<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0134.phi005.perseus-lat2:541-560</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0134.phi005.perseus-lat2:541-560</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0134.phi005.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="act"><div type="textpart" n="1" subtype="scene"><sp><l n="541">Quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.</l></sp><sp><speaker>Ph.</speaker><l n="542">Multo prius scivi quam tu illum amicam habere, Myrrhina:</l><l n="543">Verum id vitium nunquam decrevi esse ego adolescentiae:</l><l n="544">Nam id est omnibus innatum: at pol iam aderit se quoque etiam quum oderit.</l><l n="545">Sed ut olim te ostendisti eadem esse nihil cessavisti usque adhuc,</l><lb ed="actscene" n="30"/><l n="546">Ut filiam ab eo abduceres, neu quod ego egissem asset ratum.</l><l n="547">Id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.</l></sp><sp><speaker>My.</speaker><l n="548">Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem</l><l n="549">Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?</l></sp><sp><speaker>Ph.</speaker><l n="550">Tun prospicere, aut iudicare nostram in rem quod sit potes?</l><lb ed="actscene" n="35"/><l n="551">Audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceret</l><l n="552">Exeuntem aut introeuntem ad amicam. Quid tum postea,</l><l n="553">Si modeste ac raro hoc fecit? nonne ea dissimulare nos</l><l n="554">Magis humanum est quam dare operam id scire qui nos oderit?</l><l n="555">Nam si is posset ab ea sese derepente avellere</l><lb ed="actscene" n="40"/><l n="556">Quacum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem,</l><l n="557">Nec virum satis firmum gnatae.
   </l></sp><sp><speaker>My.</speaker><l part="Y"> Mitte adolescentem, obsecro,</l><l n="558">Et quae me peccasse ais. Abi: solum solus conveni.</l><l n="559">Roga velitne an non uxorem: si est ut dicat velle se,</l><l n="560">Redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.</l></sp></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>