<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:15-28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:15-28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et 
nobilitate et pecunia non modo sui municipi
verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis 
florens hominum nobilissimorum.  <reg>nam</reg> cum Metellis, Serviliis, 
Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus 
usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis 
amplitudinisque gratia nomino. <reg>itaque</reg>
                  <note><app><lem>itaque</lem></app> atque <hi rend="italics">Halm</hi> (2)</note> ex suis omnibus<note>ex omnibus suis <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>
                  </note> commodis 
hoc solum filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones vi 
ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque 
paternis defenditur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>hic</reg><note><app><lem>hic</lem></app> is <hi rend="italics">Halm</hi> (2)</note> cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset 
tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in 
discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem 
causamque opera, studio, auctoritate defendit.  <reg>etenim</reg> rectum 
putabat pro eorum honestate se pugnare propter quos ipse 
honestissimus inter suos numerabatur.  <reg>postea</reg> quam victoria 
constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines<note><app><lem>homines</lem></app> omnes <hi rend="italics">A. Eberhard</hi>
                  </note> 
atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse 
putabantur, erat ille Romae frequens atque<note>atque <hi rend="italics">om. pauci dett.</hi>
                  </note> in foro et in ore omnium 
cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur 
quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>erant</reg> ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum 
alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce 
praedia possidere audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset 
quam metuere solebat viveret. <reg>neque</reg> enim, iudices, iniuria 
metuebat.  <reg>nam</reg> duo isti sunt <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>iti</ex>
                     </expan></choice> Roscii, quorum alteri Capitoni 
cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi:<note>huius modi <hi rend="italics">Reisig</hi>
                  </note> 
alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic 
autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique<note>quique <hi rend="italics">Halm</hi>: qui <hi rend="italics">codd.</hi>: et qui <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> ante hanc pugnam 
tiro esset quod sciam<note><app><lem>quod sciam</lem></app> quod scientiam <foreign xml:lang="grc">χω1</foreign>, <hi rend="italics">del. Garatoni</hi>
                  </note>, facile ipsum magistrum scelere audaciaque 
superavit. 


            </p></div><milestone n="7" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>nam</reg> cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem 
iste Roscius Romae, cum hic filius<note>filius <hi rend="italics">del. Halm</hi>
                  </note> adsiduus in praediis esset 
cumque se voluntate patris rei familiari vitaeque rusticae dedisset, 
ipse<note>ipse <hi rend="italics">A. Eberhard</hi>: iste <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §17)</note> autem frequens Romae esset, occiditur ad balneas Pallacinas<note>Pallacinas <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>πσψ</foreign>: Palatinas <foreign xml:lang="grc">φχ</foreign>: Paluatinas <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>
                  </note> 
rediens a cena Sex. Roscius. <reg>spero</reg> ex hoc ipso non esse obscurum ad 
quem suspicio malefici pertineat; verum id quod adhuc est 
suspiciosum<note>est suspiciosum adhuc <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae 
                  iudicatote.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>occiso</reg> Sex. Roscio primus Ameriam nuntiat Mallius Glaucia quidam, 
homo tenuis, libertinus, cliens et familiaris istius <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>iti</ex>
                     </expan></choice> Rosci, et nuntiat 
domum non fili sed <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>iti</ex>
                     </expan></choice> Capitonis inimici; et cum post horam primam 
noctis occisus esset, primo diluculo nuntius hic Ameriam venit; 
decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis<note>cisiis <hi rend="italics">Schol.</hi>: cissis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> pervolavit, 
non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed 
etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e 
corpore extractum ostenderet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>quadriduo</reg> quo haec gesta sunt res 
ad Chrysogonum in castra
<choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucii</ex>
                     </expan></choice> Sullae Volaterras defertur; magnitudo pecuniae demonstratur; 
bonitas praediorum — nam fundos decem et tris reliquit qui Tiberim 
fere omnes tangunt — huius inopia et solitudo commemoratur; 
demonstrant, cum pater huiusce Sex. Roscius, homo tam splendidus 
et gratiosus, nullo negotio sit occisus, perfacile hunc hominem 
incautum et rusticum<note>rusticum <hi rend="italics">ed. Guar.</hi>: rus (ruri <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> et Romae ignotum de medio tolli posse; ad eam 
rem operam suam pollicentur.  

</p></div><milestone n="8" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>ne</reg> diutius teneam<note>diutius vos teneam <hi rend="italics">ed. V</hi>
                  </note>, iudices, societas 
coitur. <reg>cum</reg> nulla iam proscriptionis mentio fieret<note>cum nulla... fieret <hi rend="italics">Charisius</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> i. 264) <hi rend="italics">Diomedes</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> i. 390): cum... nulla fieret <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, cum etiam qui<note><app><lem>qui</lem></app> omnes qui <hi rend="italics">Diomedes</hi>
                  </note> 
antea metuerant redirent ac iam defunctos
sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci<note>nomen... Rosci <hi rend="italics">Charisius et Diomedes, om. codd.</hi>
                  </note>, 
hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria 
praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie 
possidet; in reliquas omnis fortunas iste <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itus</ex>
                     </expan></choice> Roscius nomine 
Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit.  <reg>haec</reg>
                  <note><app><lem>facit</lem></app> haec bona emuntur sestertiorum duobus milibus nummum <hi rend="italics">add. codd.</hi> (<hi rend="italics">ex</hi> §6): <hi rend="italics">del. Kayser</hi>
                  </note> omnia, 
iudices, imprudente <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucio</ex>
                     </expan></choice> Sulla facta esse certo<note>certo <hi rend="italics">s</hi>: certe <hi rend="italics">mei</hi>
                  </note> scio.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>neque</reg> enim mirum, 
cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet<note>reparet <hi rend="italics">cod. Lambini: om. mei</hi>: sanet <hi rend="italics">Rinkes</hi>
                  </note> et ea quae 
videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et 
belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, 
unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut 
respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum 
praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque 
aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi 
moliantur. <reg>huc</reg> accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in<note>in <hi rend="italics">del. Lambinus</hi>
                  </note> 
tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem 
neque servum neque libertum improbum habeat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>interea</reg> iste T. 
Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in 
praedia huius invadit, hunc miserum,  luctu perditum<note>perditum <hi rend="italics">w</hi>: praeditum (pro- <foreign xml:lang="grc">π</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, qui nondum 
etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit<note>eicit <hi rend="italics">ed. V, Sylvius</hi>: eiecit <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> domo atque 
focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat<note>iudices exturbat <foreign xml:lang="grc">πφ1ψω</foreign>: iudices sex (Sex. <hi rend="italics">A</hi>) turbat <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>χ</foreign>: Sex. Ro. (<hi rend="italics">om.</hi> Ro. <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>) iud. exturbat <foreign xml:lang="grc">σψ2</foreign>
                  </note>, ipse 
amplissimae pecuniae fit dominus.  <reg>qui</reg> in sua re fuisset egentissimus, 
erat, ut fit, insolens in aliena<note>aliena <hi rend="italics">Arusian.</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> vii. 486): alienam <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>; multa palam domum suam auferebat, 
plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large 
effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.



            </p></div><milestone n="9" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>quod</reg> Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus 
gemitusque fieret.  <reg>etenim</reg> multa simul ante oculos versabantur, 
mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius 
egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius 
ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio 
flagitiosa, possessio<note><app><lem>possessio</lem></app> flagitiosa possessio <hi rend="italics">cod. Lambini</hi>: falsa possessio <hi rend="italics">Landgraf</hi>
                  </note>, furta, rapinae, donationes.  <reg>nemo</reg> erat qui non 
ardere<note><app><lem>ardere</lem></app> ardere illa <hi rend="italics">Rufinian.</hi> (<hi rend="italics">Rhet. M. p.</hi> 47)</note> omnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque 
honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem
                  <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itum</ex>
                     </expan></choice> Roscium. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>itaque</reg> decurionum decretum statim fit ut decem primi 
proficiscantur ad <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucium</ex>
                     </expan></choice> Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius 
fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius 
mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit.  <reg>atque</reg> 
ipsum decretum, quaeso, cognoscite.  DECRETVM DECVRIONVM.  
<reg>legati</reg> in castra veniunt.  <reg>intellegitur</reg>, iudices, id quod<note>id quod <hi rend="italics">Naugerius</hi>: ut quod <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> iam ante dixi, 
imprudente <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucio</ex>
                     </expan></choice> Sulla scelera haec et flagitia fieri.  <reg>nam</reg> statim 
Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat<note>adlegat <hi rend="italics">Ernesti</hi>: allegatus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: allegat iis (hi <foreign xml:lang="grc">φ</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi>: allegat ab iis <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> qui 
peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent 
esse facturum pollicerentur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p>Vsque adeo autem<note><app><lem>autem</lem></app> enim <hi rend="italics">coni. Müller</hi>
                  </note> ille pertimuerat ut 
mori mallet quam de his rebus Sullam doceri.  <reg>homines</reg> antiqui, qui 
ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen <reg>sex</reg>. 
Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque 
id ita futurum <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itus</ex>
                     </expan></choice> Roscius Capito qui in decem legatis erat 
appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata<note>re inorata <hi rend="italics">B<foreign xml:lang="grc">πψ</foreign>
                     </hi>: re morata <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> reverterunt.  <reg>ac</reg> 
primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde 
aliquanto lentius nihil<note>nihil <hi rend="italics">del. Halm</hi>
                  </note> agere atque deludere, postremo, id quod facile 
intellectum
est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari 
posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.  


            </p></div><milestone n="10" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>quod</reg> hic 
simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam 
confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam<note>Nepotis sororem, Baliarici filiam <hi rend="italics">Garatoni</hi>: Nepotis filiam <hi rend="italics">codd.: del. Passeratius</hi>
                  </note>, quam 
honoris  causa nomino, contulit, qua<note>qua <foreign xml:lang="grc">χ1ψ2ω</foreign>: quam <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> pater usus erat plurimum; in 
qua muliere, iudices, etiam<note>etiamnum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> nunc, id quod omnes semper 
existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent.  
<reg>ea</reg> Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, 
fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique 
oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est.  <reg>eius</reg> virtute, 
fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in 
proscriptos referretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>nam</reg> postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam Sex. Rosci 
custodiri neque sibi ullam caedis faciendae<note>faciundae <foreign xml:lang="grc">σχ2</foreign>
                  </note> potestatem dari, 
consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de 
parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem 
compararent qui de ea re posset<note>posset <hi rend="italics">ed. Mediol.</hi>: possit <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> dicere aliquid, in qua re nulla 
subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore 
ipso pugnarent.  <reg>ita</reg> loqui homines: 'quod iudicia tam diu facta 
non essent, condemnari eum oportere qui primus in iudicium 
adductus esset; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam 
defuturos; de bonorum venditione et de ista societate verbum esse 
facturum neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore 
ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.'</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>