<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1:91-95</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1:91-95</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="91"><p>Sustinete hic, et vigilate mecum; ac si dicat: etsi aliis
discipulis dixi: sedete hic, donec vado illuc orare et adduxi vos tres
usque huc, nolo vos ulterius progredi, necdum enim potestis. propter
<lb n="10"/> hoc manete hic vigilantes, sicut et ego vigilo, scientes quoniam ceteros
quidem iussi sedere ibi quasi inferiores, ab agone isto servans eos securos,
vos autem quasi firmiores adduxi, ut nmecum conlaboretis in
vigiliis et orationibus«. tamen et vos manete hic, ut unusquisque
gradu suae vocationis consistat, quoniam et omnis gratia (quamvis
<lb n="15"/> fuerit magna) habet et superiorem. quod autem hoc significat dicens:
manete hic, manifestum est ex eo, quod in sequentibus dicitur: proqressus
autem pusilhim cecidit in faciem suam. propter quod maneamus,
amus,ubi praecipit lesus, secundum quod et apostolus mandat: »unusquisque,
iii qua vocatione vocatus est, in hac maneat apud deum«,
<lb n="20"/> omnia faciamus ut cum eo pariter vigilemus, qui »non dormit neque
dormitat custodiens Israel«. ad hoc autem adduxit eos, maxime
magna de se confidentem, ut videant et audiant, ubi est posse hominis
et quomodo impetratur. videant quidem cadentem in faciem suam,
audiant autem dicentem: pater, si possibile est, transeat calix iste a
<lb n="25"/> me, et discant non magna de se sapere sed humilia aestimare, nec
veloces esse ad promittendum sed solliciti ad orandum. ideo et illos
duxit, qui videbantur fideliores et fortes similes Petro, in quibus
similiter facile poterat locum invenire iactantia propter fiduciam fidei,
mediocres autem (quantum ad periculum dico iactantiae) ipsa fidei
<lb n="30"/> exiguitate muniti sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="92"><p>Et progressus pusillum cecidit in faciem suam orans et dicens:
pater, si possibile est, transeat calix iste a me. qui dixit: »discite a me,
<note type="footnote">1 Marc. 14, 33 — 5 Vgl. Rom. 6, 10 — 9 Vgl. I. Cor. 3, 2 f —
12 Rom. 15, 30 — 13 f Vgl. I. Cor. 7, 20 — 18 I. Cor. 7, 20 — 20 Psal.
120, 4 — 32 Matth. 11, 29</note>
<note type="footnote">1 cepit et B 11 11f inferiores — quasi x* &lt; p 18 praecepit B
19 hac μ hoc x 20 omnia] cum eo somnia L 21 ad hoc] adhuc y
25 nec y Pasch non L</note>

<pb n="v.11.p.208"/>
quia niitis sum et huniilis cordect, laudabiliter se huniilians, et nunc
cadit in faciem orans et adhuc ampHus postmodum huniiliat se »factus actus
oboediens usque ad mortem«; quoniam pretium exaltationis
est, nec enim exaltatur a deo nisi qui humihaverit se propter deum.
<lb n="5"/> cadit autem in faciem orans non multum progressus sed pusillum a
tribus discipuHs suis manentibus secum; nolebat enini longe fieri ab
eis, sed iuxta eos constitutus orare. qui autem dicit orans: si possibile
est, transeat calix iste a me, manifestans in oratione suam devotionem,
quasi »dilectus filius« et conplacens dispositionibus patris,
<lb n="10"/> sed non sicut ego volo, sed sicut tu, docens ut non oremus nostram
fieri voluntatem sed dei, quando factum fuerit ut aUquid aliud
velimus quam deus. pater, si possibile est, transeat calix iste a me;
sed non sicut ego volo, sed sicut iu. secundum quod coepit pavere
et tristari, secundum illud et orat calicem passionis transire a se; sed
<lb n="15"/> non sicut vult ipse, sed sicut vult pater. suscipiens enim naturam
carnis humanae omnes proprietates inplevit, ut non in phantasia
habuisse carnem aestimaretur, sed in veritate; secundum quod in hoc
loco orat calicem passionis transire a se, <milestone unit="altnumbering" n="903"/> sed non sicut vult ipse, sed sicut vult pater: quoniam proprium est omnis hominis fidehs, primum
<lb n="20"/> quidem nolle pati aliquid doloris. maxime quod ducit usque ad mortem,
quia homo est carnalis, si autem sic voluerit deus, adquiescere etiam
contra vokintatem suam, quia fidelis est ne plus videatur in se desperare
quam in deum sperare. nam sicut multum confidere non
debemus, ne nostram virtutem videamur profiteri, sic multum pusillanimiter
<lb n="25"/> agere et diffidere non debemus, ne dei adiutoris nostri inpotentiam
videamur pronuntiare. haec ergo voluntas, quam dicit: si
possibile est, transeat calix iste a me; sed non sicut ego volo, sed sicut tu,
non est secundum substantiam eius divinam et inpassibilem, sed
secundum naturam eius humanam et infirmam.</p><note type="footnote">2 Vgl. Phil. 2, 8 — 4 Vgl. Matth. 23, — 9 Vgl. Matth. 3, 17 —
13 f Vgl. Matth. 26, 37; Marc. 14, 34 — loff Vgl. Π 310, 12 An.: διὸ καὶ
ἠθύμει, ἴνα μὴ δόκησίν τινες εἴπωσι τὸ πόθος· κοινὰ γάρ ἐστι τὰ τῆς ἀνθρωπότητος
αυτῳ</note><note type="footnote">7 qui μ quid x (Pasch mit: dicat + in aperto est) quod p 11 sed
dei X* &lt; μ 14 orat et B 15 vult1 &lt; L 17 quod +
20 ducit] dicit L 21 acquiescere + debet B 21 f contra voluntatem
etiam suam L 28 eius x* p 29 eius humanam
y* ~ L</note><pb n="v.11.p.209"/><p>Altera autem interpretatio loci huius est talis, quoniani quasi
wfilius caritatis« dei, secunduni praescientiain quideni diligebat
qui ex gentibus fuerant credituri; ludaeos autem quasi semen patrum
sanctorum, »quorum adoptio et gloria et testamenta et repromissiones«,
<lb n="5"/> diligebat quasi ramos bonae olivae. diligens autem eos videbat,
qualia erant passuri petentes eum ad mortem et Barabbam eligentes
ad vitara; ideo dicebat dolens de eis: pater. si possibile est, transeat
calix iste a me; rursus revocans desiderium suum et videns. quanta
utilitas mundi totius esset futura per passionem ipsius. dicebat: sed
<lb n="10"/> non sicut ego volo, sed sicut tu. videbat adhuc propter illum calicem
passionis etiam ludam. qui ex duodecim unus erat. filium fore perditionis;
rursus intellegebat per illum calicem passionis principatus et
potestates triumphandas in corpore suo. propter hos ergo, quos in
passione sua nolebat perire, dicebat: jmter, si possibile est, transeat
<lb n="15"/> calix iste a me; propter salutem autem totius humani generis. quae
per mortem eius deo fuerat adquirenda. dicebat quasi recogitans: sed
non sicut ego volo, sed sicut tu. id est: si possibile est. ut sine passione mea
omnia illa bona proveniant, quae per passionem meam sunt proventura,
transeat passio haec a me, ut et mundus salvetur et ludaei in passione
<lb n="20"/> mea non pereant. si autem sine perditione quorundam multorum
salus non potest introduci, quantum ad iustitiam tuam, non transeat
sicut ego volo, sed sicut tu. ac si dicat: ista quidem est mea voluntas,
sed quoniam tua voluntas multo eminentior est (quasi ingeniti dei,
quasi patris omnium). propterea magis volo tuam voluntatem fieri
<lb n="25"/> quam meam.</p><p>Calicem autem hunc qui bibitur passionis in multis locis nominat
scriptura, praecipue qui a martjTibus proprie bibitur, sicut est ibi:
<note type="footnote">1ff Hieron. in Matth. 219 D: postnlat antetn non timore patiendi, sed
misericordia prioris populi, ne ab illis bihat calicem propinatum . . . attamen
revertens in semetipsum . . . non, inquit, hoc Jiat, quod humano affectu loquor,
sed propter quod ad terras tua voluntate descendi — 2 Vgl. Col. 1, 13 —
öm. 9, — 5 Vgl. Rom. 11, 16 ff — 6 Vgl. Matth. 27,21 — lOft Anders Orig.
de mart. XXIX (I, 26, 5 ff) — 11 Vgl. II. Thess. 2, 3 — 12 Vgl. Col. 2, 14 f —
16ff Vgl. Catena in Mare. ed. Possinus p. 324 sub „Origenis“: γέγονε περί-
λυπος . . . οὐχ ὅτι ἔμελλεν ἀποθανεῖν — ᾔδει γὰρ τὰ συμβησόμενα τῷ κόσμῳ ἀγαθά,
εἰ ἀποθάνῃ ὑπὲρ αὐτοῦ — αλλ’ ὁ πρωτότοκος υἱὸς ἤτοι ὁ Ἰσραήλ) ἔσχατος ἐγεγόνει
διὰ τὴν ἀπιστίαν</note>
<note type="footnote">10 illum] ipsum B 23 multum G L</note>

<pb n="v.11.p.210"/>
«qiiid retribiiam doniino pro onmibus, quae retribuit niihi ? calicem
salutaris accipiam, et nomen doniini invocabo«. si ergo calix salutaris
calix martyrii est, necesse est ut salvemus calicem illum, totum eum
bibentes, quia calix est salutaris, ut nihil fundamus ex eo. bibit ergo
<lb n="5"/> calicem totum, qui patitur pro testimonio quidquid fuerit ei inlatum;
effundit autem accipiens, qui vocatus ad martyrium denegat ne ali-
quid patiatur. est et alterius generis «calix inebrians», quem bibit
quis postquam manducaverit praeparatam sibi );mensam« a deo )'ad-
versus illos qui tribulant« iustum.
<lb n="10"/> Notandum est autem. quoniam Marcus quidem et Lucas hoc
ipsum scripserunt, qui et temptatum exponunt a diabolo lesum;
lohannes autem passionem quidem exponit quemadmodum alii, oran-
tem autem lesum ut transiret ab eo calix non introducit, sicut nec
temptatum exponit a diabolo lesum. causam autem hanc arbitror
<lb n="15"/> esse, quoniam hi quidem magis secundum humanam eius naturam
exponunt de eo quam secundum divinam, lohannes autem magis
secundum divinam quam secundum humanam (propterea quia secun-
dum humanam temptabatur naturam, divinitas autem intemptabilis
erat). ideo tres quidem evangelistae exposuerunt temptatum, lohannes
<lb n="20"/> autem, secundum quod coeperat: win principio erat verbum, et ver-
bum erat apud deum, et deus erat verbum
posse temptari. sic et hic tres quidem isti rettulerunt lesum postu-
lasse a patre, ut transiret calix ab eo, quoniam et proprium hominis erat
(quantum ad infirmitatem pertinet carnis) velle evadere passionem,
<lb n="25"/> lohannes autem propositum habens exponere lesum deum verbum,
sciens quia ipse est wvita et resurrectio«, nescit deum inpassibilem
refugere passionem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="93"><p>Et venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes, et dicit
Petro: sic non potuistis una hora vigilare mecum? vigilate et orate,
<lb n="30"/> ne intretis in temptationem (26, 40. 41).
Quamdiu quidem adfuit lesus discipuhs suis non dormierunt,
pusillum autem progrediente eo ab eis nec una hora potuerunt vigilare
<note type="footnote">1 Psal. 115, 3f - 7ff Vgl. Psal. 22, 5-10 Vgl- Marc. 14, 32ff; Luc.
22, 40Η - 11 Vgl. Marc. 1, 12f; Luc. 4, Iff - 20 Joh. 1, 1 - 26- VgL Joh.
11, 25 - 31 Vgl. Matth. 26, 39</note>
<note type="footnote">3 salutemus Koe Ι eum x illum μ 13 autem y*
17f propterea — htunanam y* L Ι quia R qu = = G quoniam B
28 dixit L 30 vom Lemraa fehlt v. 41b</note>

<pb n="v.11.p.211"/>
eo absente. propter quod oremiis, iit nec modicum aliquando lesus
progrediatur a nobis, sed inpleat quod promisit in nobis dicens:
»ecce ego vobiscum ero omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi«. sic enim vigilabimus eo excutiente somnum ab anima
<lb n="5"/> sine quo possibile non est inplere mandatum quod dicit: »nec des
somnum oculis tuis, aut palpebris tuis dormitationem, ut evadas
sicut damula ex retibus et sicut avis ex laqueoc tamen veniens ad
discipulos et inveniens donnientes suscitat eos verbo ad audiendum,
ut iam quasi audientibus dicat, quod dicit: sic non potuistis una hora
<lb n="10"/> vigilare mecuni. praecipit autem vigilare, ut vigilantes oremus. vigilat
autem qui facit opera bona, vigilat qui sollicite agit de fidei veritate,
ne in aliquod tenebrosum dogma incurrat. qui enim sic vigilans orat,
illius exauditur oratio; hoc enim significat dicens: vigilate <milestone unit="altnumbering" n="904"/> et orate, ut primum vigilemus et sic vigilantes oremus. ut ne intretis in temptationem:
<lb n="15"/> hoc (secundum quod multi intellegunt) tale est ac si dicat:
ut non temptemini; si autem sic placuerit deo, adquiescite deo, sicut
me audistis orantem. considera autem, si possibile est sic intellegere
magis, quoniam vita nostra ipsa »temptatio est« secundum lob;
trare autem in temptationem aut venire in temptationem est cadere in
<lb n="20"/> temptationem et vinci ab ea. et puto quia nemo venit ad lesum simul
et in temptationem; sed si quidem venit ad lesum, non venit in temptationem,
si autem venit in temptationem, non venit ad lesum. ad lesum
enim nemo venit nisi quem trahit pater ad lesum, ut resuscitetur ab
eo. ad lesum ergo venimus, ut etsi temptator nos fuerit persecutus
<lb n="25"/> et mala ex eo, non conprehendamur ab eis, sicut scriptum est: »persequentur
te mala et non conprehendent«. ad peccatorem
dicitur consequenter: »persequentur te mala et conprehendent te«.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="94"><p>Spiritus quidem promptus, caro autem infirma, sicut et
tuus, o Petre, spiritus fuit promptus ad promittendum, caro autem
<lb n="30"/> erit infirma ad confitendum. sed hoc est considerandum, utrum
<note type="footnote">3 Matth. 28, — 5 Prov. 6, 4 f — 15 ff Vgl. Hieron. in Matth. 220 B:
non ait: vigilate et orate, ne temptemini, sed: ne intretis in temptationem, hoc
est ne temptatio vos superet et vincat — 18 Job 7, 1 — 22 Vgl. Joh. 6, 44 —
25f Prov. 13, 21 — 29 f Vgl. Π 312, 17 An.: οὐ γὰρ δεῖ πρὸς μόνην τὴν προθυμίαν
ὁρᾶν, ἀλλὰ καὶ τῆς σαρκὸς λογίζεσθαι τὴν ἀσθένειαν</note>
<note type="footnote">1 aliquando &lt; B 6 aut] et B 9 dicat quod &lt; G |
dicet p 20 et1] aut B | et2 &lt; G 21/22 sed — temptationem x* &lt;
27 consequenter perseqiientur y* consequentur L 28 promptus + est B
(??) sicut] sic B 30 erit R G L &lt;</note>

<pb n="v.11.p.212"/>
sicut omnium hominum caro infinna est, sic omnium spiritus
pratnptus est, an onmium quidem hominum caro infirma est, non
autem et omnium hominum spiritus promptus est sed tantum sanctorum.
ergo ad solos apostolos vel ad eos qui similes eis inveniuntur
<lb n="5"/> dicit, quoniam spiritus promptus est, caro autem infirma; infideUum
autem et spirifiis segnis est et caj-o infirrna. si ergo ad sanctos tantum
Christum dicere hoc procedit, provocat nos ut quaeramus quoniam
est et alias caro infirma, eorum tamen solorum quorum spiritus
promptus est. ego enim dico carnem infirmam esse illius, qui non
<lb n="10"/> habet peccatum nec carnis sapientiam fortem sed defectam, qui
cum spiritu prompto »opera carnis« mortificavit et sapientiam
ad nihilum reduxit, ut »semper mortem Christiu circumferat win corpore
«, praevalente videHcet spiritu in concupiscentiis suis adversus concupiscentias
carnis, quoniam »caro concupiscit adversus spiritum,
<lb n="15"/> spiritus autem adversus carnem«. et »haec« in inperfectis
»invicem adversantur«, in perfectis autem iam non adversatur
sed mortificata est, et infirmata est sapientia carnis in carne et concupiscentia
eius extincta est; vivit autem in ea sapientia spiritus,
vivit autem et operatur. de qua infirmitate et dominus ad apostolum
<lb n="20"/> dicit quoniam »virtus in infirmitate perficitur«, id est in
carnis et sapientiae eius. propter quod ait apostolus: »cum enim
infirmor, tunc potens sum«; potens enim tunc fit unusquisque
cum infirmata fuerit caro ipsius, ut non perficiat »opera carnis«,
habitet virtus Christi in ea. imde dicebat: »sic certe pugno«, et
<lb n="25"/> corpus meum et servituti redigo«, quoniam per multas
facit homo carnem suam infirmam proficiens spiritu et mortificans
»opera carnis«, hoc ergo dicere vult ad discipulos suos
<note type="footnote">9ff Vgl. Orig. hom. I, 2 in Psal. 37 (Lo 12, 248): memini me aliquando
de illo capitulo evangelii disputantem, in quo scriptum est: ytspiritus quidem
etc.« tale aliquid sensisse, quod antequam salvator noster veniret ad
et crucifigeret carnem . . . , prius dixit infirmari carnem suam etc. —
lOf. 17. 21 Vgl. II. Cor. 1, 12 — 11. 23. 27 Vgl. Rom. 8, 13 — 12 Vgl.
II. Cor. 4, 10 — 14 ff Gal. 5, 17 — 18 Vgl. Col. 1, 9 — 20 ff II. Cor. 12, 9 f —
24 I. Cor. 9, 26 f</note>
<note type="footnote">1 caro + aut G | omnium hominum quidem caro L 7 quoniam]
quomodo ? Koe 17 et2 x et in R 23 ut] ita ut B 24 eerte
pugno y* repugno L 25 servituti x* in servitutem μ</note>

<pb n="v.11.p.213"/>
istam traditionem: »vigilate et orate, ne intretis in «
vos qiionim spiritus quidem promptus est. caro nutem infirma; quoniam
qui spiritalior et perfectior est, sollicitior esse debet, ne magnum
bonum ipsius gravem habeat lapsum.</p><lb n="5"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="95"><p>Iterum vadens lesus orarit dicens: pater meus. si non potest
Jioc transire a me nisi illud biham, fiat voluntas tua (26, 42).</p><p>Petit autem nunc ut transeat calix ab eo, et si non sic, quomodo
voluit ipse. transcat quomodo vult pater. hic iam secundum quod
possumus intellegere exponemus, ut cum hoc etiam praecedentia
<lb n="10"/> videamur exposuisse. aestimo enim, quoniam calix ille passionis
omnino quidem ab lesu fuerat transiturus, sed cum differentia: ut,
si quidem biberet eum, et ab ipso transiret postmodum et ab universo
genere hominum; si autem non biberet eum, ab ipso quidem forsitan
transiret, ab honlinibus avitem non transiret, sed maneret apud eos
<lb n="15"/> donec perficeret eos. hunc ergo calicem passionis principaliter quidem
volebat a se transire sic, ut omnino neque gustaret amaritudinem eius,
si tamen possibile esset quantum ad iustitiam dei. quod enim dicebat
»si possibile est« non ad potentiam dei referebat solam sed etiam
iustitiam eius: quoniam quantum ad potentiam quidem dei omnia
<lb n="20"/> possibilia sunt sive iusta sive iniusta. quantum autem ad iustitiam
eius — qui non sohim potens est sed etiam iustus — non sunt omnia
possibilia sed ea sola quae iusta sunt. si autem non poterat fieri,
magis volebat ut biberet eum et sic transiret ab eo et ab universo
genere hominum, quam ut faceret contra voluntatem paternam bibitionem
<lb n="25"/> eius effugiens. propter exitum ergo bonum, qui erat futurus
post bibitam amaritudinem calicis, orat vice secunda dicens: pater
meus, si non est possibile ut transeat nisi bibero eum, fiat voluntas tua.</p><p>Manifestum est itaque. quia bibere eum volebat. quantum ad
conparationem enim melius erat, ut propter bibitionem eius transiret,
<lb n="30"/> quam ut non transiret propter quod non biberat eum. pone enim
dominum non bibisse calicem ilhim et propter hoc eum non transisse,
sine dubio nec a genere humano transissent spiritus operantes peccata,
convenienter autem neque poenae transissent quae debebantur peccatis.
ergo expediebat onmibus, ut transiret calix ab eo, propter
<note type="footnote">1 Matth. 26, 41 — 18 Matth. 26, 39</note>
<note type="footnote">4 gravem] grave nichil B 5 si] et si B 6 hoc] hic calix W | bibam
illud L bibam illum B | vom Lemma fehlen vv. 43. 44. 45 8 hinc L 11 omnino
x* omnium p 12 et x &lt; λ 13 ab x Pasch et ab p 19 quoniam + in</note>

<pb n="v.11.p.214"/>
quod biberat eum salvator, ut nos omnes credentes in eum, qui
biberat eum, non bibamus calicem illum »vini «, qui potat et
potaturus est »omnes «, ut bibentes »inebrientur <milestone unit="altnumbering"/> et evomant, <note type="marginal">905</note>
et insanire «. sicut enim »pro nobis omnibus mortuus est«,
<lb n="5"/> ut transeat nos mors inimica Christi, sic pro nobis omnibus (qui
»debitores« eramus, ut in aeternum biberemus) calicem illum bibit,
ut per hoc ipsum quod transit ab eo calix, transeat et a nobis non
bibentibus eum. de quo calice dicit Hieremias: »dixit dominus deus
Israel ad me: accipe calicem vini meri huius de manu mea, et potabis
<lb n="10"/> onmes gentes ad quas ego mitto te, et bibent et evoment et insanire
desistent a facie gladii quem ego mitto in medio eorum« qui
audiunt dominum et vivunt secundum verbum eius et sunt emundati
per fidem ipsius, iam non opus habent illa mundatione quae fit per
calicem illum irae. sicut enim qui loti sunt non opus habent lavari,
<lb n="15"/> quia sunt mundi (quia Christi discipuli sunt), sic qui non sunt mundi,
necessarium habent calicem illum domino eos hortante: »bibite et
inebriamini et evomite«. audi enim quomodo loquitur
(magis autem deus in Hieremia) exhortans eos, qui necessarium habent
cahcem illum talem, quoniam voluntarie debent eum bibere qui necessariam
<lb n="20"/> habent talem mundationem. quoniam autem exhortans
ad bibendum haec dicit deus, considera quod dicit inferius: »et erit«
inquit, »cum noluerint suscipere calicem de manu tua ad bibendum,
dices eis: haec dicit dominus virtutum: bibentes bibetis, quoniam in
civitate super quam invocatum est nomen meum, super ipsam incipiam
<lb n="25"/> ego inducere mala, et vos mundatione mundabimini«.
Vide autem quoniam post primam orationem »venit ad discipulos
et invenit eos dormientes«, simihter post secundam veniens
eos dormientes, quoniam erant oculi eorum gravati, puto autem non
tantum corporum eorum oculi quantum animarum eorum. adhuc
<lb n="30"/> enim nondum amoverat ab ocuHs discipulorum suorum gravamen
inpositum, »nec enim fuerat adhuc honorificatus«. et sicut
<note type="footnote">2ff Jer. 32, If — 4 Vgl. II. Cor. 5, 15 — 6 Vgl. Rom. 8, 12 — 8 Jer.
32, 1 f — 14 Vgl. Joh. 13, 10 — 16 Jer. 32, 13 — 21 Jer. 32, 14 f — 26 Matth.
26, 40 — 31 f Joh. 7, 39.</note>
<note type="footnote">5 transeat + ad L 10 bibent] mittent G | insiniABBREVri G 12 dominum]
ihm B 14 habent opus B | illavari G 20 autem &lt; B |
+ eos B 25 non mimdabimini λ, doch vgl. LXX codd. 22 etc.
28 aut G 31 glorificatus Pasch</note>

<pb n="v.11.p.215"/>
erat spiritus sanctus. quoniam lesus nonduni erat honorificatus«,
oculi eoruni nonduni fuerant revelati a gravaniine »quoniam lesus
nondum fuerat honorificatusc unde non eos reprehendit, sed vadeiis
iterum tertia vice oravit idipsum. docens et nos per hoc ipsum, ut
<lb n="5"/> non deficiamus in oratione sed permaneanms in ipso verbo orationis,
donec impetremus ea quae postulare iam coepimus.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>