<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:71-84</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:71-84</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p>O singularem sapientiam, iudices! <reg>nonne</reg> videntur hunc hominem 
ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, 
aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus 
esset<note>esset <hi rend="italics">Angelius</hi>: est (esset <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>) et <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur? 
<reg>noluerunt</reg> feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus 
attigissent
immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum 
delati essent in mare, ipsum<note>mare, mare ipsum <hi rend="italics">Richter</hi>
                  </note> polluerent quo cetera quae violata sunt 
expiari putantur; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius 
partem ullam reliquerint. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="72"><p><reg>etenim</reg> quid tam est<note><app><lem>tam est</lem></app> est tam <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi> (quid enim tam commune <hi rend="italics">cit. Cicero Orat.</hi> 107; <hi rend="italics">Quintil.</hi> xii. 6. 4)</note> commune quam 
spiritus vivis, terra  mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?  <reg>ita</reg> 
vivunt, dum possunt, ut ducere animam<note>animam <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>, <hi rend="italics">Cic. l. c.</hi>: animum <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> de caelo non queant, ita 
moriuntur ut eorum ossa terra non tangat<note>terram non tangant <hi rend="italics">Cic. l. c.</hi>
                  </note>, ita iactantur fluctibus ut 
numquam adluantur<note>adluantur <hi rend="italics">Cic. l. c., Sylvius</hi>: abluantur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem 
mortui conquiescant.  <reg>tanti</reg> malefici crimen, cui maleficio tam insigne 
supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus 
viris, si ne causam quidem malefici protuleris?  si hunc apud 
bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus 
praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="73"><p>Vtrum quid agatur 
non vides, an apud quos agatur?  <reg>agitur</reg> de parricidio quod sine 
multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos 
agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem 
maleficium sine causa admittere.
<milestone n="27" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>esto</reg>, causam proferre non potes.  <reg>tametsi</reg> statim vicisse debeo, 
tamen de meo<note>meo <hi rend="italics">Madvig</hi>: in eo <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf. Clu.</hi> 65)</note> iure decedam et tibi quod in alia causa non 
concederem in hac concedam fretus huius innocentia.  <reg>non</reg> quaero 
abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo 
occiderit.  <reg>ita</reg> quaero abs te, <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>ai</ex>
                     </expan></choice> Eruci: quo modo, et <reg>sic</reg> tecum agam ut 
meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel 
etiam, <reg>si</reg> quid voles, interrogandi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="74"><p><reg>quo</reg> modo occidit? ipse percussit 
an aliis occidendum dedit? si ipsum arguis, Romae non fuit; si per 
alios fecisse dicis, quaero quos<note>quos <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Richter: om. cett.</hi>
                  </note>?
<reg>servosne</reg> an liberos? si liberos<note>si liberos <hi rend="italics">Madvig: om. codd.</hi>
                  </note>, quos homines? indidemne Ameria an 
hosce ex urbe <reg>sicarios</reg>? si Ameria<note>si Ameria <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>: si Ameriae <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, qui sunt ei<note>ii <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>
                     <hi rend="italics">Halm</hi>: hi <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>? cur<note><app><lem>cur</lem></app> quur <foreign xml:lang="grc">σπψ1</foreign>: quine <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>: <hi rend="italics">om.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">in lac.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §108)</note> non nominantur? 
si Roma<note>Roma <hi rend="italics">ed. R. Stephani</hi>: Romae <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit 
neque umquam plus triduo fuit? ubi eos convenit? qui conlocutus<note>qui conlocutus <hi rend="italics">G. Krüger</hi>: quicum locutus <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> 
est? quo modo persuasit? '<reg>pretium</reg> dedit'; cui dedit? per quem 
dedit?  unde aut quantum dedit?  <reg>nonne</reg> his vestigiis ad caput 
malefici perveniri solet?  <reg>et</reg> simul tibi in mentem veniat facito quem 
ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque 
agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, 
numquam in oppido constitisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="75"><p><reg>qua</reg> in re praetereo illud quod mihi 
maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis 
moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi 
maleficia gigni non solere.  Vt non omnem frugem neque arborem in 
omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur.  
<reg>in</reg> urbe luxuries creatur, ex luxuria<note><app><lem>luxuria</lem></app> luxoriae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: luxurie <hi rend="italics">w</hi>
                  </note> exsistat avaritia necesse est, ex 
avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac<note><app><lem>ac</lem></app> atque <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>: et <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> maleficia gignuntur; 
vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, 
diligentiae, iustitiae magistra est.</p></div><milestone n="28" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="76"><p><reg>verum</reg> haec missa facio; illud quaero, is homo qui<note>qui <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
                  </note> ut tute dicis, 
numquam  inter homines fuerit<note>fuit <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>, per quos homines hoc tantum 
facinus, tam occultum<note>occulte <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note>, absens praesertim, conficere potuerit.  <reg>multa</reg> 
sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus 
si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius 
occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit 
alicui sicario qui Romae noverat neminem.  <reg>arcessivit</reg>
                  <note><app><lem>arcessivit</lem></app> arcessi vita <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: arcessunt <hi rend="italics">A</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">φ</foreign>
                  </note> 
aliquem<note>aliquem.</note>.  <reg>quem</reg>
                  <note>Quem <hi rend="italics">Priscian.</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> iii. 534): aliquem <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> aut<note>aut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: at (ac <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> quando?  <reg>nuntium</reg> misit.  <reg>quem</reg> aut ad quem? 
<reg>pretio</reg>, gratia, spe, promissis induxit aliquem. <reg>nihil</reg> horum ne confingi 
                  quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="77"><p><reg>reliquum</reg> est ut per servos id admiserit.  O, di immortales, rem 
miseram et calamitosam! <reg>quid</reg>
                  <note>quid <hi rend="italics">scripsi</hi>: quod <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>? <reg>in</reg> tali crimine quod innocenti<note><app><lem>quod innocenti</lem></app> quod innocentibus <hi rend="italics">Halm</hi> (2): innocenti <hi rend="italics">w</hi>
                  </note> saluti 
solet esse ut servos in quaestionem polliceatur<note>polliceatur <hi rend="italics">mg. Sylvii</hi>: polliceantur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, id Sex. Roscio facere 
non licet? <reg>vos</reg> qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus 
puer victus cotidiani administer<note>minister <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>
                  </note> ex tanta familia Sex. Roscio relictus 
non est. <reg>te</reg> nunc appello, <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ubli</ex>
                     </expan></choice> Scipio, te, <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arce</ex>
                     </expan></choice> Metelle<note>M. <hi rend="italics">Krause</hi>: Q. <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
                  </note>; vobis advocatis, 
vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab 
adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itum</ex>
                     </expan></choice> Roscium<note>meministisne T. Roscium <hi rend="italics">ed. R. Stephani</hi>: meministine T. Rosci <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> 
recusare?  <reg>quid</reg>? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; 
apud eum sunt in honore et<note>iis <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>, <hi rend="italics">Madvig</hi>: his <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> in pretio.  <reg>etiam</reg> nunc ut ex eis quaeratur 
                  ego postulo, hic orat atque obsecrat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="78"><p><reg>quid</reg> facitis? cur recusatis?  
<reg>dubitate</reg> etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius 
occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in<note>et in <foreign xml:lang="grc">χω</foreign>, <hi rend="italics">Halm</hi>: et <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> insidiis 
versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas 
permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in 
caede atque ex caede vivunt. <reg>omnia</reg>, iudices, in hac causa sunt misera 
atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius 
proferri potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem 
habere filio non licet!  <reg>ne</reg> tam diu quidem dominus erit in suos dum 
ex eis de patris morte quaeratur? <reg>veniam</reg>, neque ita multo postea<note>postea <hi rend="italics">scripsi</hi>: post.. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: post <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, ad 
hunc locum; nam hoc totum
ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus 
sum, cum Eruci crimina diluissem.


            </p></div><milestone n="29" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="79"><p><reg>nunc</reg>, Eruci, ad te venio.  <reg>conveniat</reg> mihi tecum necesse est, si ad 
hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod 
negas, aut per aliquos liberos aut servos.  <reg>liberosne</reg>? quos neque ut 
convenire<note>convenire <hi rend="italics">ed. Guar.</hi>: conveniret (-em <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per 
quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. <reg>ego</reg> contra 
ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse 
quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de 
praediis umquam temere discesserit.  <reg>restare</reg> tibi videbatur 
servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris 
suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis '<reg>eius</reg> modi ut 
non modo ab hoc crimen<note>crimine <foreign xml:lang="grc">σφω</foreign>
                  </note> resilire videas verum omnem suspicionem 
                  in vosmet ipsos recidere intellegas.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="80"><p><reg>quid</reg> ergo est<note>quid est ergo <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>
                  </note> quo tamen<note>tamen <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: tandem <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
accusator inopia argumentorum confugerit<note>confugit <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note>?   <reg>eius</reg> modi tempus erat' 
inquit 'ut homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter 
multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.'  <reg>interdum</reg>
                  <note>interdum <hi rend="italics">cod.</hi> (?) <hi rend="italics">Vrsini</hi>: interim <hi rend="italics">mei</hi>
                  </note> 
mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio 
perfundere<note><app><lem>perfundere</lem></app> pessundare <hi rend="italics">Trojel</hi>: pervertere <hi rend="italics">Halm</hi> (<hi rend="italics">cf. Suet. Domit.</hi> 8 perfusoriis assertionibus)</note>, accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti. 
<reg>quid</reg> ais? volgo occidebantur? <reg>per</reg> quos et a quibus? <reg>nonne</reg>
                  <note><app><lem>nonne</lem></app> non <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note> cogitas te 
a sectoribus huc adductum esse? <reg>quid</reg> postea? <reg>nescimus</reg> per ista 
   tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="81"><p><reg>ei</reg> denique qui tum armati dies noctesque concursabant<note><app><lem>concursabant</lem></app> concurabant <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: circumcursabant (cucurs. <foreign xml:lang="grc">ψ1</foreign>) <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>
                  </note>, qui Romae erant 
adsidui, qui omni tempore in praeda et in<note>et in <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>: et <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> sanguine versabantur, <reg>sex</reg>. 
Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam 
sicariorum multitudinem in qua
ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore? qui non 
modo Romae non fuit sed omnino quid Romae ageretur nescivit<note>nescivit <hi rend="italics">Madvig</hi>: nesciret <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, 
   propterea quod ruri adsiduus, quem ad modum tute confiteris, fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="82"><p><reg>vereor</reg> ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris 
videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram.  Eruci 
criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est; nisi forte exspectatis ut illa 
diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita 
nobis ante hoc tempus ac nova obiecit; quae mihi iste visus est ex 
alia<note><app><lem>alia</lem></app> aliena <hi rend="italics">Passeratius</hi>: aliqua <hi rend="italics">A. Eberhard</hi>
                  </note> oratione declamare quam in alium reum commentaretur; ita 
neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit 
pertinebant<note>pertinebant <hi rend="italics">Naugerius</hi> (2): pertinebat <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>; de quibus quoniam<note>quoniam (quõ <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: qm <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">mg</hi>) <foreign xml:lang="grc">σσχ</foreign>: cum <hi rend="italics">A</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>: quomodo <foreign xml:lang="grc">πψ</foreign>: uno <foreign xml:lang="grc">φ</foreign>
                  </note> verbo arguit, verbo satis est negare.  
<reg>si</reg> quid est quod ad testis reservet, ibi quoque nos<note>ibi quoque nos <foreign xml:lang="grc">σσχ</foreign>, <hi rend="italics">Madvig</hi>: ibi nos quoque <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, ut in ipsa causa, 
paratiores reperiet quam putabat.



            </p></div><milestone n="30" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="83"><p><reg>venio</reg> nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. <reg>nam</reg> si mihi 
liberet accusare, accusarem alios potius ex quibus possem crescere; 
quod certum est non facere, dum utrumvis licebit.  <reg>is</reg> enim mihi 
videtur amplissimus qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non 
qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. <reg>desinamus</reg> 
aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibi<note>ibi <foreign xml:lang="grc">ς2</foreign>, <hi rend="italics">Steinmetz</hi>: ubi <hi rend="italics">cett.</hi> (<hi rend="italics">cf. Clu.</hi> 37)</note> maleficium 
ubi et est et inveniri potest; iam intelleges, Eruci, certum crimen 
quam multis suspicionibus coarguatur<note>arguatur <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>, tametsi neque omnia dicam et 
leviter unum quidque<note>quidque <hi rend="italics">Wesenberg</hi>: quodque <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> tangam.  <reg>neque</reg> enim id facerem, nisi necesse 
esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar<note>persequar <hi rend="italics">Lambinus</hi>: prosequar <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> longius 
                  quam salus huius et mea fides postulabit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="84"><p><reg>causam</reg> tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. 
Roscio reperio.  <reg>tecum</reg> enim mihi res est, <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>iti</ex>
                     </expan></choice> Rosci, quoniam 
istic sedes ac te palam adversarium esse<note>esse |||| <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> profiteris<note>profiteris <hi rend="italics">edd. VR</hi>: profitearis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>. <reg>de</reg> 
Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse 
audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas 
cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur.
<choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex>
                     </expan></choice> Cassius ille quem populus Romanus verissimum<note>severissimum <hi rend="italics">mg. Lambini</hi>
                  </note> et 
sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere 
solebat 'cui bono' fuisset.  <reg>sic</reg> vita hominum est ut ad 
   maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>