<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1:36-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1:36-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><p>Exsurget enim gens adversus gentem et regnum adversus regnum,
et erunt fames et pestilentiae et terraemotus per loca; haec enim omnia
<lb n="20"/> initia sunt dolorum (24, 7. 8).</p><p>Marcus eadem, addit autem »et turbelas«; Lucas similiter
addit autem »terroresque de caelo et signa magna erunt et hiemes«.
primum simplicia loci et corporaha exponamus. sicut enim aegrotant
corpora ante mortem eorum, qui vim non extrinsecus patiuntur, et
<lb n="25"/> quemadmodum in omnibus per infirmitatem fit via ad separandam
animam a corpore suo, sic talis et tanta creatura mundi, cum corrumpi
coeperit, quasi initium habens et finem (quoniam »quae videntur
temporalia sunt«, et quia »caelum et terra transibunt«),
ante corruptionem ut langueat, ut terra quidem frequentius terraemotibus
<lb n="30"/> conquassetur, aer autem vim quandam morbiferam concipiens
pestilens fiat, adhuc autem et vitalis virtus terrae repente deficiens
offocet fructus et omnes naturas arborum deficiens generatrix
earum virtus. his igitur accidentibus consequens est, ut et mobilis
<note type="footnote">1 Luc. 21, 9 — 2 Vgl. I. Tim. 6, 20 — Vgl. I. Cor. 2, 6 — 5 Vgl. Hebr.
6, 1 — 9 Act. 4, 32 — I. Cor. 1, 10 — 21 Vgl. Marc. 13, 8 — Luc. 21, 11 —
27 II. Cor. 4, 18 — 28 Matth. 24, 35
1 ne] non L 9 cor + unum Bc Pasch 10 audiverimus ρ 13 haec
fieri μ | enim nos] enim G nos B 18 adversus1] contra G 21 eadem
&lt; G 33 virtus earum B | ut et] et B</note>

<pb n="v.11.p.69"/>
natiira. quasi totius mundi pars aliqua constituta necesse est ut conpatiatur
universarum rerum mutationi: utputa, consueta escarum
nutrimenta non resumens veniat ad defectum et corrumpatur. nam
caeli »peribunt«, quoniam »sicut vestimentum veterescent«,
<lb n="5"/> autem veterescit et senescit, prope interitum est«. consequens
ut et propter inopiam ciborum in avaritiam et bella homines excitentur
adversus eos, qui non tantam patiuntur inopiam, et ut ex
conparatione aliorum, qui in rebus necessariis sunt abundantium,
fiant insurrectiones aliorum adversus alios, et gens pugnet adversus
<lb n="10"/> gentem et regnum adversus regnum: possibile est autem cum alia indigentia
rerum etiam hominum bonum sensum habentium indigentiam
fieri, ut per hoc tranquilla et pacifica vita non inveniatur
in multis, sed insurrectiones et lites et perturbationes fiant, interdum
quidem propter avaritiam, interdum autem propter concupiscentiam
<lb n="15"/> principatus, aliquando autem et propter gloriae vanae cupiditatem
insanam, interdum autem et cupiditate vanae gloriae principum,
qui non sunt contenti proprio regno, sed volunt suum quidem
extendere principatum et multas sibi subdere nationes.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><p>Adhuc autem profundiorem dabit aliquis causam eorum, quae
<lb n="20"/> ante consummationem mundi sunt eventura, maxime autem de proeliis.
quoniam sicut adventus Christi in ’imis gentibus divina virtute
fecit pacem, secundum quod dicit propheta de illo: »orietur in diebus
eius iustitia, et abundantia pacis donec extollatur luna «, et sic pax
multiplicata est mundi propter incrementa ecclesiarum futura. ut ea
<lb n="25"/> pax sahitis multorum fiat occasio, dum non coguntur exire ad bella
et pugnare pro patriis sicut pridem fiebat, — sic consequens est et,
cum propter abundantiam iniquitatis refriguerit »caritas multorum «,
et ideo dereliquerit illos deus et Christus eius, iterum fieri proelia,
videlicet dum non prohibentur operationes seminatrices bellorum a
<lb n="30"/> sanctitate, sed magis adhuc nutriuntur propter malitiam hominum
supercrescentem, ut omnium accidentium malorum causa esse dicantur,
qui accesserunt quidem ad verbum, sed postea »declinaverunt
omnes et simul inutiles facti sunt « in mundialibus malis.</p><note type="footnote">4 Psal, 101, 27 — Hcbr. 8, 13 — 22 Psal. 71,7 — 27 Vgl. Matth. 24, 12 —
32 Psal. 13, 3
1 est] 1. sit ? Diehl 4f veterascent usw. Bc 8 tahonim G | qui x*
quae μ 9 fiant] ut fiant GL 10 autem] + ut B 10 10f indigentia usw. ρ
indifferentia usw. x 20 autem &lt; B | de] et B 25 pax x Pasch pars
26 pridem BL Pasch fidem G | sic B L Pasch si G | et Kl ut x &lt;</note><pb n="v.11.p.70"/><p>Nam quamdiu steterint sales terrae, ad quos dominus dixit: »vos
estis sal terrae «, [et] omnia constant a salibus temperata; postquam
autem infatuati fuerint ipsi sales, tunc (ut secundum scripturam
dicamus) et ea quae saliebantur ab eis sicut insulsa infatuantur, corrumpuntur
<lb n="5"/> et foetent et resolvuntur. adhuc autem et quamdiu steterit
»lux mundi «, omnia diriguntur a claro lumine dispensata; cum autem
hoc ipsum lumen deminutum fuerit in animis hominum, dum propria
et naturali esca non enutritur, tunc occupantibus omnia tenebris,
cum in tristitia facta fuerint omnia et calamitatibus, fiet quasi conventus
<lb n="10"/> super omnia adversariarum virtutum, dum non vetantur a
sanctis et a Christo in eis, qui solebat eos vetare, sed quasi in tenebris
sine aliqua prohibitione operabuntur in cordibus hominum, ut excitent
gentem adversus gentem et regnum adversus regnum. si autem
(quemadmodum et placet quibusdam) et fames et pestilentiae ab
<lb n="15"/> huiusmodi operationibus fiunt et ab angelis satanae, similiter et
fames et pestilentiae tunc invalescent ab advers &lt;ari&gt;; is virtutibus,
quando non fuerint sales terrae et lux mundi Christi discipuli, qui
sunt principes <milestone unit="altnumbering" n="856"/> potestatis dei, destruentes in hominibus proelia quae faciunt adversariae potestates, et omnia quae ex earum malitia
<lb n="20"/> seminantur.</p><p>Et aliquando quidem in Israel fames et pestilentiae fiebant propter
peccata et siccitates, quas orationes sanctorum solvebant, Samuelis,
Hieremiae ceterorumque similium. bene autem positum est: erunt
fames et jiestileniiae et terraemotus per loca. nec enim in semel vult
<lb n="25"/> deus humanum perdere genus, sed iudicans per partes paulatim in
eo, dum fiunt fames et pestilentiae et terraemotus per loca, dat paenitentiae
locum his qui ex modicis castigationibus emendantur et convertuntur
ad deum. et quemadmodum incipientibus infirmari possibile
est adferre medicinalia adiumenta. sic incipientibus fame et pestilentiis
<lb n="30"/> et terraemotibus per loca possibile est quibusdam hominibus
<note type="footnote"> Matth. 5, 13 — 6 Vgl. Matth. 5, 14 — 14 Vgl. Harnack TU. 42, 4, 25 —
17 Vgl. Matth. 5, 13f — 18 Vgl. Jos. 5, 14? — 22 Vgl. I. Regn. 12, 17 ? ;
Jer. 39, 24ff ? — 26 Vgl. Hebr. 12, 17 — 27 Vgl. II. Cor. 3, 16
1 steterunt B 2 [et] Kl 3 tunc y* &lt; L 5 fetent x 16
μ adversis x 17 non x* &lt; ρ 19 earum ρ eorum x 24 in
simvil B in semet L 25 perdere humanum L 28 infirmari R (G infir
[sic]) infirmitatibus BL 30 terre motus G</note>

<pb n="v.11.p.71"/>
ad conversationem et fidem et sapientiam sanctorum purgatoria dare.
si autem incipientibus huiusmodi malis non fuerit facta pia correctio,
proficient ad peius fames et pestilenfiae et terraemotus, cum locum
habuerit »abominatio desolationis«, non contenta parte alia
<lb n="5"/> veniet enini ut etiam »in loco sancto « consistat.</p><p>Tamen insurrectiones gentium stiper gentes et regnorum adversus
regna etfames et pestilentiae et terraemotus per loca adsidue exsurgentes,
initia esse dicuntur peiorum calamitatum, quas dominus appellavit
dolores. si ergo tales erunt primitiae dolorum, qualia putas erunt
<lb n="10"/> incrementa dolorum? qualis autem et finis erit generalium dolorum
in universo mundo, ut non iam per partes sed universum exterminent
mimdum ? tamen arbitror, quae sunt secutura, adversus impios fore
tantummodo. ut in doloribus acutissimis et diutinis crucientur, donec
deponant quae conceperunt et formaverunt semina peccatorum ab
<lb n="15"/> operationibus contrariis. et Pharao Cfuidem, non bene facere cupiens,
praecepit omne masculinum quodcumque fuerit natum Hebraeis, ut
proiciatur in flumen; deus autem bonus quasi vere bonus occidit
semina malorum quae receperunt. ut per multos labores et dolores
ea deponant, quoniam conceperunt dolorem et pepererunt iniquitateu-i.
<lb n="20"/> et quid aliud decet deum, nisi ut occidat omnem iniquitatem quam
generant peccatores, quibus huiusmodi mortis dies melior est quam
dies nativitatis ipsius, secundum quod scriptum est: »melior dies
mortis super diem nativitatis « sic et abortum meliorem eo, quod
nascitur, bene quis dicet: »et dixi bonum super eum abortum; nam «
<lb n="25"/> abortum huiusmodi »in vanitate venit et in tenebris ambulat, et in
tenebris nomen eius contegetur «. et haec tractavimus abundantius
consequentia aspicientes, secundum quod ait: haec omnia initia sunt
dolorurn.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><p>Quoniam autem et moralem intellectum aestimo esse etiam
<lb n="30"/> in isto loco, secundum ea quae dixi, consequenter et hic sunt dicenda:
quoniam si quis gloriosam et regalem formam verbi visurus est et
adventum ipsius gloriosum, necesse est ei, ut excitetur non solum
<note type="footnote">4f Vgl. Matth. 24, 15 — 14. 19 Vgl. Psal. 7, 15 — 15 Vgl. Ex. 1, 22 —
17 Vgl. Matth. 19, 17 — 22 Pred. 7, 2 — 24 Pred. 6, 3f
2 pia &lt; G 5 enim R G L &lt; B 7 adsickie x* &lt; μ
deponat ρ 22 melior + est L 23 nativitatis + ipsius B 25 abortus ρ
30 hic] haec ρ 31 et2 x* &lt;</note>

<pb n="v.11.p.72"/>
audire »proelia et auditiones « intelligibilium »proeliorum«, ut videns
discat nequaquam terreri, sed etiam ut videat gentem mendacii alicuius
et motum verborum trahentium ad aliquam sectam insurgentem
adversus aliam aliquam mendacii geMtern, quoniam huiusmodi
<lb n="5"/> gentibus numquam est pacificus finis. quod frequenter videmus
inter haereses fieri et inter ecclesias malignantium, surgere alterius
haeresis gentem super gentem alterius haeresis, sic et regnmn alicuius
verbi insurget adversus alterius verbi erratici regnum: quoniam Satanas
et omne mendacium adversus seipsum dividitur semper, propterea
<lb n="10"/> non potest stare. ergo qui proficiscitur ad videndam gloriam Christi
et regnum, hoc est verbi perfectionem et regnum quod regnat et
dominatur, ponens omnes adversarios sermones sub pedibus suis et
in conculcationem pedum suorum, necesse est ei, ut quaerens veritatem
frequenter inopiam sensuum patiatur, quibus proprie anima enutritur
<lb n="15"/> ad requisitionem eorum quae sunt quaerenda. et sicut aliquando qui
proficiscebantur ad terram promissionis adfhcti sunt &lt;et&gt;; famem
sunt carnalium ciborum tantam, ut caelestem accipiant mannam, sic
oportet inopia sensuum temptari eum frequenter et nihil pati ex ea,
qui perfectione verbi est nutrienclus. et cottidie hoc ipsum videmus
<lb n="20"/> in nobis, quando quaerimus aliquem veritatis sensum in scripturis:
priusquam inveniamus quod quaerimus, aliquam inopiam sensuum
patimur, donec solvitur in nobis eiusmodi inopia sensuum a deo, qui
dat dignis »escam in tempore opportuno « ad manducandum et vestimentum
ad induendum.</p><p><lb n="25"/> Oportet etiam eum, qui videt gloriosum adventum, id est
adventum sapientiae in animam suam — necesse est eum videre
pestilentias morbidorum sermonum et nihil pati ab eis. pestiferi
autem sermones sunt omnes, qui ab hominibus pestiferis proferuntur,
»iniquitatem in excelsum « loquentibus et ponentibus »in
<note type="footnote">1 Vgl. Matth. 24, 6 — 2ff Vgl. S. 66, 12ff und Harnack TU. 42, 4, 61 —
off Vgl. Hieron. in Matth. 193 D: sed mihi videtur regnum contra regnuni et
pestilentia eorum . . . in haereticis magis intellegi, qui contra se invicem dimicantes,
ecclesiae victoriam faciunt — 6 Vgl. Psal. 21,17 — 8 Vgl. Matth. 12, 26 —
12 Vgl. Luc. 20, 43 — Vgl. Psal. 109, 1 — 15 Vgl. Ex. 16, 1ff — 17 Vgl.
Joh. 6, 31 — 22 Vgl. Matth. 6, 25ff — 23 Vgl. Psal. 144, 15 — 29 Vgl.
Psal. 72, 8f
13 conculcatione G 14 nutritur B L 16 repromissionis B
| &lt;et&gt;; Kl 17 tantam R tantum x | caelestem — mannam x* (nur
manna) 21 aliquam &lt;</note>

<pb n="v.11.p.73"/>
caelo os suum« in superbia et magna promissione: utputa,
sermones adversus creatorem mundi et impiae blasphemiae quaedam
’pestilentiae sunt animarum, corrumpentes hominum mentes et facientes
animas in errorum suspicionibus aegrotare; Valentini etiam
<lb n="5"/> de masculinis et femininis saeculis fabulae et de nativitate creatoris
mundi, quam ex falsa sapientia confinxerunt, et quaecumque alia
garrulant. quid aliud sunt nisi pestilentiae; Basilidis quoque sermones,
detrahentes quideni eis, qui usque ad morteni certant pro veritateut
confiteantur »coram hominibus « lesum, indifferenter <milestone unit="altnumbering" n="857"/> autem agere <lb n="10"/> docentes ad denegandum et ad sacrificandum diis alienis, non minus
pestificant et corrumpunt audientes se, qui in hisdem sermonibus
docent non esse alias peccatorum poenas nisi transcorporationes animarum
post mortem. nam ut dimittam manifeste falsum esse quod
dicitur, adhuc autem toUunt ab hominibus salutarem timorem, et qui
<lb n="15"/> vel propter timorem futurarum poenarum servaturi se fuerant a multi
tudine peccatorum, nutriunt audaciam impietatis eorum. multaeigitur
fames et pestilentiae erunt omnibus videre volentibus gloriosum Christi
adventum in anima &gt; sua &gt;. sed nihil eis nocebunt; videbunt enim
tantummodo eas, nihil autem patientur ab eis. patientur autem et
<lb n="20"/> motus eorum, quae quaeruntur in plurimis locis scripturarum verisimilitudinem
contrarietatis vel mendaciorum habentibus; sed postmodum
patientur nihil. nec motus auditionum falsarum avellet eos
ab expectatione gloriosi et divini et perfecti adventus lesu Christi
verbi. et qui dicturus est: »a timore tuo, domine, in utero concepimus
<lb n="25"/> et parturivimus, et peperimus spiritum salutis quem fecisti super
terramc, aut secundum quod dictum est: »filii mei, quos iterum parturio,
donec formetur Christus in vobis«, necesse est eum
<note type="footnote">1ff Vgl. Hamack TU. 42, 4, 60 „eine differenzierte Charakteristik“)—
4ff Vgl. Orig. hom. II, 2 in Ez. (VIII, 342, 19): disscrunt . . . αἰώνων suorum
fabulas — 7ff Vgl. Orig. hom. III, 4 in Ez. (VIII, 352, 32): docet insiiper et
negare inverecunde quasi praecepto, quod de martyrio est. — Vgl. Hamack,
TU. 42, 4, 77 — 8 Vgl. Act. 22, 4 ? — 9 Vgl. Matth. 10, 32 — Vgl. Matth.
10, 33? — 10 Vgl. Jer. 1, 16 u. ö.? — 24ff Vgl. Orig. hom. VI, 3 in Gen.
(VI, 69, 18): sed et sancti clamant et dicuyit: »domine, a timore tuo etc. « unde
et Paulus similiter dicit »filioli mei etc. u. ö. — 24 Jes. 26, 18 — 26 Gal. 4, 19
4 valentini ρ valentiani G valentiniani B L 5 masculis et feminis B
11 isdem Gc 15 se &lt; Ga 18 animam suam Koe, vgl. S. 72, 26
19 nihil autem] sed nihil μ 20 quaerentur G (L) 22 vellet L 26 fih G</note>

<pb n="v.11.p.74"/>
in omnibus istis doloribus fieri famis et pestilentiarum et motuum, quos
sustinens pariet quod concepit et formavit in se Christum verbum,
ut dicat in nativitate eius: »ecce evangelizo vobis gaudium magnum«,
et »gloriam in excelsis deo et pacem super terram «,</p><lb n="5"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><p>Tunc tradent vos in tribulationes et occident vos, et eritis odio
omnibus gentibus propter nmnen meum. et tunc scandalizabuntur niulti
et invicem tradent et odio habebunt invicem; et multi pseudoprrophetae
insurgent et seducent multos; et quoniam abundabit iniquitas refrigescet
caritas rtiultorum. sed qui permanserit in finem, hic salvus erit. et
<lb n="10"/> praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium
omnibus gentibus, et tunc veniet finis (24, 9 — 14).</p><p>Et sine expositione quidem textus a seipso est manifestus, quoniam
frequenter traditi sunt discipuli Christi in tribulationes et propter
verbum sunt interfecti et propter Christum odio habiti gentibiis. si
<lb n="15"/> autem discutere quis velit quod ait omnibus gentibus. non satis inveniet
certum, quoniam omnibus etiam in ultimis partibus terrae
commorantibus gentibus odio habetur populus Christi: nisi forte et
hic aliquis dicat propter exaggerationem multarum positum omnibus
pro multis. proponens autem tibi quod dicit tunc tradent vos, invenies
<lb n="20"/> quaestionem. nec enim postquam insurrexerunt »gens contra gentem
et regnum adversus regnum «, et post »fames et pestilentias per loca «
tunc traditi sunt in tribulationes et occisi sunt et odio habiti ab omnibus
gentibus propter nomen Christi: nam et priusquam haec fierent,
traditi sunt Christiani in tribidationes et dantes testimonium veritati
<lb n="25"/> sunt interfecti et odio habiti sunt gentibus, cum quibus habitaverunt.</p><p>Adversus hanc autem quaestionem, qui secundum verba vult
intellegere, respondebit quoniam tunc maxime tradentur Christiani
in tribulationes quemadmodum numquam, tunc odio habendi simt
maxime ab omnibus gentibus cohabitantibus sibi sicut numquam et
<lb n="30"/> omnia patientur jyropter nomen Christi, cum surrexerit »gens contra
gentem et regnum adversus regnum, et fient fames et pestilentiae et
<note type="footnote">3 Luc. 2, 10 — 4 Luc. 2, 14 — 9ff Zum Zitat Hautsch TU. 34, 2a, 77 —
terraemotus per loca «. amant enim. qui in calamitatibus sunt, causas
14ff Vgl. Harnack, D. Mission u. Ausbreitung d. Christentums4 536 —
20. 30 Matth. 24. — 24 Vgl. Joh. 18. 37 ?
1 quos y* quod L 2 formabit B 7 et2 &lt; ρ 8 abundabit R
abundavit B 18 multarum x Pasch &lt; ρ 20 postquam &lt; G 22 et2
25 sunt2 &lt; y 28 sunt x* &lt; ρ 30 pro</note>

<pb n="v.11.p.75"/>
earum discutientes invenire aliquid quod loquantur. cuni haec ergo
contigerint mundo, consequens est, quasi derelinquentibus hominibus
deorum culturam, ut propter multitudinem Christianorum dicant
fieri bella et fames et pestilentias. frequenter enim famis causa Christianos
<lb n="5"/> culpaverunt gentiles et quicumque sapiebant quae gentium
sunt, sed et pestilentiarum causas ad Christi ecclesiam rettulerunt.
scimus autem et apud nos terraemotum factum in locis quibusdam
et factas fuisse quasdam ruinas, ita ut qui erant impii extra fidem
causam terraemotus dicerent Christianos — propter quod et persecutiones
<lb n="10"/> passae sunt ecclesiae et incensae sunt — non solum autem,
sed et qui videbantur prudentes, talia in publico dicerent. quiapropter
Christianos fiunt gravissimi terraemotus.</p><p>Quod auteni dicitur et eritis odio omnibus gentihus propter nomen
meum, sic salvare quis poterit. quia numquam quidem in unum consenserunt
<lb n="15"/> omnes gentes adversus Christianos; cum autem contigerint
quae Christus praedixit, tunc quasi succendendi sunt omnes a quibusdam
gentibus incipientibus Christianos culpare, ut tunc fiant persecutiones
iam non ex parte, sicut ante, sed generaliter ubique adversus
populum dei. tuTic continget illud ut multi scandalizentur, qui videntur
<lb n="20"/> in fide consistere; et alter alterum tradent. et erit odium inter ipsos
etiam qui videntur fideles. tunc ’pseudoprophetae multi insurgent
multitudinem insensatorum fallentes; tunc et refrigescente caritate non
sohim apud infideles. sed etiam in ipsis fidelibus. et fervor caritatis
ex multis iniquitatibus refrigescet, ita ut pauci remaneant certantes
<lb n="25"/> pro veritate usque ad finem, qui et salvandi sunt soli. et in hoc statu
constitutis rebus. evangelium, quod prius non fuerat praedicatum in
toto mundo (multi enim non sokim barbararum, sed etiam nostrarum
gentium usque nunc non audierunt Christianitatis verbum), tunc
praedicabitur, ut omnis gens evangelicam audiat praedicationem et
<lb n="30"/> nemo derehnquatur, qui non audivit. et tunc erit saeculi finis.</p><p>Si autem haec ita se habent, iam non <milestone unit="altnumbering" n="858"/> ignorabimus de eo quod dicit tunc tradent vos, nec falsum suspicabimur quod ait et eritis odio
omnibus gentibus propter nomen meum, dicentes veritatem huius verbi
nondum esse inpletam, quamdiu non est factum quod ait tunc scandalizabuntur
<lb n="35"/> multi et invicem tradent. nondum enim multi proditores
<note type="footnote">44ff Vgl. Harnack TU. 42. 4, 107f
1 aliquid quod] quid B 10 non solum autem] vgl. S. 83, 13 + illi μ
17 gentilibus L 20 et1 + si μ 21 exsurgent G (L) 22 flagellantes G
28 tunc y* + autem L 30 saeculi &lt;</note>

<pb n="v.11.p.76"/>
de ecclesia facti sunt, et nondiim multi falsi prophetae extiterunt
rrmltos fallentes. sic et nondum odio habiti sunt ab omnibus gentibus,
etiam in ultimis partibus terrae habitantibus, propter nomen Christi,
sic et nondum est praedicatum evangeliunt regni m toto orbe. non ergo
<lb n="5"/> fertur praedicatum esse evangelium apud omnes Aethiopas, maxime
apud eos qui sunt ultra flumen, sed nec apud Seras nec apud Ariacin
nec*** audierunt Christianitatis sermonem. quid autem dicamus de
Britannis aut Germanis, qui sunt circa Oceanum, vel apud barbaros
Dacos et Sarmatas et Scythas, quorum plurimi nondum audierunt
<lb n="10"/> evangelii verbum, audituri sunt autem in ipsa saeculi consummatione ?
aspice enim quod ait: et praedicabitur hoc evangelium regni in toto orbe
in testimonium omnibus gentibus, et tunc erit finis. si autem vult quis
temere dicere praedicatum esse iam evangelium regni in toto orbe in
testimonium omnibus gentibus, consequenter dicere poterit ei, quod ait
<lb n="15"/> tunc eritfinis, iam finem venisse — quod dicere temeritatis est magnae
et hominis non inteilegentis, quae Paulus ad Thessalonicenses secunda
dicit epistola, dicens: »ne quis vos seducat ullo modo (quasi instet
dies domini); quoniam nisi venerit primum discessio et revelatus fuerit
homo peccati, filius interitus (et cetera), non erit domini dies «.</p><lb n="20"/><p>Haec secundum simplicem exposuimus traditionem. si autem
debemus secundum quod morahter supra tradidimus et hic intellegere
moralem tractatum, talia exponemus quoniam, qui visurus est secundum
verbi dei adventum iHum gloriosum in animam suam, necesse
est, ut secundum mensuram profectus sui ad verbi perfectionem
<lb n="25"/> insidias a contrariis operationibus patiatur quasi magnus athleta, et
traditus in tribulationes derelinquatur. »multae« enim »tribulationes
<note type="footnote">4ff Vgl. Π 272, 15 An.: οὐ πάντα δὲ τὰ ἔθνη ἐπίστευσαν, ἀλλ᾿ ὅσῳ λείπει
τῆς οἰκουμένης ἔθνη, παρ᾿ οἶς οὐ κεκήρυκται τὸ εὐαγγέλιον, τοσούτῳ
λείπει εἰς τὸ ἥκειν τὸ τέλος. — Vgl. Harnack TU. 42, 4, 109; D. Mission u.
Ausbreitung d. Christentums4 357. Vgl. Macarius Magnes IV, 13: ἑπτὰ αὖν
ἔθνη τῶν Ἰνδῶν μεταξὺ τῆς μεσημβρίας κοὶ τῆς ἀνατολῆς τὴν ἔρημον λαχόντα, ἃ τῶν
εὐαγγελιστῶν οὐδὲν οὐδέπω τὸν λόγον ἀκήκοεν, ἀλλ᾿ οὐδ᾿ Αἰθίοπες οἱ καλούμενοι
Μακρόβιοι, μέσοι τῆς ἑσπέρας καὶ τῆς μεσημβρίας . . . εὐαγγελίου λόγον οὔπω
μεμαθήκασι. — 6 Vgl. Zeph. 3, 10 — 17 II. Thess. 2, 3. 2 — 26 Psal. 33, 20
1 multi x* &lt; ρ 5 esse &lt; G 6 ultra μ, vgl. Orig.
Cant. II (VIII, 122, 22) intra Χ | seres BL | ariacin nec y ariacin R
arietem L orientem μ, vgl. über Ἀριακή Hamack TU. 42, 4, 109: hinter
Ariacin nec fehlt ein weiterer ölkername (Koe) 14 ei Kl et x 19 dies
domini B</note>

<pb n="v.11.p.77"/>
iustorum«, et quanto quis iustior voluerit fieri, tanto magis
angustam et trihnlatam cum adfeetu ambulans viam in tribulationes
incurrit et tribulatus occiditur mundo; et quanto ad manifestiorem
proficiscitur visionem verbi, tanto amplius (quoniam perfectior invenietur
<lb n="5"/> Christus in eo) ab omnibus odientibus Christum odietur,
non tantum a (jentibus omnibus Becwndvim carnem, quantum a gentibus
spiritalium nequitiarum. ipsa enim inplantata manifestatio proprietatum
Christi in eo, propter quas et dicitur Christianus, facit eum
ab omnibus habentibus spiritum mundi odiri, adhuc ad perfectionera
<lb n="10"/> Christi ampHus et ampUus contendentem.</p><p>Sed et in discussionibus et quaestionibus pauci erunt intacti
veritatem plenius adtingentes. plures autem scandalizabuntur et cadent
ab ea, proditores et accusatores effecti in alterutrum propter
dissensionem dogmatum veritatis, quam non onines adprehendere
<lb n="15"/> possunt: quae causa fiet ut odiant se invicem. et cum huiusmodi
quaestiones in phires venerint, multi quidem erunt non sane tradentes
de futuris sermonem et quomodo non oportet interpretantes prophetas,
quos pseudoprophetas quis dicere non peccabit seducentes multos,
valde autem pauci erunt veritatem investigantes. falsae autero
<lb n="20"/> doctrinae a proposito veritatis fortem quidem solvent. eos autem
qui prurientes sunt aure multiphcabunt, ad delectamentum eorum loquentes
iniquitatem legi contrariam. et tantum nocebunt verba docentium
multorum contraria, ut etiam ferventem dilectionem (quae
prius fuerat in simpHcitate fidei) refrigescere faciant aestimatione
<lb n="25"/> conprehensionis divinorum mysteriorum et veritatis. sed qui potuerit
videns omnia haec manere in primo apostohcae traditionis et ecclesiasticae
inductionis proposito, ipse salvabitur. et sic praedicatum
evangelium in animas omnium erit in testimoyiium omnibus gentibus,
id est omnibus cogitationibus incredulis omnium animarum.</p><note type="footnote">If Vgl. Matth. 7, 14 — 1ff Vgl. Cc Nr. 68 Or.: οἱ τὴν πλατεῖαν καὶ εὐρύχωρον
ὁδεύοντες ὁδὸν ἐκσανδαλίζοντο ? — 3 Vgl. Gal. 6, 14 — 4 Vgl. Col.
1, 28 — 7 Vgl. Eph. 6, 12 — 9 Vgl. I. Cor. 2, 12 — 9f Vgl. Hebr. 6, 1 —
21 Vgl. II. Tim. 4, 3f
1. 3 quanto μ quantum x 4 amplius x* + tribulatur μ 4/5 invenitur
BL 9 ad perfectionem adhuc L 11 discussionibus y* dissensionibus
L | intangi R G intenti L indagati Koe 18 seducentes x*
seducere μ 20 doctrinae] + et ruinae y*, fehlerhafte Dittographie Benz
| fortem y (-tes B) fontem L | &lt;non&gt;; Koe | solvent x* salvent
24/25 comprehensionis R (G) B (L) comparationis μ</note><pb n="v.11.p.78"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="40"><p>Cum videritis abotninationem desolationis, quod scriptum est
perDanielem prophetam, stantem in Ιοcο sancto, qui legit inteUegat (24. 15).</p><p>Verba prophetae quae lociitus est de abominatione desolationis
futura, sunt haec: »et confirmabit testamentum multis septimana
<lb n="5"/> una, et in dimidio septimanae tolletur sacrificium et libatio, et super
templum abominatio desolationis erit, et usque ad consummationem
temporis consummatio dabitur super desolationem «. vere quidem
conprehendere sermones Danielis nullius est alterius, nisi spiritus
sancti qui fuit in Daniele, ut de septimanis omnem manifestet sermonem
<lb n="10"/> et de abominatione desolationis dicta ab eo. si autem oportet
et nos pauca secundum quod nobis videtur exponere de hoc loco,
dicendum est quoniam septuaginta annos, qui fuerunt post adventum
salvatoris nostri, demonstrare videtur sermo. haec enim septimana,
quae propter septem decadas annorum dicitur septimana, confirmavit
<lb n="15"/> testamentum multis, quando et apostoli Christi post ascensionem ipsius
orationi et verbo instantes a deo inluminabantur in omnem scientiam
voluntatis divinarum scripturarum a spiritu sancto. in dimidio autem
septimanae, id est in tribus et semis decadis annorum, sublatum est
sacrificium altaris, id est in triginta quinque annis inpletum est quod
<lb n="20"/> fuerat scriptum: »in dimidio septimanae tolletur sacrificium <milestone unit="altnumbering" n="859"/> e libatio «. tunc autem et super templum, quod fuit in Hierosolymis,
facta est abominatio desolationis templi et civitatis, in eo videlicet
tempore »quando viderunt circumdatam Hierusalem ab exercitu «, ut
(secundum quod prophetaverat salvator de ea) cognoscant »quod adpropiavit
<lb n="25"/> desolatio eius «. et hanc desolationis abominationem factam
super templum ab exercitu Hierusalem circumdante dicit propheta
»usque ad tempus consummationis « manere, ut consummatio fiat
mundi super desolationem Hierusalem et templi Ciuod est in ea. et
ubi sunt »qui se dicunt ludaeos et non sunt « ? qui dicunt: aedificabitur
<lb n="30"/> Hierusalem quae est deorsum, priusquam saeculi consummatio fiat ?
<note type="footnote">1 f f Vgl. F. Fraidl, D. Exegese d. siebzig Wochen Daniels, Graz 1883
S. 50ff — 3ff Vgl. Hieron. in Matth. 194 D — 4. 20 Dan. 9, 27 Θ΄) —
13ff Vgl. Dan. 9, 27 Θ΄) — 15ff Vgl. Act. 1, 14; 2, 1ff — 23ff vgl. 26 Luc.
21, 20 — 24f Vgl. Matth. 23, 38 — 29 Apoc. 2, 9 — 30 Vgl. Gal. 4, 26
1 cum y XXX Secundum m. In illo tempore dixit ihs discipulis
sms: cum L | cum] + ergo B | quod] sicut B 2 daniel (G)L |
intellegat + Omelia Origenis de eadem lectione L | vom Lemma fehlen
vv. 16 — 18 9 danihel BL | omnem x* omnibus ρ 14 confirmavit x*
confirmat μ 17 a y* et a L 21 et &lt; L 24 quod2] quoniam</note>

<pb n="v.11.p.79"/>
»consummatio«, inquit »dabitur super desolationem eius«. si
et aedificabitur teiiiplum, aedificabitur ei »qui adversatur et extollitur
supra onme quoil dicitur deus aut quod colitur, ut sedeat in templo «
huiusmodi, »ostendens se quasi sit deus«: »quem dominus lesus
<lb n="5"/> spiritu oris sui et destruet inluminatione adventus sui «. sive
ergo placeat quibusdam aedificari hanc Hierusalem super terram,
tamen non erit falsuni quod dicitur, consummationem esse dandam
»super desolationem ipsius «.</p><p>Si autem oportet et de temporibus ’quid dicere, dicimus quo
<lb n="10"/> niam in Chronicis Phlegontis cuiusdam dicitur (si tamen debemus et
hunc quasi vera dicentem de templo suscipere), quoniam circa quadragesimum
annum a quinto decimo anno Tiberii Caesaris facta est
destructio Hierusalem et templi quod fuit in ea. deduc ergo praedicationis
domini fere annos tres et tempus resurrectionis ipsius, quando
<lb n="15"/> »per dies quadraginta apparens illis « docebat »eos de regno dei «, et
invenies forsitan plus minus quoniam circa dimidium »septimanae«
(conputans per decadas annorum) est conpletum quod dictum est:
»tolletur sacrificium meum et libatio «, quando et »super templum
abominatio desolationis « est facta, quae desolatio usque ad tempus
<lb n="20"/> consummationis manebit; »consummatio« enim, secundum quod diximus
»dabitur super si autem constat nobis talis traditio
»septimanae«, dicentibus (quantum ad dictum) inpletum esse, quod
dictum est, non solum: »tolletur sacrificium meum et libatio «, sed
etiam illud quod scriptum est, ut abominatio desolationum super
<lb n="25"/> templum contingat, sine dubio manifeste ostenditur adventus Christi
etiam ex verbis Danielis prophetae dicentis: »septuaginta septimanae
concisae sunt super populum tuum et super civitatem sanctam, ut
<note type="footnote">1. 7. 18. 20. 23 Dan. 9, 27 Θ΄) — 1ff Vgl. Π 273, 5 An.: βδέλυγμα
ἐρημώσεως καθολικῶς ὁ ἀντίχριστος λέγων ἑαυτὸν εἶναι τὸν Χριστὸν κοὶ ἀπατῶν
τοὺς ἀνθρώπους ὡς θεῷ προσκυνεῖν αὐτῷ. Vgl. Hieron. in Matth. 194 D: de hoc
et apostolus loquitur, quod homo iniquitatis et adversarius elevandus sit etc. —
2ff II. Thess. 2, 4 — 4 II. Thess. 2, 8 — 10ff Vgl. Orig. c. Cels. IV, 22
(I, 291, 25ff): τεσσαράκοντα γὰρ ἔτη καὶ δύο οἶμαι ἀφ᾿ οὗ ἐσταύρωσαν τὸν Ἰησοῦν
γεγονέναι ἐπὶ τὴν Ἱεροσολύμων καθαίρεσιν; hom. XIV, 13 in Jer. (III, 118, 17ff.);
Clem. Alex. Strom. I, 21, 14,5. Dnzu Hamack TU. 42, 4, 17. 88 — 14 Vgl.
c. Cels. II, 12 (I, 141, 13) οὐδὲ τρία διέτριψεν ἔτη — 15 Act. 1,3 — 26ff Dan.
9, 2427
3 quod2 R L Pasch &lt; y 6 terra G 7 consummatio esse
G L consummatio est danda ρ</note>

<pb n="v.11.p.80"/>
consummetur peccatum et signetur peccatum et deleantur iniquitates,
et ut adducatur iustitia aeterna, et ut signetur visio et propheta,
et unguatur sanctus sanctorum. et cognosces et intelleges ab exitu
verbi respondere et aedificare Hierusalem usque ad Christum ducem
<lb n="5"/> septem septimanae et septimanae sexaginta duae; et convertetur et
reaedificabitur platea et murus, et evacuabuntur tempora. et post
septimanas sexaginta duas interibit unctio et iudicium non est in eo;
civitatem autem et sanctum corrumpet cum duce veniente, et excidentur
in diluvio; et usque ad finem belli concisi interitus. et confirmabit
<lb n="10"/> testamentum multis septimana una; et in dimidio septimanae
tolletur sacrificium &lt;meum&gt;; et libatio et pinnae ab interitu usque
consummationem festinationis «. post haec sequitur sermo quem exposuimus
sic habens: »et confirmabit testamentum multis septimana
una « et cetera.</p><lb n="15"/><p>Arbitror autem septuaginta septimanas concisas »super populum
et super civitatem sanctam, ut consummetur peccatum «, quattuor
milia nongentos esse annos ab Adam usque ad septuaginta annos,
qui fuerunt post dispensationem Christi. consummatum est enim
peccatum populi, propter quod et a deo est derelictus. et illorum
<lb n="20"/> quidem peccatum signatum est, credentium autem iniustitia est
deleta et post deletionem eius adducta est in Christo vita aeterna.
sed »quoniam lex et prophetae usque ad Iohannem « qui ostendit
Christum, propterea puto dictum signari visionem et prophetam. nam
quoniam nequaquam sunt in prophetis visiones post lohannem, ideo
<lb n="25"/> signata est visio et propheta. signata autem visione et propheta,
unctus est unigenitus sanctus sanctorum Christus. quem Christum
unctum cognoverunt prophetae et Daniel et intellexerunt ahquo
modo »ab exitu verbi «, quando »verbo domini caeli firmati sunt «. et
»ab exitu verbi respondere « in sanctis qui ab initio fuerunt et prophetis
<lb n="30"/> domini, sed et »aedificare Hierusalem usque ad Christum ducem «
transierunt »septimanae sexaginta duae «: hoc est primum quidem
<note type="footnote">13 Dan. 9, 27 Θ΄) — 15ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 88 — Vgl.
Dan. 9, 24 Θ΄) — 19 Vgl. Matth. 23, 38 — 22 Vgl. Matth. 11, 13 — Vgl.
Joh. 1, 36 — 24ff Vgl. Dan. 9, 24 Θ΄) — 28ff Dan. 9, 25 Θ΄) — Psal. 32, 6
1 peccatum et signetur &lt; G L 2 prophetia Bc 3 ungatur
unguetur G L | cognoscet intelligens L 5 septem x* &lt; ρ |
septimanae y* &lt; L 8/9 excidetur L 11 &lt;meum&gt; Kl vgl. S. 79, 18.
pinna B 23 u. 25 prophetiam usw. Bc 30 usque + enim B 31
quidem &lt;L</note>

<pb n="v.11.p.81"/>
anni quadringenti nonaginta qui fiunt per decadas conputatae septimanae
septem, post hoc autem anni quatuor milia trecenti quadraginta
qui fiunt similiter per decadas conputatae septimanae sexaginta
duae. jjost quos reversus est Christus, et aedificavit plateam
<lb n="5"/> in qua sapientia »fiducialiter agit «, et murum in cuius fastigio »praedicatur«.
evacuata sunt autem populi tempora, propter quod super
additas septem septimanis sexaginta duas septimanas sublatum est
a populo chrisma quod fuit in templo, ut iam non sit iudicium apud
eos. sed et civitas et sanctum corruptum est cuni superveniente
<lb n="10"/> postea duce populo illi, sive Herode sive Agrippa (hunc enim dicit
esse historia Iudaeorum).</p><p>Sed vide ne putes, quod ait corrumpi »cum duce venientec, referri
ad Christum; ubi enim voluit ipsum intellegi Christum, utrisque
nominibus usus est Daniel dicens »usque ad Christum ducem «, quando
<lb n="15"/> autem tacet nomenChristi, corrumpendum introducit ducem, quoniam
defecit dux post Christum et »dux de femoribus eius «, venit enim
»cui reposita <milestone unit="altnumbering" n="860"/> erant «. post quem excisus est »in diluvio « populus »usque ad finem belli concisi « super eos. sed his accidentibus illis,
confirmavit deus »testamentum multis « in septimana una: in cuius
<lb n="20"/> septimanae dimidio cessare fecit incensum et sacrificia et templum
(quod arbitror a pinna nominavit) interiturum »usque ad consummationem «
in festinatione, quando et derelicta est peccantibus eis domus
eorum. quae autem sequuntur in textu Danielis. sicut potuimus,
exposuimus. haec auteni omnia visa sunt nobis ex Daniele iuxta
<lb n="25"/> interpretationem evangelici textus adponere, ut manifestemus verbum
quod ait: cum videritis abominationem desolationis. quod dictum
est per Daniel&lt;em&gt;; prophetam, stantem in loco sancto, quem qui
intellegat.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>