<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0134.phi002.perseus-lat2:201-220</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0134.phi002.perseus-lat2:201-220</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0134.phi002.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" n="1" subtype="act"><div type="textpart" n="2" subtype="scene"><sp who="#"><l n="201">Fortasse aliquantum iniquior erat praeter eius libidinem:</l><l n="202">Pateretur; nam quem ferret, si parentem non ferret suum?</l><l n="203">Huncine erat aequum ex illius more, an illum ex huius vivere?</l><lb ed="actscene" n="30"/><l n="204">Et quod illum insimulat durum, id non est: nam parentum iniuriae</l><l n="205">Uniusmodi sunt ferme, paulo qui est homo tolerabilis.</l><l n="206">Scortari crebro nolunt; nolunt crebro convivarier:</l><l n="207">Praebent exigue sumtum: atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.</l><l n="208">Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,</l><lb ed="actscene" n="35"/><l n="209">Necesse est, Clitipho, consilia consequi consimilia: hoc</l><l n="210">Scitum est; periculum ex aliis facere, tibi quod ex usu siet. </l></sp><sp who="#"><speaker>Cl.</speaker><l n="211">Ita credo. </l></sp><sp who="#"><speaker>Ch.</speaker><l part="Y"> Ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid coenae siet.</l><l n="212">Tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius. </l></sp></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="act"><div type="textpart" n="1" subtype="scene"><stage>CLITIPHO.</stage><l n="213">Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices,</l><l n="214">Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes,</l><l n="215">Neque illarum affines esse rerum quas fert adolescentia.</l><l n="216">Ex sua libidine moderantur, nunc quae est, non quae olim fuit.</l><lb ed="actscene" n="5"/><l n="217">Mihi si unquam filius erit, nae ille facili me utetur patre;</l><l n="218">Nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus;</l><l n="219">Non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam.</l><l n="220">Perii! is mihi, ubi adbibit plus paulo, sua quae narrat facinora!</l></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>