">del. Madvig</hi> 11 rei p. <hi rend="italics">ed. R</hi>: re p. <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, Antistium quem non modo aetas sed etiam leges 
pugnare prohibebant.  <reg>iam</reg> quos nemo propter ignobilitatem 
nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; 
qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent.  <reg>nihil</reg> enim mali est 
canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque 
servanda sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="91"><p><reg>verum</reg>, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis 
belli ac turba molitur. <reg>dum</reg> is in aliis rebus erat occupatus qui 
summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus 
mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox 
esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne 
quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta;
 nam et accusatores et iudices sustulerunt.  <reg>hoc</reg> commodi est quod 
ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent; 
nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum 
civitas erit, iudicia fient. <reg>verum</reg>, ut coepi dicere, et Erucius, haec si 
haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, 
et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi, 
leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut 
omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.


            </p></div><milestone n="33" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="92"><p><reg>video</reg> igitur causas esse permultas quae istum impellerent; 
videamus nunc ecquae<note>ecquae <hi rend="italics">Naugerius</hi>: et quae <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> facultas suscipiendi malefici 
fuerit.  Vbi occisus est Sex. Roscius? —  Romae.  —  <reg>quid</reg>? tu, <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>iti</ex>
                     </expan></choice> Rosci<note>tu T. <hi rend="italics">w</hi>: ut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: tu <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, 
ubi tunc eras?  —  Romae.  <reg>verum</reg> quid ad rem? et alii multi.  —  <reg>quasi</reg> 
nunc<note><app><lem>nunc</lem></app> non <foreign xml:lang="grc">σψ2</foreign>
                  </note> id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc 
quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo 
esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui 
multis
annis Romam omnino non accesserit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="93"><p><reg>age</reg> nunc ceteras quoque 
facultates<note>quoque facultates <hi rend="italics">edd. VR. Garatoni</hi>: facultates quoque <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §83)</note> consideremus.  <reg>erat</reg> tum multitudo sicariorum, id quod 
commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur.  <reg>quid</reg>? ea 
multitudo quae erat? <reg>opinor</reg>, aut eorum qui in bonis erant occupati, 
aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent.  <reg>si</reg> eos 
putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia 
dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores 
vocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de 
societate tua reperies; et, quicquid tu contra dixeris, id cum 
defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex. Rosci cum tua 
conferetur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="94"><p><reg>dices</reg>: '<reg>quid</reg> postea, si Romae adsiduus fui?'  
<reg>respondebo</reg>: '<reg>at</reg> ego omnino non fui.'  — <reg>fateor</reg> me sectorem esse, 
verum et alii multi.  —  <reg>at</reg> ego, ut tute arguis, agricola et rusticus.  — 
<reg>non</reg> continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius.
 — <reg>at</reg> ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe 
absum ab eius modi crimine.  <reg>permulta</reg> sunt quae dici possunt qua re 
intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi; 
quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso 
verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare 
quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, 
vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.


            </p></div><milestone n="34" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="95"><p><reg>videamus</reg> nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci 
abs te, <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>ite</ex>
                     </expan></choice> Rosci, facta sunt<note><app><lem>sunt</lem></app> sint <hi rend="italics">Halm</hi>
                  </note>; quae ita aperta et manifesta sunt ut 
medius fidius, iudices, invitus ea dicam. <reg>vereor</reg> enim, cuicuimodi<note>cuicuimodi <hi rend="italics">Priscian.</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> iii. 7): quiquimodi (quin cuiusmodi <foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     <hi rend="italics">mg.</hi>) <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> es, 
<choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>ite</ex>
                     </expan></choice> Rosci<note>es T. <hi rend="italics">duo dett.</hi>: est <hi rend="italics">mei, codd. Prisciani</hi>
                  </note>, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non 
pepercerim.  <reg>cum</reg> hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva 
fide possim
parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in 
mentem oris tui.  Tene<note>tene (-es <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>) cum <hi rend="italics">A</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: tene quin <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: tenes quin <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, 
ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri 
videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio 
versarere et sederes cum accusatore? <reg>qua</reg> in<note><app><lem>in</lem></app> tu <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note> re nihil aliud adsequeris 
nisi ut ab omnibus
mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia<note>impudentia <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>
                     </hi>: imprudentia <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="96"><p><reg>occiso</reg><reg>sex</reg>. 
Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam 
antea nominavi, tuus cliens et familiaris.  <reg>quid</reg> attinuit eum 
potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac 
de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque 
praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat? 
 —  Sua sponte Mallius nuntiat.  —  <reg>quid</reg>, quaeso<note>quaeso <hi rend="italics">Angelius</hi>: quasi <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, eius intererat? <reg>an</reg>, 
cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod 
Romae audierat primus nuntiaret? <reg>cuius</reg> rei causa venerat Ameriam? 
'<reg>non</reg> possum' inquit 'divinare.' <reg>eo</reg> rem iam adducam ut nihil 
divinatione opus sit.  <reg>qua</reg> ratione <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>ito</ex>
                     </expan></choice> Roscio Capitoni<note>T. Roscio <hi rend="italics">Richter</hi>:.. Roscio <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: Roscio <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> primo<note>primo <hi rend="italics">Büchner</hi>: primum <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">fort.</hi> prim. <hi rend="italics">in archetypo erat, cf.</hi> §125, <hi rend="italics">Cael.</hi> 67)</note> nuntiavit? 
<reg>cum</reg> Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot 
propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut 
iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>ito</ex>
                     </expan></choice> Roscio Capitoni potissimum
   nuntiaret?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="97"><p><reg>occisus</reg> est a cena rediens; nondum lucebat cum 
Ameriae scitum est. <reg>quid</reg> hic incredibilis cursus, quid haec tanta 
celeritas festinatioque significat? <reg>non</reg> quaero quis percusserit; nihil 
est, Glaucia, quod metuas; non excutio te, si quid forte ferri habuisti, 
non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere; quoniam cuius consilio 
occisus sit invenio, cuius manu sit percussus non laboro.  Vnum hoc
sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: Vbi aut 
unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? <reg>fac</reg> audisse<note>audisse <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">πψω</foreign>
                     </hi>: audisset <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> statim; quae 
res eum nocte una tantum itineris contendere coegit? quae necessitas 
eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id 
temporis Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?


            </p></div><milestone n="35" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="98"><p><reg>etiamne</reg> in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut 
coniectura capienda est<note>est <hi rend="italics">Madvig</hi>: sit <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>?  <reg>nonne</reg> vobis haec quae

audistis cernere oculis videmini, iudices?  non illum miserum, 
ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non positas insidias, 
non impetum repentinum? non versatur ante oculos vobis in caede 
Glaucia? non adest iste <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itus</ex>
                     </expan></choice> Roscius? non suis manibus in curru conlocat 
Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae 
nuntium? non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa 
laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>