<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2:17-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2:17-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>cum</reg> pecuniam C. Quinctius P. Scapulae debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius quid liberis eius dissolveret. <reg>hoc</reg> eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur. <reg>decidis</reg> statuisque tu propter necessitudinem quae tibi cum Scapulis est quid eis ad denarium solveretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><milestone n="5" unit="chapter"/><reg>haec</reg> omnia Quinctius agebat auctore et consuasore Naevio. <reg>nec</reg> mirum, si eius utebatur consilio cuius auxilium sibi paratum putabat; non modo enim pollicitus erat in Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset, numeraturum se dicebat. Quinctius porro istum posse facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa cur mentiretur non erat, non putabat; quasi domi nummos haberet, ita constituit Scapulis se daturum; Naevium certiorem facit, rogat ut curet quod dixisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>tum</reg> iste vir optimus—vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico <q>optimus</q>—qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum. <q><reg>posterius</reg>,</q> inquit, <q>ista videbimus,</q> Quinctius; <q>nunc hoc velim cures, si tibi videtur, quod dixisti.</q> <reg>negat</reg> se alia ratione facturum; quod promisisset, non plus sua referre quam si, cum auctionem venderet, domini iussu quippiam promisisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>destitutione</reg> illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent, deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissolvit. <reg>tum</reg> appellat ultro Naevium ut, quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, videret ut quam primum et quam minima cum molestia tota res transigeretur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>