<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:101-120</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:101-120</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="101"><p>facere possum Erucium 
conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum<note>minitatum <hi rend="italics">Hotoman</hi>: mentatum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: meditatum <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
esse se omnia illa pro
testimonio esse dicturum.  O praeclarum testem, iudices! o 
gravitatem dignam exspectatione! o vitam<note>vitam <foreign xml:lang="grc">σσχ</foreign>: iustam <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> honestam atque eius modi 
ut libentibus animis ad eius<note><app><lem>animis</lem></app> ad eiusmodi ut libentius animis <hi rend="italics">add.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">mg.</hi>
                  </note> testimonium vestrum ius iurandum 
accommodetis!  <reg>profecto</reg> non tam perspicue nos istorum<note>nos istorum <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: nonistorum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: istorum <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> maleficia 
videremus, nisi ipsos caecos redderet cupiditas et avaritia et audacia.


            </p></div><milestone n="36" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="102"><p><reg>alter</reg> ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad


socium atque adeo<note>adeo <hi rend="italics">A.</hi>
                     <hi rend="italics">Eberhard</hi>: ad <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes 
cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse 
apertum suum scelus ante omnium oculos poneret.  <reg>alter</reg>, si dis 
immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; 
quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non<note>id nunc... ac non <hi rend="italics">Jeep</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §92): id nunc... an (aut <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>: non id nunc... an <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> 
quod fecerit vindicandum sit. <reg>itaque</reg>
                  <note>ita <hi rend="italics">Schol.</hi>
                  </note> more maiorum comparatum est 
ut<note><app><lem>ut</lem></app> ut vel <hi rend="italics">Halm</hi>
                  </note> in minimis rebus homines amplissimi testimonium de
                  sua re non dicerent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="103"><p>Africanus qui suo cognomine declarat 
tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res 
ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem virum non 
audeo dicere: <reg>si</reg> diceret, non crederetur. <reg>videte</reg> nunc quam versa et 
mutata in peiorem partem sint omnia. <reg>cum</reg> de bonis et de caede 
agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc 
est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque 
possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte 
quaeritur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="104"><p><reg>quid</reg>? tu, vir optime, ecquid<note>quid tu vir <q>omptume</q> ecquid <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: etquid tu vir optime <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> habes quod dicas? mihi 
ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur.  <reg>multa</reg> 
scelerate, multa audaciter<note>audaciter <hi rend="italics">Priscian.</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> iii. 28): audacter <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf. Cael.</hi>. 13)</note>, multa improbe fecisti, unum stultissime, 
profecto tua sponte non de Eruci
sententia: nihil opus fuit te istic sedere<note>istic sedere <hi rend="italics">Hotoman</hi>: isti credere <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>.  <reg>neque</reg> enim accusatore muto 
neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit. 
<reg>huc</reg> accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista 
cupiditas esset.  <reg>nunc</reg> quid<note>numquid <hi rend="italics">Pascal</hi>
                  </note> est quod quisquam ex vobis audire 
desideret, eum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis<note>nobis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">B, Lambinus</hi>: vobis <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
contra vosmet ipsos facere videamini?
   <reg>age</reg> nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt.  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="105"><p><reg>ad</reg> 
Volaterras in castra <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucii</ex>
                     </expan></choice> Sullae mors Sex. Rosci
quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur.  
         <milestone n="37" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>quaeritur</reg> 
etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est 
eundem qui Ameriam? <reg>curat</reg> Chrysogonus ut eius bona veneant<note>veneant <foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>: veniant <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
statim; qui non norat hominem aut rem.  <reg>at</reg> qui<note><app><lem>at qui</lem></app> atque <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>
                  </note> ei venit in mentem 
praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam 
viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis<note>audistis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: auditis <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, iudices, continuo 
dicere: '<reg>necesse</reg> est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei 
plerumque indicant, per eos plerique produntur.'  <reg>hic</reg> nihil est quod 
suspicione occupetis<note>suspicione occupetis <hi rend="italics">Madvig</hi>: suspicionem hoc putetis <hi rend="italics">codd.</hi>: suspicionem hanc putetis <hi rend="italics">Sylvius</hi>
                  </note>.  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="106"><p><reg>non</reg> enim ego ita disputabo: '<reg>veri</reg> simile 
est Roscios<note>Roscios <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: Roscium <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum 
Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos veteres a maioribus 
Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque 
observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam 
contulerunt.<note>ac... contulerunt <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note>'  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="107"><p><reg>haec</reg> possum omnia vere dicere, sed in hac causa 
coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona 
Chrysogonum accessisse impulsu suo.  <reg>si</reg> eum qui indici causa<note>indici causa <hi rend="italics">scripsi</hi>: iudiciuae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: indiciue <hi rend="italics">A</hi>: iudicine <foreign xml:lang="grc">φ</foreign>: iudici ut <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>: indicii <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> partem 
acceperit oculis cernetis<note><app><lem>cernetis</lem></app> cernentes <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: cernitis <hi rend="italics">A</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>
                  </note>, poteritisne dubitare, iudices,
qui<note><app><lem>qui</lem></app> quis <hi rend="italics">Halm</hi> (<hi rend="italics">cf. Zielinski p.</hi> 191)</note> indicarit?  <reg>qui</reg> sunt igitur in istis bonis quibus partem 
Chrysogonus dederit?  <reg>duo</reg> Roscii.  <reg>num</reg> quisnam praeterea? <reg>nemo</reg> 
est, iudices.  <reg>num</reg> ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam 
   Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="108"><p><reg>age</reg> nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum 
consideremus.  si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset 
fecerant, quam ob causam a<note>a <hi rend="italics">Ascens.</hi> (1): <hi rend="italics">om. mei</hi>
                  </note> Chrysogono tantis praemiis donabantur? 
si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis<note>iis (is <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>) <foreign xml:lang="grc">σπσχω</foreign>, <hi rend="italics">Madvig</hi>: his <hi rend="italics">A</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">φψ</foreign>
                  </note> gratias 
agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi?  <reg>cur</reg>
                  <note>cur <foreign xml:lang="grc">σψ</foreign>: quur <hi rend="italics">A</hi>: qur (qui <foreign xml:lang="grc">φ</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §74)</note> 
tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua 
sunt iste <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itus</ex>
                     </expan></choice> Roscius<note>T. <hi rend="italics">Richter</hi>: <hi rend="italics">om. codd.</hi>
                  </note> omnia cum Chrysogono communiter possidet?  
<reg>nonne</reg> perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re 
cognita concessisse?


            </p></div><milestone n="38" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="109"><p><reg>venit</reg> in decem primis legatus in castra Capito.  <reg>vos</reg>
                  <note>Capito. Vos <hi rend="italics">scripsi</hi>: Capito || || <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: Capito <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>
totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione

cognoscite.  Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum 
ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus<note>eius scelus <hi rend="italics">ed. R. Stephani</hi>: eiusce vis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> atque perfidia 
violarit et imminuerit, virum optimum 
esse eum iudicatote. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="110"><p><reg>impedimento</reg> est<note>est <hi rend="italics">om. A</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ψ1</foreign>
                  </note> quo minus de his rebus 
Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem 
Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, 
ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem 
amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum acuere<note>acuere <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>: ac vere <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, hos 
qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, 
hisce insidiose spem falsam ostendere, eum illo contra hos inire 
consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam 
depecisci<note>depacisci <foreign xml:lang="grc">χψ2ω</foreign>
                  </note>, hisce
aliqua fretus mora<note>fretus mora <hi rend="italics">w</hi>: fretumora <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: fretum ora (hora <foreign xml:lang="grc">π2σχ</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi>: ficta mora <hi rend="italics">Gronovius</hi>
                  </note> semper omnis aditus ad Sullam intercludere.  
<reg>postremo</reg> isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non 
adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis 
cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis 
denuntiare, pro re certa spem falsam
domum rettulerunt.  <reg>in</reg> privatis rebus si qui rem mandatam </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="111"><p>non 
modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi
causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse 
dedecus existimabant.  <reg>itaque</reg> mandati constitutum<note>constitutum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> est iudicium non 
minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi 
interesse non possumus, in eis<note>in his <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">φψ</foreign>
                     </hi>
                  </note> operae nostrae vicaria fides amicorum 
supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune 
praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. <reg>non</reg> 
enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis.  
<reg>idcirco</reg> amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis
   officiis gubernetur.  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="112"><p><reg>quid</reg> recipis mandatum, si aut neglecturus 
aut ad tuum commodum conversurus es? cur mihi te
offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? <reg>recede</reg> de 
medio; per alium transigam.  <reg>suscipis</reg> onus offici quod te putas 
sustinere posse; quod maxime<note>maxime <hi rend="italics">Dobree</hi>: minime <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> videtur
grave eis qui minime ipsi leves sunt.  
         <milestone n="39" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>ergo</reg> idcirco turpis haec 
culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam
et fidem.  <reg>nam</reg> neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit 
nisi ei quem fidelem putat.  <reg>perditissimi</reg> est igitur hominis simul et 
amicitiam dissolvere et fallere eum
qui laesus non esset, nisi credidisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="113"><p><reg>itane</reg> est? in minimis rebus 
qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse 
est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae 
sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum<note>inopia vivum <hi rend="italics">Halm</hi>: egestate vivum <hi rend="italics">cod. lannoctii</hi>: <hi rend="italics">om. mei: lac.Sylvius</hi>
                  </note> adfecerit, 
is inter honestos homines
atque adeo inter vivos numerabitur? <reg>in</reg> minimis privatisque rebus 
etiam neglegentia in crimen mandati<note>in crimen mandati <hi rend="italics">mei</hi>: mandati in crimen <hi rend="italics">s, Puteanus</hi>
                  </note> iudiciumque infamiae<note>infamiae <hi rend="italics">Puteanus</hi>: infamia (in fama <foreign xml:lang="grc">σς</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>: infame <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> vocatur<note>vocatur <hi rend="italics">Lambinus</hi>: revocatur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, 
propterea quod, si recte<note><app><lem>recte</lem></app> ratione 2 <hi rend="italics">dett.</hi>
                  </note> fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit 
non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta 
atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum 
laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit 
maculaque adfecerit<note><app><lem>adfecerit</lem></app> asperserit <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio
   damnabitur?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="114"><p>si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset 
ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem 
suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui<note><app><lem>ille qui</lem></app> illeque <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> sese facturum 
recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam 
convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et 
honestatem omnem amitteret?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="115"><p><reg>nunc</reg> non hanc ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo 
gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonisque omnibus a 
decurionibus publice <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>ito</ex>
                     </expan></choice> Roscio<note>T. Roscio <hi rend="italics">Schütz</hi>: Roscio <hi rend="italics">codd.: del. Hotoman</hi>
                  </note> mandatus est; et ex eo <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itus</ex>
                     </expan></choice> Roscius non 
paululum<note>paululum <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>πφω</foreign>: paulum <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>
                  </note> nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus<note>depactus <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign> (<hi rend="italics">cf.</hi> §110)</note> 
evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem 
decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam 
fecit.


            </p></div><milestone n="40" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="116"><p><reg>videte</reg> iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium 
nullum<note>maleficum nullum fingi <hi rend="italics">s, Halm</hi>
                  </note> posse quo iste sese non contaminarit.  <reg>in</reg> rebus minoribus 
socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo 
ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat 
adiunxisse qui eum altero rem communicavit.  <reg>ad</reg> cuius igitur fidem 
confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? <reg>atque</reg>
                  <note>atqui <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>
                  </note> ea 
sunt animadvertenda 
peccata maxime quae difficillime praecaventur. <reg>tecti</reg> 
esse ad alienos possumus, intimi<note>intumi (-temi <hi rend="italics">A</hi>) <hi rend="italics">mei</hi>
                  </note> multa apertiora videant necesse est; 
socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici 
laedimus. <reg>recte</reg> igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum 
bonorum numero non
putarunt haberi oportere.  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="117"><p><reg>at</reg> vero <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itus</ex>
                     </expan></choice> Roscius non unum rei 
pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen
aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines 
honestissimos<note><app><lem>honestissimos</lem></app> fortissimos <hi rend="italics">ed. V</hi>
                  </note>, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque 
socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et 
perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius<note>de scelere suspicari eius <hi rend="italics">scripsi</hi>: de eius scelere suspicari eius <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: de eius scelere suspicari <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: de eius scelere suspicari <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> nihil potuerunt, socium 
offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi 
vanae crediderunt. <reg>itaque</reg> nunc illi homines honestissimi propter 
istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio 
proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis 
enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit<note>coiit <foreign xml:lang="grc">σχω</foreign>: coit <hi rend="italics">cett.</hi> (<hi rend="italics">cf. Mur.</hi> 20)</note>, terret etiam 
nos ac minatur<note>ac || minatur <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">fort.</hi> ac dominatur (<hi rend="italics">cf.</hi> §24)</note> tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus.  <reg>in</reg> 
eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque 
maleficium de quo iudicium est
reperietis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="118"><p><reg>etenim</reg> quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa 
audacter<note>audaciter <hi rend="italics">Sylvius</hi>
                  </note>, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus 
quoque latere inter illa tot flagitia putatote. <reg>tametsi</reg> hoc quidem 
minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis 
maleficiis quae in illo constat<note>constat <hi rend="italics">ed. V</hi>: constant <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> esse hoc intellegatur verum ex hoc 
etiam, si quo de<note>quo de <hi rend="italics">Gulielmius</hi>: quod de <hi rend="italics">codd.</hi>: quod <hi rend="italics">Ascens.</hi> (2)</note> illorum forte dubitabitur<note>dubitatur <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">σχψ1</foreign>
                     </hi>
                  </note>, convincatur.  <reg>quid</reg> tandem, 
quaeso,
iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse<note>gladio recessisse <hi rend="italics">Madvig</hi>: gladiatore cessisse <hi rend="italics">codd.</hi>: gladiatura cessisse <hi rend="italics">Manutius</hi>
                  </note> videtur 
aut hic<note>hic <hi rend="italics">Schol.</hi>: is (his <hi rend="italics">A</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">φ</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>: iste <hi rend="italics">ed. Lambin.</hi>
                     <hi rend="italics">A. D.</hi> 1584</note> discipulus<note>discipulis <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>π2φ</foreign>
                  </note> magistro tantulum de arte concedere? <reg>par</reg> est 
avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.



            </p></div><milestone n="41" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="119"><p><reg>etenim</reg>, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite<note>cognoscitis <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">πσφ</foreign>
                     </hi>
                  </note> nunc 
discipuli aequitatem.  <reg>dixi</reg> iam antea saepe numero postulatos esse ab 
istis duos servos in quaestionem.  <reg>tu</reg> semper, <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>iti</ex>
                     </expan></choice> Rosci, recusasti.  
<reg>quaero</reg> abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an 
is te<note>is te <hi rend="italics">Heusinger</hi>: iste <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua 
videbatur?'  <reg>postulabant</reg> homines nobilissimi atque integerrimi 
nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque 
a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non 
aequum putaret.  <reg>postulabant</reg> autem pro homine miserrimo atque 
infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de 
patris morte
quaereretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="120"><p><reg>res</reg> porro abs te eius modi postulabatur ut nihil 
interesset, utrum eam rem<note>rem <hi rend="italics">del. Halm</hi> (2)</note> recusares an de maleficio confiterere.  
<reg>quae</reg> cum<note>cum <hi rend="italics">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> in lac.</hi>
                  </note> ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris.  <reg>cum</reg> 
occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. <reg>servos</reg> ipsos, quod ad me 
attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari<note>repugnari <hi rend="italics">Sylvius</hi>
                  </note> video ne 
in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in 
honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si 
dixerint perniciosum vobis futurum sit. — <reg>in</reg> dominos quaeri de servis 
iniquum<note>iniquom <foreign xml:lang="grc">σσχ1</foreign> at non quaeritur <hi rend="italics">Büchner</hi>: at ne quaeritur <hi rend="italics">codd.</hi>: anne quaeritur <hi rend="italics">Ascens.</hi> (2): at neque in vos quaeritur <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> est.  — <reg>at</reg> non quaeritur; <reg>sex</reg>. enim Roscius reus est; neque 
enim<note><app><lem>neque enim</lem></app> neque in dominum <hi rend="italics">Müller</hi>
                  </note>, cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur ; vos enim dominos<note>in dominos quaeritur <hi rend="italics">Halm:om. codd.</hi>
                  </note> 
esse dicitis. — <reg>cum</reg> Chrysogono sunt.
 — <reg>ita</reg> credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter 
suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot 
elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene 
operarios, ex Amerina disciplina patris
familiae rusticani. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>