<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0134.phi005.perseus-lat2:381-400</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0134.phi005.perseus-lat2:381-400</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0134.phi005.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="act"><div type="textpart" n="3" subtype="scene"><sp><l n="381">Omnibus nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus.</l><l n="382">Hanc habere orationem mecum a principio institit:</l><l n="383">"O mi Pamphile, abs te quamobrem haec abierit causam vides;</l><l n="384">Nam vitium est oblatum virgini olim ab nescio quo improbo:</l><l n="385">Nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suum."</l><lb ed="actscene" n="25"/><l n="386">Sed cum orata eius reminiscor, nequeo quin lacrimem miser.</l><l n="387">"Quaeque fors fortuna est," inquit, "nobis quae te hodie obtulit,</l><l n="388">Per eam te obsecramus ambae, si ius, si fas est, uti</l><l n="389">Adversa eius per te tecta tacitaque apud omnes sient.</l><l n="390">Si unquam erga te animo esse amico sensti eam, mi Pamphile,</l><lb ed="actscene" n="30"/><l n="391">Sine labore hanc gratiam te ut sibi des pro illa nunc rogat.</l><l n="392">Caeterum de reducenda id facias quod in rein sit tuam,</l><l n="393">Parturire eam neque gravidam esse ex te solus conscius.</l><l n="394">Nam aiunt tecum post duobus concubuisse eam mensibus:</l><l n="395">Tum postquam ad te venit mensis agitur hic iam septimus;</l><lb ed="actscene" n="35"/><l n="396">Quod te scire ipsa indicate res. Nunc si potis est, Pamphile,</l><l n="397">Maxime volo doque operam ut clam eveniat partus patrem,</l><l n="398">Atque adeo omnes: sed si fieri id non potest quin sentiant,</l><l n="399">Dicam abortum esse: scio nemini aliter suspectum fore</l><l n="400">Quin, quod verisimile est, ex te recte eum natum putent.</l></sp></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>