<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2:57-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2:57-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>quid</reg> ergo est? <reg>vereor</reg> me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam natura fert, aut levioribus quam causa postulat. <reg>ais</reg> esse vadimonium desertum. <reg>quaesivit</reg> a te, statim ut Romam rediit, Quinctius quo die vadimonium istuc factum esse diceres. <reg>respondisti</reg> statim: Nonis Febr. <reg>discedens</reg> in memoriam redit Quinctius quo die Roma in Galliam profectus sit; ad ephemeridem revertitur; invenitur dies profectionis <date>pridie Kal. Febr.</date> Nonis Febr. si Romae fuit, causae nihil dicimus quin tibi vadimonium promiserit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p><reg>quid</reg>? hoc inveniri qui potest? <reg>profectus</reg> est una L. Albius, homo cum primis honestus; dicet testimonium. <reg>prosecuti</reg> sunt familiares et Albium et Quinctium; dicent hi quoque testimonium. Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus causa iustissima est cur scire potuerint, nulla cur mentiantur, cum astipulatore tuo comparabuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="59"><p rend="indent"><reg>et</reg> in hac eius modi causa P. Quinctius laborabit et diutius in tanto metu miser periculoque versabitur? et vehementius eum gratia adversarii perterrebit quam fides iudicis consolabitur? <reg>vixit</reg> enim semper inculte atque horride; natura tristi ac recondita fuit; non ad solarium, non in campo, non in conviviis versatus est; id egit ut amicos observantia, rem parsimonia retineret; antiquam offici rationem dilexit cuius splendor omnis his moribus obsolevit. <reg>at</reg> si in causa pari discedere inferior videretur, tamen esset non mediocriter conquerendum; nunc in causa superiore ne ut par quidem sit postulat, inferiorem se esse patitur, dumtaxat usque eo ne cum bonis, fama fortunisque omnibus Sex. Naevi cupiditati crudelitatique dedatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p rend="indent"><milestone n="19" unit="chapter"/><reg>docui</reg> quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua re ad istam rationem perveniretur. <reg>attende</reg> nunc ex edicto praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. <reg>recita</reg> edictum. <quote><reg>qui</reg> fraudationis causa latitarit.</quote> <reg>non</reg> est is Quinctius; nisi si latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur. <quote>cui heres non exstabit.</quote> <reg>ne</reg> is quidem. <quote>qui exsili causa solum verterit.</quote> <gap reason="lost" rend="* * * *"/> <reg>quo</reg> tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem Quinctium defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona possideres? <reg>nemo</reg> adfuit; neque enim quisquam divinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>