<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0119.phi001.perseus-lat2:183-202</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0119.phi001.perseus-lat2:183-202</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0119.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="act"><div type="textpart" n="1" subtype="scene"><sp><l n="183">aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe,</l><l n="184">quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.</l></sp><sp><speaker>Merc.</speaker><l n="185">Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat.</l></sp><sp><speaker>Sos.</speaker><l n="186">Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium</l><lb ed="actscene" n="185"/><l n="187">sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi.</l><l n="188">victores victis hostibus legiones reveniunt domum,</l><l n="189">duelló exstincto maximo atque internecatis hostibus.</l><l n="190">quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera,</l><l n="191">id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est</l><lb ed="actscene" n="190"/><l n="192">imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime.</l><l n="193">praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos</l><l n="194">regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom.</l><l n="195">me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae,</l><l n="196">ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo.</l><lb ed="actscene" n="195"/><l n="197">ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero.</l><l n="198">si dixero mendacium, solens meo more fecero.</l><l n="199">nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume;</l><l n="200">verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar.</l><l n="201">sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier,</l><lb ed="actscene" n="200"/><l n="202">prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar.</l></sp></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>