<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1:71-75</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1:71-75</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="71"><p>Accipite regnum quod vobis praeparatum est a constitutione
mundi. [quod in Latino habet a constitutione mundi in Graeco sic habet
a depositione mundi, et secundum Graecum sermonem exponit quae
<lb n="20"/> secundum Latinum non conveniebat exponere]. quare autem nomine
depositionis de mundo frequenter utuntur scripturae, sicut et hic
dicens a depositione mundi, quaerat qui potest, sciens quia non omne,
quod creatum est, depositum dicitur, nec scriptum est alicubi a depositione
sedium aut dominationum aut principatuum. congregans
<note type="footnote">3 Vgl. Jes. 11,11? — 6ff Vgl. C Nr. 284 Or.(?): ζητητέον δὲ εἰ τοὺς δικαίους
»ἐκ δεξιῶν« ἔστησε, πῶς πόλιν λέγει »δεῦτε εἰς τὴν τῶν οὐραιῶν βασιλείαν« κτλ. —
10 Luc. 19, 24ff — 14 Act. 4, 24 — Vgl. Col. 1, 16 — 24ff Vgl. Cc Nr. 70 (vgl.
Or. C1 Nr. 287) Or.: τὸ »ἀπὸ καταβολῆς κόσμου« ἤ »πρὸ καταβολῆς κόσμου« τὸ
ὡρισμένον ἐν προγνώσει δηλοῖ. ἔχει δὲ κοὶ μυστικόν τι, ὅπερ ζήτει. — Vgl. Orig.
tom. XIX, 22 in Joh. (IV, 324, 18ff); de princ. III, 5, 4 (V, 273, 17ff).
Ebenda 274, 1: καταβολήν mundi (quod latine satis inproprie translatum
constitutionem mundi dixerunt)</note>
<note type="footnote">1f. 4 a] ad G 2/3 &lt;actuum&gt;; Kl 6. 7 a ’’ L B Hom. 9 ad Ga 7 rex
Gc &lt; Ga B L Hom. 9 | qui sunt] quis G 9 consequentur L 10 habet]
habebat G 11 addetur ρ additur x 14 a &lt; G L 15 inferiores
qui benedicti &lt; L 17 paratum B Hom. 9 18 — 20 [ ] Glosse
Übersetzers KI 19 depositione x Pasch dispositione R (vgl. Hom. 9)</note>

<pb n="v.11.p.168"/>
autem ex omnibus nomen depositionis, si forte in altero aliquo dictum
est, et conparans ea cum his, quae dicuntur de mundi depositione,
ascendens per verbum ad cetera creata quidem non autem deposita,
ex eo quod non est eorum factura depositio, videbis causam nominatae
<lb n="5"/> depositionis, quod nonien tantum de mundo suscipitur. credere
autem haec talia litteris quae possunt et in manus hominum male
moratorum venire et calumniatorum et novitatis amatorum, non est
religiosum, ut ne margaritae nimis exoperatae ante porcos mittantur
neque sancta canibus dentur.</p><lb n="10"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="72"><p>Esurivi et dedistis mihi manducare, et cetera (25, 35 — 41).</p><p>Videtur mihi per haec, quia non unius iustitiae species remuneratur
sicut aestimant multi. absurdum est enim nihil aliud intellegere
virtutis in eo, qui ita remuneratur, nisi tantum communicationem
humanitatis. non autem hoc dicimus, ut neglegentius studeamus
<lb n="15"/> humanitatem, cum sit omnibus fidelibus praecipue observanda, sed ut
omnia aequahter aut ut paene aequaliter studeamus, ut propterea ex
omnibus omnem benedictionem percipiamus »in caelestibus in Christo
Iesu« . primum autem sciendum est quoniam, sicut (quantum ad
textum) non sufficit ad consequendam regni caelestis hereditatem,
<lb n="20"/> dare esurientibus manducare, nisi et cetera fecerimus quae subsequntur
sic non est possibile omnia illa secundum textum inplere,
sicut aestimant multi, nisi ex parte egerimus contra dei mandatum.
necesse est enim et uaestuosum esse, ut det cibum et potum et
vestimentum Christo esurienti et sitienti et algenti in sanctis, ut hoc
<lb n="25"/> modo et peregrinum eum colligat et infirmum &lt;eum&gt;; visitet et eat
eum in carcerem. vere autem sive secundum simpliciora et corporalia
benefacta intellegamus sive secundum spiritaha, certum est quoniam
sive hoc sive illo modo quis faciat opus bonum et nutriat animas
spiritalibus cibis sive qualemcumque speciem boni operis quis fuerit
<lb n="30"/> operatus propter deum, Christo esurienti et sitienti dat cibum et
potuni. sive quae facimus sanctis, qui sunt divites meritis pauperes
<note type="footnote">8f Vgl. Matth. 7, 6 — 17 Eph. 1, 3 — 19 Vgl. Eph. 5, 5 ? 23ff Vgl.
Matth. 25, 37</note>
<note type="footnote">4 factvira Elt (vgl. Rufin apol. adv. Hier. 1, 25; Migne PL 21, 563 C
non facturam, sed καταβολήν) facta X 7 morigeratorum B, doch vgl.
z. B. Orig. hom. IX, 1 in Ez. (VIII, 407,7): cmn bonus ac bene moratus
Juero 10 esurivi] + enim Hom. 9 14 autem Hom. 9 enim x 15 humanitati
Bc 16 omnia] omnibus adiuti superna gratia virtutibus Hom. 9
21 est X* &lt; ρ 23 enim x* Hom. 9 eum μ | et quaestuosum esse
ut qui studiosus est Hom. 9 25 &lt;eum&gt;; Diehl 31 fecimus Hom. 9</note>

<pb n="v.11.p.169"/>
rebus, sive in quibuslibet, qui meritis pauperes sunt etsi fuerint divites
rebus, sive in qualibuscumque causis mandatum Christi quis fecerit
— Christum cibat et potat, qui fidelium iustitiam et veritatem
manducat et bibit.</p><lb n="5"/><p>Item Christo algenti teximus vestimentum accipientes sapientiae
texturam a deo, ut per doctrinam aliquos doceamus et induamus eos
»viscera misericordiae, castitatem, mansuetudinem, humilitatem«
virtutes: quae omnes virtutes spiritalia sunt vestimenta eorum
qui audiunt doctrinam docentium eas secundum eum, qui dicit: «in-
<lb n="10"/> duite vos viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansue-
tudinem« et cetera, magis autem et ipsum Christum qui haec
fidelibus est, secundum eum, qui dixit: »induite dominum iesum« .
cum ergo huiusmodi vestimentis vestierimus unum de minimis in
Christo credentibus, ipsum dominum videmur vestisse, ut ne (quan-
<lb n="15"/> tum ad nos) nudum sit verbum dei in mundo. sed et peregrinum dei
filium constitutum debemus suscipere et domesticos corporis eius peregrinos
in mundo, &lt;mundos&gt;; ab omnibus actibus corporalibus, sicut
et de se et de discipulis suis dicit: «et isti non sunt de hoc mundo, sicut
et ego non sum de hoc mundo« . et quaerit Christus cum suis animam
<lb n="20"/> ubi succedat. quando ergo praeparamus cor nostrum diversis virtutibus
ad receptaculum eius vel illorum qui sunt ipsius, ipsum peregrinantem
suscipimus in domum pectoris nostri, facientes »cenaculum
magnum, mundatum et oranatum « ad susceptionem Christi peregrinantis
in mimdo ceterorumque discipulorum ipsius. quorum enim
<lb n="25"/> verbum suscipimus, ipsos suscepisse videmur in nobis, et per ipsos
Christum, cuius baiulant verbum.</p><p>Item in infirmatis hominibus, sive a fide sive ab aliquo opere
bono, aut scandalum patientibus Christus infirmatur et scandalum
patitur, sicut ipse dicit ad Petrum quae carnis sunt sapientem: »scan-
<lb n="30"/> dalum mihi «, hoc est: infirmitas mihi es. sed et omnes discipuli
<note type="footnote">7. 9 Col. 3, 12 — 12 öm. 13, 14 — 18 Joh. 17, 14 — 22 Marc. 14, 15 —
27 Vgl. öm. 14, 1; II. Cor. 11, 29? — 29 Matth. 16, 23.</note>
<note type="footnote">5 christo algenti y* Honi. 9 christtim algentem L | vestimentum
R B Hom. 9 vestimento G L 6 texturam x Hom. 9 tecturam ρ 10 humilitatem
B 12 eum qui dixit (dicit Hom. 9)] ea quae diximvis G
16 debemus stiscipere Kl debemus induere Hom. 9 &lt; x 17
Diehl 18. 29 dixit Hom. 9 25 ipsos1 y Hom. 9 et ipsos L</note>

<pb n="v.11.p.170"/>
eius dilecti simul cum talibus infirmantur et scandalum patiuntur
dicentes: »quis infirmatur, et non infirmamur ? quis scandalizatur,
et non urimur «? et si discipuli eius coinfirmantur infirmis, quanto
magis ipse salvator creator <milestone unit="altnumbering"/> ipsorum ? nam quem maior miseri- <note type="marginal">889</note>
<lb n="5"/> cordia tenet hominum infirmorum. gravior constringit infirmitas talem.
cum ergo unum fratrum infirmatorum visitaverimus, aut per doctrinam
aut per increpationem aut per consolationem aut precibus aut
terrore iudicii aut aliqua bona opera facientes in eum fecerimus meliorari
in Christo, ipsum Christum visitavimus et confortavimus infir-
<lb n="10"/> matum, et ceteros discipulos Christi talibus passionibus coinfirmatos
refrigeravimus, sicut Paulus ad Philemonem dicit: »gaudium enim
magnum habuimus et consolationem in caritate tua, quia viscera
sanctorum requieverunt per te, frater« . et ne putes esse blasphemum,
infirmum dicere Christum. ipse enim »ex infirmitate est «
<lb n="15"/> propter misericordiam, et »ipse infirmitates nostras portat « et omnes
noti ipsius. deinde omne quod hic est, carcer est Christi et eorum
qui sunt ipsius. propterea eamus ad eos, qui in domo vinculorum
istorum habentur quasi in carcere, et sunt in hoc mundo degentes
quasi carcere naturae necessitate constricti. cum ergo abierimus ad
<lb n="20"/> tales et omne opus bonum fecerimus in eis, visitavimus eos in carcere .
et Christum in eis.</p><p>Videamus autem nisi generaliter haec intellecta et ad simplicem
humanitatem nos exhortantur et ad omnia laudabilia facta, ut benedictionem
dignis dicentem: »nenite, benedicti patris mei « consequi quis
<lb n="25"/> valeat digne. non autem iusti obliti eorum, quae egerunt, tunc respondebunt
ei dicentes: domine, quando te vidimus esurientem? et
cetera, sed humilitatis causa laude benefactorum suorum indignos se
proclamantes. ipse autem volens eis ostendere suam conpassionem
in suis, etiam se pronuntiat esse in quibus fuerint fratres eius, dicens:
<note type="footnote">2 II. Cor. 11, 29 — 11 Philem. —14 II. Cor. 13, —15 Jes. 53, 4 —
15 f Vgl. II. Cor. 11, 29 ? — 24 Matth. 25, 34</note>
<note type="footnote">2 et] + nos Hom. 9 3 coinfirmantur x* Hom. 9 confirmatur ρ 4 salvator
+ et Hom. 9 5 talem Elt talis x 7 precibus] per cibos Hom. 9
8/9 meliorari Hom. 9 (vgl. S. 123, 21) meliorare x 10 coinfirmatos Kl coinfirmantes
R G Hom. 9 confirmantes B L 11 refrigeravimus x* Hom. 9 refrigeamus
μ 13 esse &lt; Hom. 9 | blasphemum B L blasfemium
( — miam Gc Hom. 9) 23 humilitatem Hom. 9 (vgl. Ζ. 27) 24 dignis dicentem]
dni dicentis Hom. 9 25 egerunt R Gc B Hom. 9 legerimt Ga (Pasch)
gervmt L 28 volens eis ostendere G L Hom. 9 Pasch eis ostendere volens B</note>

<pb n="v.11.p.171"/>
arnen dico vobis, ex eo quod fecistis uni minimorum istorum fratrum
meorum, mihi fecistis. videamus nunc quod dicit iustis: »venite, benedicti
patris mei « iniustis autem: discedite a me, cum fuissent utique
fideles, et intellegimus inpletum in eis quod scriptum est: »omni
<lb n="5"/> habenti dabitur et abundabit; ab eo autem qui non habet etiam quod
videtur habere auferetur ab eo «. nam propinqui sunt verbo, qui
servant dei mandatum et vocantur, ut adhuc magis propinquiores
efficiantur, audientes: »venite, benedicti patris mei « longe autem ab eo
sunt (etsi videantur assistere ei), qui non faciunt mandata ipsius. pror-
<lb n="10"/> ter hoc tolletur ab eis et quod sibi videbantur adsistere ei, audientes:
discedite a me, ut qui modo vel videntur esse ante eum, postea nec
videantur. propter quod et nos debemus nos conservare, ne audiamus
et ipsi, quasi elongantes nos ipsos a domino: discedite a me, et omnia
faciamus, ut dicatur ad nos: »venite, benedicti patris mei «. consideran-
<lb n="15"/> dum est autem quoniam in sanctis non solum dictum est »benedicti«,
sed cum additamento non qualemcumque honorem habenti, id est
»benedicti« non alicuius alterius nisi »dei patris «.
econtra autem quibus dicitur Π 296, 4 An.: καλεῖ δέ αὐτοὺς ka-
maledicti, non dicitur maledicti τηραμένους οὐκ ἀπὸ τοῦ πατρός·
<lb n="20"/> patris mei. nam benedictionis τὰ γὰρ ἴδια οὐτῶν ἔργα ποιεῖ αὐτοὺς
quidem ministrator est pater, ἐπικαταράτους.
maledictionis autem unusquisque
sibi est auctor, qui maledictione
digna est operatus.</p><lb n="25"/><p>Qui autem recedunt ab lesu, decidunt in ignem aeternum, qui
alterius generis est ab hoc igne, quem habemus in usu. nullus enim
ignis inter homines est aeternus, sed nec multi temporis, extinguitur
enim cito. aeternus autem ignis est ille, de quo et Esaias dicit in fine
prophetiae suae: »vermis eorum non morietur, et ignis eorum non
<lb n="30"/> extinguetur « forsitan talis substantiae est, ut invisibilia conburat
ipse invisibilis constitutus, secundum quod ait apostolus, quoniam
»quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeternaK,
<note type="footnote">2. 8. 14ff Matth. 25, — 4 Matth. 25, 29 — 13 Vgl. Psal. 72, 27 —
29 Jes. 66, 24 — 32 II. Cor. 4, 18</note>
<note type="footnote">4 intelligemus B | dictum est Hom. 9 6 videtur habere] habet B
7 propinqui Hom. 9 9 mandatum B 12 nos conservare x conservare
Hom. 9 13 quasi x* Hom. 9 et quasi μ 14 dicatur R dicat x Hom. 9
16 habentis B habentes Hom. 9 23 maledictionis Hom. 9 31 ait apostolus
y Pasch ~ L 32 aeterna y Pasch + sunt L</note>

<pb n="v.11.p.172"/>
si ergo »quae videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur,
aeterna sunt«, necesse est, si visibilis est ille ignis, et temporalis sit;
autem aeternus est, et invisibilis est, quo puniuntur qui recedunt a
salvatore. tale est quod dicit et lob: »comedet eum ignis qui non
<lb n="5"/> accenditur« . ne autem mireris audiens esse invisibilem ignem et punientem,
cum videas inter homines calorem corporibus accidentem et non
mediocriter cruciantem, maxime illos, qui ab eo validissime molestantur.
et considera quoniam regnum quidem non aliis praeparatum dicit
»a constitutione mundi « nisi iustis, et ideo reddet eis eum rex eorum
<lb n="10"/> Christus. ignem autem aeternum non illis, quibus dicitur discedite a me
maledicti, paratum ostendit, sicut regnum iustis, sed diabolo et angelis
eius, quia (quantum ad se) homines non ad perditionem creavit sed
ad vitam et gaudium, peccantes autem coniungunt se diabolo. et
sicut qui salvantur sanctis angelis coaequantur et fiunt »filii resur-
<lb n="15"/> rectionis « et »filii dei « et angeli, sic qui pereunt diaboli angelis coaequantur
et fiunt angeli eius.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="73"><p>Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, et cetera (25,42 — 46).</p><p>Scriptum est ad fideles: »vos estis corpus Christi, et membra ex
parte «. sicut ergo anima habitans in corpore, cum non esuriat quan-
<lb n="20"/> tum ad suam substantiam spiritalem, esurit tamen unumquemque
corporis cibum, quia copulata est corpori suo, sic et salvator patitur
quae patitur corpus eius ecclesia, cuni sit ipse inpassibilis quantum
ad suam divinitatem. sanctis enim indigentibus cibo et ipse esurit,
aliis autem membris suis necessariam habentibus medicinam et ipse
<lb n="25"/> quasi infirmus necessariam habet, item aliis susceptione opus habentibus
ipse quasi feregrinus in eis quaerit, »ubi caput suum reclinet «,
sic et in nudis alget et in vestitis vestitur. et si ex dilectione Paulus dicit:
»quis <milestone unit="altnumbering" n="890"/> infirmatur, et non infirmor ? et hoc magis ad laudem respicit apostoli ostendentis magnitudinem caritatis suae circa fideles, quo-
<lb n="30"/> modo non magis, quam Paulus et omnis homo dilectione ornatus, filius
caritatis dei salvator dicere potest convenienter: »quis infirmatur, et
<note type="footnote">4 Job 20, 26 — 8ff Vgl. Matth. 25, 34 — 12 Sap. Sal. 1, 13f — 14 f Vgl.
Luc. 20, 36 — 15 Vgl. Luc. 20, 36 — 18 Vgl. I. Cor. 12, 7 — 22 Vgl. Eph.
1,23 — 26 Matth. 8, 20 — 27 Vgl. Matth. 25, 36 — 28. 31 II. Cor. 11, 29</note>
<note type="footnote">2 visibilis Gc — le Ga) B visibihter L 3 est2 + &lt;ille ignis&gt;;? Kl
9 eum G L illud B Hom. 9 ipsum μ 13 et2 ρ ut x Pasch 14 fiimt y
Pasch &lt; L 16 angeli x* filii μ consortes Pasch 24 necessarium
26 declinet G L</note>

<pb n="v.11.p.173"/>
non infirmor ? quis scandalizatur. et ego non uror « propter quod
dicit infirmus et in carcere fui, et non visitastis me. in carcere enini
menibro Christi constituto. ipse non est solutus a carcere qui dicit de
iusto: »cum ipso sum in «, hoc est: contribulor ei. sicut
<lb n="5"/> enim qui meus est, in tribulatione &lt;mecum&gt;; est, sic et ego in
cum eo sum. et hoc dico non ignorans vulgariorem illam traditionem.</p><p>Et hoc considera, quia inmoratur in unoquoque verbo loquens
ad iustos et laudans eos et per singulas species eorum benefacta
dinumerat, loquens autem ad iniustos praecidit conpendians et con-
<lb n="10"/> colligens malefacta eorum in breve. id est iustis quidem de infirmitate
dicit: »infirmus fui. et visitastis me&gt;; , separatim autem de carcere:
»in carcere fui. et venistis ad me« ; ad iniustos autem cum potuisset
simihter dicere: infirmus fui et non visitastis me, in carcere fui, et
non venistis ad me. praecidens narrationem subunavit utrumque,
<lb n="15"/> dicens infirmus fui et in carcere, et non visitastis me, quoniam misericordis
iudicis erat benefacta quidem hominum largius praedicare et
ampliare. malefacta autem eorum transitorie memorare ac breviare.
sed et iusti inmorantur in unoquoque verbo dicentes: »quando te
vidimus esurientem et cibavimus, aut sitientem et potavimus ? aut
<lb n="20"/> nudum et vestivimus, aut peregrinum et collegimus ? aut quando te
vidimus infirmum aut in carcere « quoniam proprium est iustorum
benefacta sua relata sibi in facie diligenter et per singula refutare
causa humilitatis: tamquam si dicente domino: hoc et hoc et hoc
bonum in me fecistis, illi recusantes dicant: nec hoc nec hoc nec hoc
<lb n="25"/> fecimus tibi. iniusti non ita per singula, sed cursim dicunt: quundo
te vidimus esurientem aut sitientem aut peregrinum aut nudum aut infirmum
aut in carcere et non ministravimus tibi, verbum ministravimus
tibi ad omnia referentes, et quasi praecidentes et praetereuntes crimina
sua, ut non graviora videantur dihgenter et singillatim enumerata :
<lb n="30"/> quia proprium malorum hominum est culpas suas (excusationis causa)
aut nullas velle ostendere aut leves et paucas.</p><note type="footnote">4 Psal. 90, — 6 Vgl. Hamack TU. 42, 4, 25 — 1ff Matth. 25, 36 —
18 Matth. 25, 37 ff</note><note type="footnote">2 et1 R fui sic et x 5 mecum μ &lt; x 10 breve Ga L brevi Gc B Pasch
13 dicere Kl facere x | visitastis] venistis ad G 17 ac G Pasch
et B L 21 carcere Ga B carcerem Gc L 22 benefacta y Pasch beneficia L
27 verbum + enira B 29 sua x Pasch singula μ | ut non] non Ga ne
Gc.r. Pasch viderentur y Pasch 30 malorum hominum] omnium malorum
B semper malorum Pasch</note><pb n="v.11.p.174"/><p>Sed et responsio Christi, tam ad iustos facta quam ad iniustos,
hunc ipsum significat intellectum. volens enim iustorum benefacta
ostendere grandia, peccatorum autem culpas non grandes, ad iustos
quidem dicit: »ex eo quod fecistis uni ex minimis istis fratribus
<lb n="5"/> meis, mihi fecistis« , ad iniustos autem sic : ex eo quod non fecistis uni
ex minimis istis, nec mihi fecistis, non adiciens »fratribus meis« , quemadmodum
cum loqueretur ad iustos. nam abusive quidem onmes
credentes in Christo fratres sunt Christi, revera autem fratres eius
sunt, qui perfecti sunt et imitatores sunt eius, sicut ille qui dixit:
<lb n="10"/> »imitatores mei estote, sicut et ego Christi« , qui possunt dicere: »pater
noster qui es in caelis «. gratius autem est apud deum opus bonum,
quod fit in sanctioribus quam in minus sanctis, et levior culpa est
neglegere minus sanctos quam sanctiores. minimos autem dicit aut
quasi in mundo minimos aestimatos, aut quia apud seipsos minimi
<lb n="15"/> erant — volentes enim apud deum fieri magni, seipsos minimos faciebant,
quasi carissimi discipuli eius, qui dixit: »discite a me, quia mitis
sum et humilis corde« . et hoc adtende quoniam cum prius dixisset:
»venite, benedicti« , deinde: »discedite, maledicti « (quoniam proprium
boni dei est primum recordari benefacta bonorum quam malefacta
<lb n="20"/> malorum), postea in exitu utrorumque prius nominat poenam malorum
deinde vitam bonorum, dicens: et abibunt illi in poenam aeternam,
hi autem in vitam aeternam, ut primum quae timoris sunt evitemus
mala, postea quae honoris sunt adpetamus bona.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="74"><p>Et factum est postquam consummavit lesus omnes sermones hos,
<lb n="25"/> dixit discipulis suis (26, 1).</p><p>Volens ostendere quod omnia in pondere et numero et mensura
constituit deus, dicit in aliquo loco ad matrem suam: »nondum venit
hora mea« , item: »nunc anima mea turbatur, et quid dicam ? pater,
salva me ex hac hora. sed propter hoc veni in hanc horam «, item:
<lb n="30"/> »pater, venit hora; clarifica filium tuum, ut et filius tuus clarificet
<note type="footnote">4. 6 Matth. 25, 40 — 10 Vgl. I. Cor. 11, 1 — Matth. 6, 9 — 16 Matth.
11, 29 — 17 ff Vgl. C1 Nr. 288 Or.: πρώτους δὲ δικαίους καλεῖ, ἶνα κατὰ πρόσωπον
πληγῶσιν οἱ ἄδικοι — 18 Matth. 25, 34 — Matth. 25, 41 — 26 Vgl. Sap. Sal.
11, 20 (21) — 27 Joh. 2, 4 — 28 Joh. 12, 27 — 30 Joh. 17, 1</note>
<note type="footnote">7 omnes x* nomen ρ 12 mimis] minimis μ 13 dicit] hic
dicit μ 16/17 mitis sum et humilis B Pasch humilis et mitis smn G L
(vgl. S. 166, 19f) 18 maledicti + ostendens B 24 hos] istos B
30 clarifica G L Pasch glorifica B I clarificet G Pasch glorificet B L</note>

<pb n="v.11.p.175"/>
« — sic et horam constituit passionis filii sui. ideo etsi frequenter
insidias passus est a ludaeis, nihil potuit pati discedente ab eo diabolo
»usque ad tempus «, et nihil pati poterat, donec consummaret omnes
sermones suos, quos proposuerat dicere discipulis suis. propterea
<lb n="5"/> postquam consummavit omnes sermones hos, tunc dixit discipulis suis.
et vide quia non dixit simpliciter postquam consummavit omnes sermones,
sed addidit hos omnes, id est quos iam locutus fuerat, non
quos adhuc fuerat locuturus. adhuc enim oportebat eum etiam alios
loqui sermones, priusquam traderetur, et »in Bethania in domo Simonis
<lb n="10"/> leprosi « de muliere accedente ad se, item et pascha facere cum discipulis
suis et convincere proditorem latentem et gratias agere et porrigere
eis panem et calicem. oportebat eum et praedicere discipulis
suis quod essent scandalizandi, et Petro quoniam ante galli cantum
ter fuerat negaturus. adhuc autem oportebat eum hora adpropin-
<lb n="15"/> quante magis orare, non semel nec <milestone unit="altnumbering"/> bis sed ter, donec hora plenius <note type="marginal">891</note>
adveniret.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="75"><p>Scitis quia post biduum pascha fiet, et filius hominis tradetur
ad crucifigendum (26, 2).</p><p>Si ergo etiam hora fuerat definita, secundum quod diximus,
<lb n="20"/> ut non traderetur ante omnem doctrinam, quomodo non magis et
dies fuerat definitus, ut »pascha nostrum Christus « immolaretur,
dissolvens ludaicum pascha et tradens secundum novum testamentum
discipulis suis ? oportebat etiam mensem esse definitum paschae,
ego autem puto etiam annum, de quo et propheta dicebat »praedicare
<lb n="25"/> annum domini acceptum et diem salutis «. praedicit ergo discipulis
suis praemuniens eos, ut ne, priusquam audiant quae fuerant eventura,
subito videntes tradi ad crucem magistrum, obstupescant pavore
propter passionem domino accidentem. ideo dixit eis: scitis quia post
biduum pascha fiet, et filius hominis tradetur ad crucifigendum. non
<note type="footnote">3 Luc. 4, 13 — 9 Matth. 26, 6ff — 10 Vgl. Matth. 26, 17ff — 11 Vgl.
Matth. 26, 20ff — 12 Vgl. Matth. 26, 26ff — Vgl. Matth. 26, 30ff — 13 Vgl.
Matth. 26, 33 ff — 14 Vgl. Matth. 26, 36ff — 21 Vgl. I. Cor. 5, 7 —
22f Vgl. Harnack TU. 42, 4, 25 — 24 Jes. 61, 2.</note>
<note type="footnote">2/3 diabolo usque x utique diabolo R 8 erat Pasch 9 priusquam y*
postquam L | et] 1. ut ? Kl (vgl. Pasch: aut ?) 10 pasca G 12 praedicere
ρ praedicare x 17 scitis y XXXVI secundum m. In illo tempore
dixit ihs discipuhs suis: scitis L | pasca Ga 18 crucifigendum + et reliqua.
Omelia Origenis de eadem lectione L</note>

<pb n="v.11.p.176"/>
autem, sicut arbitrantur quidam, hoc dicere vult quia post biduum
paschae dies adveniet, sed quia post biduum novum pascha fiet. nec
enim dixit: post biduum pascha erit aut veniet, ut ne ostenderet illud
pascha futurum quod fieri solebat secundum legem, sed pascha fiet,
<lb n="5"/> hoc est quale numquam fuerat factum, ut per hoc novum pascha illud
succidatur antiquum. denique sic addit: et filius hominis tradetur ad
crucifigendum. post duos autem dies factum est pascha, secundum
quod fuerat prophetatum ab eo, quando traditus est in nocte et dixit
osculanti seludae: »amice, ad quod venisti « si autem post biduum
<lb n="10"/> pascha factum est, &lt;id est&gt;; quarta decima luna, manifestum est quia
quando ista dicebat secundum ludaeos undecima erat luna, quando
et parabolas supradictas exposuit.</p><p>A quo autem traditus est, hic non est scriptum. congregabis
autem de scripturis, quoniam et pater tradidit eum secundum quod
<lb n="15"/> scriptum est: »qui unico filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illuma; secundum alias autem scripturas »Iudaw« tradidit
illum, sed et »satanas« qui »intranvit in Iudam « tradidit eum, sed et
»principes sacerdotum et senioresa »tradiderunt« eum. propterea hic
inpersonaliter posuit tradetur non dicens a quo, quod verbum potest
<lb n="20"/> ad omnes respicere qui tradiderunt eum. sed non omnes eodem pro-
posito tradiderunt. deus enim tradidit eum propter misericordiam
circa genus humanum, qui »unico filio non pepercit, sed pro nobis
omnibus tradidit euma. ceteri autem tradiderunt eum iniquo pro-
posito, unusquisque secundum malitiam suam: ludas propter avaritiam
<lb n="25"/> sacerdotes propter invidiam, diabolus propter timorem, ne
aveUeretur de manu eius genus humanum per doctrinam ipsius,
non advertens quoniam niagis eripiendum fuerat genus hominum per
mortem ipsius, quam ereptum fuerat per doctrinam et mirabilia.
traditus est enim »ad «, ut »exuens principatus et potestates
<lb n="30"/> fiducialitera triumphet eos in ligno.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>