<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0134.phi006.perseus-lat2:861-880</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0134.phi006.perseus-lat2:861-880</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0134.phi006.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="act"><div type="textpart" n="4" subtype="scene"><l n="861">Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias,</l><l n="862">Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies:</l><lb ed="actscene" n="5"/><l n="863">Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc</l><l n="864">Prope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperi</l><l n="865">Facilitate nihil esse homini melius neque clementia.</l><l n="866">Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere.</l><l n="867">Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis,</l><lb ed="actscene" n="10"/><l n="868">Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus:</l><l n="869">Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, amant.</l><l n="870">Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax,</l><l n="871">Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Nati filii,</l><l n="872">Alia cura. Porro autem illis dum studeo ut quam plurimum</l><lb ed="actscene" n="15"/><l n="873">Facerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam.</l><l n="874">Nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab his fero,</l><l n="875">Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda:</l><l n="876">Illum amant, me fugitant: illi credunt consilia omnia;</l><l n="877">Illum diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum.</l><lb ed="actscene" n="20"/><l n="878">Illum ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. Scilicet</l><l n="879">Ita eos meo labore eductos maximo hic fecit suos</l><l n="880">Paulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia.</l></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>