<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1:26-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1:26-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>Sed consequens est, ut aliquis qui secundum simpHcem historiam
scripturas intellegit, obiciat et requirat, quare non dixit usque
<lb n="15"/> ad sanguinem lohannis filii Zachariae, maxime cum »lex et prophetae
usque ad Iohannem« prophetaverint. dicemus ad eum, quoniam
est res, quod scribae et Pharisaei non occiderunt lohannem. sed
Herodes, nam etsi non crediderunt lohanni scribae et Pharisaei (sicut
scriptum est: »si dicimus: de caelo, dicet nobis: quare ergo non
<lb n="20"/> credidistis ei ?«), tamen adhuc reverentiam quandam habebant
eius, non audentes adversus interrogationem dicere Christi de
baptismate ipsius quod ex hominibus erat; timebant enim populum,
credentem quoniam »vere lohannes erat propheta«. quomodo ergo
eis qui non occiderunt lohannem quasi interfectoribus
<lb n="25"/> eius ? sed inproperavit quasi interfectoribus Zachariae dicens: quem
occidistis inter templum et altare.</p><p>Adhuc in textu dicendum est quia non statim, ut factum fuerit
peccatum, punitur peccantium generatio, sed cum subsequens generatio
debens emendare in se peccatum patrum suorum, adhuc adiecerit
<lb n="30"/> peccatis patrum suorum peiora; et sic si multae generationes peccaverint
in gente aliqua vel in civitate, punitur gens vel destruitur civitas.
<note type="footnote">15 Matth. 11, 13 — 17 Vgl. Matth. 14, 3ff — 19 Matth. 21, 25 — 22 Vgl.
Matth. 14, 5; 21, 26; Marc. 11, 31f — 27ff Vgl. Plutarch de sera numinis
vindicta 21 ?
3 adversum L 7 factis B | qui] quae B 14 scripturas Kl, vgl. S. 45
25f. 46, 4 scripturae x | dixerit Pasch 15 fili G 17 res est B
18 sicut &lt; G L 19 dicimus de caelo] dicimus baptismus lohannis de
caelo est L 23 credentem] credentes G L | propheta erat B 27 fuerat
G a 29 peccata L 30 patrum suorum] eorum L | sic &lt; L</note>

<pb n="v.11.p.45"/>
sic ergo et gens ludaeorum multa inferens mala prophetis non, ut
coepit homicidium contra eos, statim fuerat punienda, sed post
patientiam dei, postquam addiderunt super sanguinem prophetarum
sanguinem Christi et inpleverunt mensuram patrum suorum. tunc
<lb n="5"/> dignius sunt puniti. non ergo peccatum, quod peccavit Cain interficiens
fratrem suum. aut peccatum eorum. qui interfecerunt propketas,
suscepit haec generatio ludaeorum quae fuit in tempore Christi; sed
oportebat patientiam dei, quae fuit in gente ludaeorum, finiri mensuris,
ut post multas effusiones sanguinis prophetarum et iustorum non
<lb n="10"/> desolata prius Hierusalem et ludaea hoc pateretur postea in sanguine
Christi, et propter hoc magnanimiter deo agente. ut accipiant scribae
et Pharisaei. populo conplacente, sanguinem prophetarum Christi et
secundum evangelium sapientium et scribarum, quos occiderunt et
crucifixerunt et castigaverunt in synagogis suis et persecuti sunt de
<lb n="15"/> civitate in civitatem: ut eiectis omnibus de ludaea desoletur locus
evacuatus ab omnibus sanctis et patiatur, quaecumque sunt passi a
Vespasiano et Tito. haec corporaliter exposuimus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Si autem et moraliter haec ipsa oportet exponere, taliadicemus
in loco. arbitror, sicut Christus celatus venit in corpore, ut a carnalibus
<lb n="20"/> quidem speciem corporis eius aspicientibus et non virtutes considerantibus
homo videretur, a spiritalibus autem non speciem corporis
adtendentibus sed opera virtutum eius considerantibus deus intellegatur
— sic est et omnis scriptura divina incorporata. maxime
auteni veteris testamenti. spiritalis enim et propheticus sensus scripturae
<lb n="25"/> celatus est in historia rei propositae, ut omnis scriptura a mediocribus
quidem secundum historiam intellegatur, a spiritalibus autem
et perfectis secundum mysterium spiritale.
Hac praemissa praefatione redeamus ad verbum. quoniam sicut
in ipsis prophetis recedentibus ab hac vita corpora quidem eorum
<note type="footnote">5 Vgl. Gen. 4, 8 — 19 ff Vgl. Orig. hom. I, 1 in Lev. (VI, 280, 5):
aicut in novissimis diebus verbuni dei ex Maria carne vestitum processit in hunc
mundum et aliud quidem erat, quod videbatur in eo, aliud, quod intelligebatur —
carnis namque adspectus in eo patebat otnnibus, paiicis rero et electis dabatur
divinitatis agnitio — ita et cum per prophetas vel legislatorem verbum dei profertur
ad homines, non absque competentibtts profertur indumentis — 19ff Vgl,
Phil. 2, 6 ?
2 statim &lt; L 16 patiatur G c B L patietur G a 17 Vespassiano G
23 et &lt; L</note>

<pb n="v.11.p.46"/>
erant in sepulcris, animae autem et spiritus »in regione vivorum«,
et in propheticis dictionibus est animadvertendum, ut narratio quidem
eorum secundum historiam <milestone unit="altnumbering" n="847"/> simplicem sit corpus, spiritalis autem sensus et ipsa scripturarum intima veritas sit anima et spiritus, qui
<lb n="5"/> inhabitat in narrationibus simplicioribus secundum historiam. sepulcra
autem prophetarum non inconvenienter possumus aestimare
litteras ipsas scripturarum et libros, in quibus conlocata narratio permanet
quasi corpus aliquod positum in sepulcris. qui ergo spiritalia
scripturarum et veritatem earum interius celatam intellegunt et suscipiunt,
<lb n="10"/> habent in se animas et spiritus prophetarum, ipsi quasi regio
viventium prophetarum effecti. qui autem illa non capiunt neque
requirunt sed simplicem narrationem et historiam rei solamadtendunt,
corpora prophetarum colunt in litteris posita et in libris quasi in quibusdam
sepulcris: quales fuerunt et Pharisaei qui recte Pharisaei
<lb n="15"/> sunt appellati (id est praecisi), qui spiritalia prophetarum a corporali
historia praeciderunt, quasi animam prophetarum expellentes a
corpore et occidentes ipsas prophetias et exanimes facientes quasi
nihil spiritale habentes. et verum hypocritae sunt, sola sepulcra prophetarum
corporalem historiam continentia aedificantes et ornantes, id
<lb n="20"/> est scripturas ipsas et libros prophetarum studentes. qui non intellegentes,
quoniam corpora mortua colentes (id est historiales narrationes)
videntur quidem pie agere circa memoriam prophetarum,
impii autem sunt, et non esse se socios eorum qui interfecerunt prophetas
per hoc ipsum defendere vokmt, arguuntur autem adicientes super
<lb n="25"/> facinora eorum qui interfecerunt prophetas et inplentes mensuram iniquitatis
eorum per hoc ipsum, quod non credunt in Christum, quem
non simplices historiae prophetarum sed spiritalis earum praedicat
sensus.</p><p>Scito autem indubitanter, quoniam ubique causa incredulitatis
<lb n="30"/> ludaeorum extitit ista, ut non intellegerent lesum quasi »Christum
dei«, quoniam semper animum suum dederunt circa historias
nihil spiritale in eis credere volentes. utputa exempli introducimus
causa, quod in Zacharia prophetatur et dicitur quasi »super
<note type="footnote">1. 10 Vgl. Psal. 114, 9—15 Vgl. S. 16,23; 35, 28 — 30 Luc. 9, 20
33 ff Sach. 9, 9f
15 qui] 1. quia ? Kl 15f prophetiarum y, doch vgl. S. 40, 23f.
46, 5f. 47, 25 f 17 quasi] qui y 18 vere μ 18. 20 prophetiarum
y, s. zu Ζ. 15f 20 qui &lt; B 21 quoniam] qui B 27 simplex
hystoria B 29 scito x* scio μ | autem] enim B</note>

<pb n="v.11.p.47"/>
asinam et pullum « sit in Hierusalem et exterminatui us
»currus ex Ephrem et equum ex Hierusalem«. Hierusalem hoc si
litterae historiam intellegere velit de Christo, non convenit; nec enim
exponitur Christus exterminasse ex Ephrem corporales ac sensibiles
<lb n="5"/> currus nec equum corporalem ab Hierusalem corporali. sed si videris
apud haereticos conventus ipsius mendacii quasi quodam iugo copulatos
et inter se male concordes, quos sermo veritatis destruere solet,
videbis quomodo Christus dei verbum exterminat currus spiritales
ex Ephrem spiritali; Ephrem enim semper in figura haeresium ponitur,
<lb n="10"/> quae se separaverunt aChristi ecclesia, sicut Ephrem a tribuluda.
sicut enim spiritaliter equum et ascensorem Aegyptiorum »proiecit
in mare« sermo divinus, id est impium virum cum diabolo ascensore
et iugatore ipsius, sic et equum exterminavit ab Hierusalem quicumque
diabolo ascensori subiectus fuerit et non Christo, sicut illi equi
<lb n="15"/> acceptabiles Christi de quibus dicit Ambacum: »quia ascendes super
equos tuos et equitatus tuus sanitas«, id est super apostolos
sanctos in quibus habitat Christus. propterea dicimus: »hi in curribus«
(ostendentes Ephrem) »et hi in equis« (ostendentes
Hierusalem), »nos autem in nomine dei nostri magnificabimur. ipsi
<lb n="20"/> obligati sunt et ceciderunt, nos vero surreximus et erecti sumus«
testimonium sibi reddunt, quia sunt filii eorum qui interfecerunt prophetas
per hoc ipsum, quod inplent mensuram patrum suorum, super
illorum increduHtatem adicientes incredulitatem in lesum, quae non
ahunde descendit nisi ex eo quod non alibi vacant, nisi circa aedificia
<lb n="25"/> sepulcrorum propheticorum, id est circa dihgentias propheticarum
litterarum tantummodo atque librorum.</p><p>Alii enim sunt scribae infelices legis, alii autem sunt scribae
qui mittuntur a Christo secundum evangelium, cuius et spiritus vivificat
et littera non occidit. sicut littera legis; quoniam litteram legis
<note type="footnote">5ff Vgl. Hieron. iu Zach. 862 E: porro secundum aUiorem intelligentiam
Ephraim, refertur ad haeresum multitudinem etc. — 7 Vgl. II. Cor. 6, 7 —
9ff Vgl. Sach. 9, 10 — 11 Ex. 15, 4 — 15 Hab. 3, 8, vgl. Orig. VIII, 151, 23 —
1711 Psal. 19, 8f —28 Vgl. II. Cor. 3, 6
1 sit R] vor ingressunis G B &lt; L 5 si &lt; Ga 6/7 copiilatos et
BL copulato sed G 10 quae Kl, vgl. S. 66, 14 qui x 11 sicut] sie L
13 iugatore B indagatore G L instigatore ρ 15 ambacura G a abbacuc G c
abacuc BL | quia Kl quis GL qui B | ascendet L 16 tuos &lt; G
19 magnificabimus G a 25 1. dihgentiam ? Kl 27 enim R G autem B L</note>

<pb n="v.11.p.48"/>
sequentes in infidelitatem et in vanas superstitiones incurrunt, litteram
autem evangelii qui sequuntur (id est simplicem narrationem
ipsius) salvantur, quoniam et ipsa sola evangelii narratio simplex
sufficit simplicioribus ad salutem. et si videris scribas legis et Pharisaeos
<lb n="5"/> agentes non solum adversus sapientes evangelii et quae Christi
sunt prophetantes, sed etiam adversus scribas novi testamenti. videbis
quomodo (quantum ad se) occidunt Christi projjhetas et scribas crucifigunt
per detractionem verborum suorum et flagellant in synagogis
suis. frequenter ergo audire est apud haereses, qui sunt spiritales
<lb n="10"/> Pharisaei, quomodo linguis suis quasi quibusdam verberibus maleloquii
sui Christianos flagellant et persequuntur de civitate in civitatem,
interdum quidem et corporaliter, aliquando autem spiritaliter,
volentes eos expellere quasi de propria civitate legis et prophetarum et
evangelii et apostolorum et in aliam et extraneam quandam civitatem
<lb n="15"/> evangelii alicuius alterius mendacibus persuasionibus suis quasi persecutionibus
pellunt. secundum quod et apostolus dicebat propter falsos
apostolos: »miror quod sic cito transferimini a gratia dei, qui vos
vocavit, ad aliud evangelium, quod non est aliud; nisi sunt quidam,
qui conturbant vos«. propter quod veniet super eos omnis
<lb n="20"/> iustus, quem effundunt per hoc ipsum quod evertere vohuit veritatem
scripturarum, quae recte sanguis et vita dicitur scripturarum, quia
omnis scriptura, <milestone unit="altnumbering" n="848"/> nisi secundum veritatem intellegatur, mortua est. effundunt ergo veritatem scripturarum quasi sanguinem earum, sicut
effusus est sanguis Abel.</p><lb n="25"/><p>Et non solum tunc vox sanguinis Abel clamabat ad deum, sed
et semper veritas scripturarum ab impiis effusa secundum quod diximus
(a sanguine Christi id est a veritate evangehi coepta) per omnes
scripturas interpellat ad deum adversus eos, qui evertere eamvolunt,
et »sanguis estamenti« id est veritas scripturarum propheticarum, adverus
<lb n="30"/> eos, qui inmundam eam aestimaverunt et noluerunt sanctificari
in ea quasi in sanguine vivo et sanctificanti. sic effundunt
etiam sanguinem Zachariae, qui interpretatur memoria dei. omnis
<note type="footnote">9ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 62 — 17 Gal. 1, 6f — 25 Vgl. Gen. 4, 10 —
29 Hebr. 10, 29 — 32 Vgl. Wutz, Onom. sacra 129
8 per] et per B L | et &lt; B L 10/11 maliloquii L 14 apostolorum]
apostolicorum (Ga ?) Gc L 17 transferamini G 25 dnݲmݲ B 26 et &lt; L
27 caepta B (L) coepto G, vgl. S. 115, 27 28 evertere y* avertere L
31 sanctificanti (vgl. Hebr. 10, 29)] vivificanti y</note>

<pb n="v.11.p.49"/>
enim, qui memoriam dei disperdere festinat in eis quos scandalizat,
Zachariae sanguinem videtur effundere filii Barachiae, qui et ipse
interpretatur bexedictio dei. per benedictionem enim dei memores
sumus dei. si autem nec Abel nomen indiscussum debemus relinquere,
<lb n="5"/> dicimus quoniam Abel luctls interpretatur. qui ergo suscipit quod
scriptum est: »beati qui lugent«, salvat Abel; qui autem non
sanguinem effundit Abel, hoc est veritatem luctus salutaris. propterea
inplebitur sujier ipsum quod scribitur: »vae vobis qui ridetis nunc,
quoniam plangetis et flebitis«. inter templuin et altare ab impiis memoria
<lb n="10"/> interficitur dei. quando et templum dei a lascivis corrumpitur et altare
ipsius per negligentiam orationum sordidarum coinquinatur, quando
et oratio alicuius fit in peccatum ipsius, sicut et de oratione ludae
dictum est: »et oratio eius fiat in peccatum eius«.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>Hierusalem, Hierusalem. quae occidis prophetas. et lapidas eos
<lb n="15"/> qui ad te mittuntur, quotien-s volui congregare filios tuos, sicut gallina
congregat pullos suos sub pinnas, et noluisti ? ecce nunc relinquetur
vobis domus vestra deserta. dico enim ubis, quoniam amodo non me
videbitis donec dicatis: benedictus qui venit in nomine domini (23, 37 — 39).</p><p>Dignum est quaerere quomodo coram auditoribus loquens salvator,
<lb n="20"/> inter quos erant scribae et Pharisaei. qui gloriabantur quae legis
sunt et prophetarum caute cognoscere, qua ratione dixit Hieverusalem
occidisse prophetas et lapidasse ad se transmissos, cum non satis talis
prophetetur historia in scripturis veteribus quae legebantur in synagogis
eorum. in lacum quidem luti niissum Hieremiam legimus, non
<lb n="25"/> tamen interfectum in Hierusalem. sed nec Esaiam vel &lt;em&gt;
ahquem prophetarum tale aliquid legimus passium, in quantum suggerit
memoria niea. sed scrutans in secundo libro Paralipomenon, ubi
multa de prophetis claris scripta sunt. invenio quoniam Asa iratus
Ananiam prophetam se arguentem posuit quidem in carcere nil tamen
<lb n="30"/> amplius fecit in eo. sed et Michaeam Achab prophetantem adversus
<note type="footnote">3 Ebenda 1019 — 5 Ebenda 363 — 6 Matth. 5, 4 — 8 Luc. 6, 25 —
13 Psal. 108, 7 — 17 Vgl. Hautsch TU. 34, 2a 77: ihm bleibt ἔρημος fraglich
— 20 Vgl. öm. 2, 23 — 24 Jer. 45, —28 II. Paral. 16, (7) 10 —
30 II. Paral. 18, (14ff)26
1 disperdere y* perdere L 2 barachi Ga L 3 enira y* &lt; L
8 scribit L 11 sordidarum x* sordidatum ρ 13 eius2 &lt; B 16 congregat
&lt; B | pinnas Ga pennas Gc L alas B 17 vobis1 &lt; B 21 dixerit
Pasch 25 ezechielem μ ezechiel x 29 nil] nichil B 30 eo] eura μ
Origenes XI 4</note>

<pb n="v.11.p.50"/>
se iussit quidem in domum carceris ire et manducare panem tribuslationis,
non tamen et occidit. unum autem legimus lapidatum
»Azariam filium loiadae sacerdotis« populum arguentem. non
invenimus in Hierusalem prophetas occisos amplius vel lapidatos
<lb n="5"/> (praeterquam dixi) transmissos ad Hierusalem.</p><p>Propterea videndum, ne forte oporteat ex libris secretioribus qui
apud ludaeos feruntur ostendere verbum Christi, et non solum Christi
sed etiam discipulorum eius Stephani protomartyris et Pauli apostoli.
Stephanus enim sic dicit: »o dura cervice et non circumcisi corde et
<lb n="10"/> auribus, vos semper spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri et
vos. quem enim prophetarum patres vestri non sunt persecuti ? et
occiderunt eos, qui adnuntiabant adventum lusti, cuius nunc vos
proditores et interfectores estis«; et post hoc »expulerunt eum
civitatem, et lapidabant Stephanum clamantem et dicentem«.
<lb n="15"/> autem ad Thessalonicenses prima de interfectione prophetarum talia
dicit: »vos imitatores facti estis ecclesiarum dei, quae sunt in ludaea
in Christo lesu, quoniam eadem passi estis et vos a contribulibus
vestris, sicut et ipsi a ludaeis, qui et dominum occiderunt lesum et
prophetas et nos persecuti sunt, et deo non placent«. ad
<lb n="20"/> autem ita: »lapidati sunt, serrati sunt, temptati sunt, in gladio mortui
sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, coangustati,
adflicti doloribus, quorum non fuit dignus niundus, in solitudinibus
errantes et in montibus et speluncis et foveis terrae«. fertur ergo
scripturis non manifestis serratum esse Esaiam et Zachariam occisum
<lb n="25"/> et Ezechiel &lt;em&gt;. arbitror autem circuisse in melotis et pellibus
Heliam, qui in solitudine et in montibus vagabatur. Sed pone aliquem
abdicare epistolam ad Hebraeos quasi non Pauli, necnon et
secretum abicere Esaiae: sed quid faciat sermones Stephani vel Pauli
<note type="footnote">3 II. Paral. 24, 20 — 6ff Vgl. Orig. tom. Χ, 18 in Matth. Vgl. Harnack
TU. 42, 4, 42f — 9 Act. 7, 51f — 13 Act. 7, 58f — 16 I. Thess. 2, 14f —
20 Hebr. 11, 37f — 24 Vgl. Orig. Tom. Χ, 18 in Matth. u. Ö. (Schiirer III4,
390f) — 25 Vgl. ebenda — 26 Vgl. Hebr. 11, 38
3 azariam GPasch (ananiam R) zachariam BL 8 discipulorum BL
Pasoh apostolorum R G | protomartyris Pasch quoque martyris x 9 enim
B L (vgl. Pasch) autem G 10/11 et vos R G &lt; B L 11 patres vestri (R
hinter persecuti) G Pasch &lt; (B) L 12 nunc &lt; B 15 autem] + in G L + in
epistola μ 19 nos] vos B Pasch 20 serrati x* Pasch secti μ 21 et
angustiati L 22 adfhcti] et afflicti y 25 Ezechielem μ ezechiel x |
et2] in L 28 abicere x* adicere ρ | sermones] de sermone L in sermones μ</note>

<pb n="v.11.p.51"/>
ad Thessalonicenses de prophetis interfectis prolatos vel ipsius domini
nostri ? aut quomodo abdicet illud quod ad Timotheum Pauhis
protuht dicens: »sicut lamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti
resistunt veritati« ? nec enim scimus in hbris canonizatis
<lb n="5"/> de lamne et Mambre resistentibus Moysi. si autem aspiciat et quod
ad Corinthios prima positum est: quae oculus non vidit nec auris
audivitc, numquid poterit haec omnia aliquis abdicare ?</p><p>Haec onmia diximus discutientes sermonem, non ignorantes
quoniam multa secretorum ficta sunt ab impiis et »iniquitatem in
<lb n="10"/> excelsum« loquentibus, et utuntur
aliis autem qui sunt Basilidis. oportet ergo caute considerare, ut nec
omnia secreta quae feruntur in nomine sanctorum suscipiamus propter
ludaeos, qui forte ad destructionem veritatis scripturarum <milestone unit="altnumbering" n="849"/> nostrarum quaedam finxenmt confirmantes dogmata falsa, nec omnia abiciamus
<lb n="15"/> quae pertinent ad demonstrationem scripturarum nostrarum.
magni ergo viri est audire et adinplere quod dictum est: »omnia
probate, quod bonum est tenete«. tamen propter eos, qui non
quasi trapezitae inter verba discernere utrum vera habeantur an
falsa, et non possunt semetipsos caute servare, ut verum quidem
<lb n="20"/> teneant apud se, »ab onmi autem specie mala abstineant«, nemo
debet ad confirmationem dogmatum libris, qui sunt extra canonizatas
scripturas.</p><note type="footnote">2 II. Tim. 3, 8 — 4 Vgl. Comm. ser. 117 a. E.: in nullo enim regulari libro
etc; de princ. IV, 4, 6 (V, 356, 22): in scripturis canonicis — 4ff Vgl. Comm.
ser. 117, dazu Hamack TU. 42, 4, 49 s. Schiirer III4, 402ff — 6 I. Cor. 2, 9 —
8ff Vgl. Orig. Frgm. in ep. ad Titum (Pamphil. Apol. 1 = Lomm. 24, 314
5, 285): huiusmodi homines haereticos designamus, quamlihet variis ac diversis
et fabidosis concinnent ista figmentis, sicut sectatores Marcionis et Valentini
et Basilidis et hi qui se Tethianos (Tatianos ? 1 Sethianos ?) appellant.
Vgl. Hamack TU. 42, 4, 56 - 9 Psal. 72, 8—10 „Hypythiani
Hamack TU. 42, 4, 43 — 16 I. Thess. 5, 21 — 17 Vgl. TU. V, 4
Logion Nr. 43 = Kleine Texte 11 2 Agraphon Nr. I, 12. Vgl. Hamack TU.
42, 4, 40 — 20 I. Thess. 5, 22
5 ianne μ 9 facta L scripta R | ab R a quibusdam x 10 excelso L |
quidem quibusdam Kl quidam quibusdam L quibusdam y | Hypopythiani ?
Hamack L-G I, 164 Sethiani (vgl. oben) od Ophiani ? Kl 11 alii L |
qui] quae B L 18 utmm Matth. 23, — 39 Coram. ser. 28 &lt; G L 21 dogmatum L tamen
dogmatum y
</note><pb n="v.11.p.52"/><p>Tamen si quis suscipit ad Hebraeos quasi epistolam Pauli, dicet
quoniam pluralia non debemus onmino referre ad plures. nec enim
plures serrati sunt sed Esaias solus, nec plures lapidati sunt nisi
Azarias tantummodo filius loiadae, nec in occisione gladii nisi
<lb n="5"/> Zacharias filius Barachiae; sic et in melotis et in pelle caprina
HeUas et cetera similia. adhuc autem quaeramus quod scriptum est
in Luca, dicente domino: »quia non capit prophetam perire extra
Hierusalem«. si ergo mon capit perire prophetam
id est interfici, quaeres si post destructionem Hierusalem iam nemo
<lb n="10"/> propheta est, ne forte qui interficitur »extra Hierusalem«
falsum verbum Christi demonstret. si autem cogunt nos scripturae
propter Agabum et filias Philippi evangelistae (non propter falsos
Phrygiae prophetas), quaeramus, ne forte omnis iustus sit &lt;in&gt;
et non »extra Hierusalem«, quoniam »non capit« eum
<lb n="15"/> extra Hierusalem passionibus adfici propter verbum,</p><p>Sed quomodo Hierusalem occidit prophetas videndum. aestimo
autem, sicut vulgariter dicere solent: clamavit civitas, tanquam si
dicatur qui sunt in civitate, item: civitas egressa est in obviam ei,
id est qui sunt in civitate — sic: Hierusalem occidit jyrophetas, id est
<lb n="20"/> qui erant in Hierusalem, quorum causa dictum est Hierusalem occidisse
prophetas. et si cives pro civitate ponuntur, iteruni occurrit ad
quaestionem, qui sunt dicendi filii Hierusalem de quibus dictum est:
quotiens volui congregare filios tuos. sed dicimus semper civium successores
filios praecedentium dici. Hierusalem autem, quae libera est
<lb n="25"/> a servitute peccati, quae sursum est conversatione, »quae est mater
nostra«, non occidit prophetas nec lapidat eos qui mittuntur ad
aliud est quod, secundum similitudinem illius Hierusalem occidentis
et lapidantis prophetas, frequenter sunt quidam in ista Hierusalem
inperiti constituti et deum non metuentes, qui (quantum ad se)
<note type="footnote">1ff. Harnack TU. 42, 4, 9 — 2 Hebr. 11, 11—38 — 3 Vgl. II Paral. 24, 21
4 Vgl. Matth. 23, 35; Hebr. 11, —7 Luc. 13, 33 — 12 Vgl. Act. 11, 28
21, 10; 21, 8. 9 — 12f Vgl. Harnack TU. 42, 4, 79 — 14 Luc. 13, 33 —
17f Vgl. I. Regn. 4, 13 ? — 24f Gal. 4, 26; vgl. Röm. 6, 17f. 20 — 29
Luc. 18, 2
1 dicet Kl dicit x 2 plurali G 4 Azarias R G Pasch zacharias
B L 5 barachi Ga L | sic y* sed L 7 perire prophetam y ~ L
9 quaeres x* &lt; μ 12 agabum B aggabum GL 13 in μ &lt; x 16 occiderit
Pasch 19 qui B L Pasch quae G 25 mater est B 29 1. legisperiti ?
Kl, vgl. S. 28, 26</note>

<pb n="v.11.p.53"/>
occidunt et lapidant verbis sine iudicio prolatis viros verbo et vita
provectos et ecclesiarum quidem canonem non relinquentes, propter
profunditatem autem dogmatum suspectos ab his, qui consueti sunt
nova quaedam dicere et non adtendentes »verbum sanum«
<lb n="5"/> nostri lesu Christi.</p><p>Dicit ergo dominus ad Hierusalem interfectricem et lapidatricem
prophetarum: quotiens volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos
suos sub pinnas, et noluisti ? quomodo hic dominus lesus, quasi qui
frequenter voluit congregare ludaeos, non autem congregavit propter
<lb n="10"/> contumaciam nolentium credere, ita dicit: quotiens volui, cum sit
manifestum semel eum docuisse in corpore ludaeos ? sed non solum
in praesentia, verum etiam substantialiter semper Christus praesens
fuit et in Moyse et in prophetis, magis autem et in angelis ministrantibus
saluti humanae per singulas generationes, et sic inpletur quod
<lb n="15"/> ait: quotiens volui. per singulas enim generationes semper voluit et
festinavit perficere voluntatem patris in eis, etsi non in corpore constitutus,
sicut nunc in fine saeculorum, tamen semper festinavit congregare
filios hierusalem. ipsius enim volentis congregare filios Hierusalem
voces habentur in lege et in prophetis, et de ipso scriptum est:
<lb n="20"/> »expandens alas suas accepit eos, et suscepit eos super scapulas suas«;
et cottidianum opus est Christi congregare filios Hierusalem (de quibus
et in Esaia et in reliquis prophetis plura dicuntur), et cottidie dei
filius congregat dispersos filios dei, sicut gallina pullos suos sub pinnas
suas. si quis autem non fuerit congregatus ab eo, iudicabitur quasi
<lb n="25"/> qui noluerit congregari ab eo. »venit enim filius hominis quaerere,
<note type="footnote">4 Tit. 2, 8 — 6ff Vgl. C1 Nr. 252 Or.: θεοῦ δὴ τὸ πρόσωΠον τὸ λέγον· ποσάκις
. . . τὸ γὰρ ποσάκις πολλοὺς ἔδειξε χρόνους κοὶ πολλὰς γενεάς, ὅτε δὴ τὸν
λαὸν ἐξ αἰχμαλωσίας ἐπανήγαγεν. — 11 ff Vgl. Orig. hom. I, 5 in Es. (VIII,
247, 23): et ad Isaiam venit et ad Moysen venit . . . quia autem et ante praesentiam
carnalem venerit, ipsum accipe testem etc. (Matth. 23, 37) — 13ff Vgl.
Orig. hom. VIII, 8 in Gen. (VI, 83, 13): ita et inter angelos habitu est repertus ut
angelus — 13 Vgl. Hebr. 1, 14 — IG Vgl. Matth. 13, 40 (Hebr. 9, 26) — 18ff
Vgl. Hieron. inMatth. 191 D: ineoautem, quod dicit: »quotiens volui congregare
filios tuosd, omnes retro prophetas a se missos esse testatur . . . in cantico Deuteronomii
legimus: tsicut aquila etc. — 20 Deut. 32, 11 — 25 Luc. 19, 10
2 relinquentes Elt requirentes x 8. 23 pinnas Ga pennas G a B L
12 praesentia (vgl. Pasch)] praescientia G 1. &lt;carnali&gt; praesentia
14 salutis L Pasch | per Pasch et per x 19 ipso] ipsos G ipsis R</note>

<pb n="v.11.p.54"/>
quod perierat, et salvare«, et mortuus est »non pro gente sola, sed ut
filios dei congregaret in unum«. &lt;et&gt; ludaeis quidem
filii illius Hierusalem quae erat deorsum) conminatus est, nolentibus
congregari suh jnnnas suas, dicens: ecce nunc relinquetur vobis donius
<lb n="5"/> vestra deserta. semper autem eis, qui noluerint congregari sub pinnas
ipsius, conminari et dicere Christus videtur: ecce nunc relinquetur
vobis domus vestra deserta, id est anima vestra et corpus. non solum
enim corpus, sed etiam anima peccantium deserta relinquitur, et (sicut
in deserto) vulpes foveas faciunt in eis et serpentes generatio viperarum
<lb n="10"/> cubationes.</p><p>Dicit autem nolentibus congregari ad eum: quoniam non me videbitis
amodo donec dicatis: benedictus qui venit in nomine domini.</p><p>et nec ludaei tunc Christum 
viderunt, nec enim visus est eis 
<lb n="15"/> resurgens a mortuis sicut prius, 
sed iudicio et gratia patribus
tantummodo dignis.</p><p>Vgl. Π 270, 5 An.: εἰ γὰρ καὶ ὤφθη
τισὶν ἁγίοις μετὰ τὴν ἀνάστασιν,
ἀλλ᾿ οὐχὶ τοῖς ἀπίστοι Ἰουδαίοις.</p><p>et donec intellegentes desertionem propriam dixerint paenitentes:
benedictus qui veriit in nomine domini, non videbunt fihum dei nec
<lb n="20"/> videbunt verbum eius nec considerabunt pulchritudinem sapientiae
dei. sed et si ex nobis voluerit ahquis congregari sub pinnis Christi
sed operibus mahs recusaverit congregari sub finnis eius, iam non
videbit verbum dei, maxime ex tempore illo ex quo congregantem illum
per singulos dies refugit actu magis quam <milestone unit="altnumbering" n="850"/> corpore. et tamdiu non <lb n="25"/> videbit pulchritudinem verbi, id est ipsum Christum, donec conversus
et paenitens a proposito malo dicat: benedictus qui venit in
nomine domini. tunc enim verbum dei benedictum et benedicta
sapientia dei veniens venit in nomine dei et patris super cor hominis,
quando fuerit quis conversus ad eum.</p><note type="footnote">1 Joh. 11, 52 — 8 Vgl. Matth. 8, 20 — 9 Vgl. Matth. 23, 33 — 18ff Vgl.
Hieron. in Matth. 192 C: nisi paenitentiam egeritis et confessi fueritis ipsum
esse me, de qito prophetae cecinerunt, filium omnipotentis patris, meam faciem
non videbitis — 28 f Vgl. II. Cor. 3, 15. 16
2 &lt;et&gt; Kl 3 est y* et L 4. 5. 21 pinnas usw. G a pennas usw. G c B
5 noluerint x* nohierunt μ | pennis L 6 nunc &lt; L 9 faciunt in eis
foveas L 21 vohierit ρ noluerit x 21. 22 pennis B L pinnas G
25 ipsum x &lt; μ 28 dei et B L dni et R dei G 29 eum y* deum L</note><pb n="v.11.p.55"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Et egressiis lesus de templo ibat; et accesserunt ad eum discipuli
eius, ut ostenderent ei structuras templi. lesus autem respondens dixit
eis: videtis haec omnia ? amen dico ubis, non relinquetur hic lapis
super lapidem qui non destruatur (24, 1. 2).</p><lb n="5"/><p>Postquam oinnia quae super Hierusalem ventura fuerant Christus
praedixit, exiit de templo qui conservaverat templum, ne caderet,
donec fuit in eo. quamdiu enim fuit verbum apud ludaeos, non
auferens regnum dei ab eis. tamdiu stetit, et incolumes fuerunt res
ludaeorum. postquam vero, secundum verbum ipsius quod dixerat:
<lb n="10"/> »auferetur a vobis regnum dei et dabitur genti facienti fructum suum«,
abstulit regnum dei et gentibus dedit, tunc et lesus et regnum dei
facti sunt apud gentes. unde nunc nec lesus nec regnum dei apud
ludaeos habetur, quia relicti sunt »sicut tabernaculum in vinea, et
sicut casula in cucumerario, et sicut civitas quae expugnatur«,
<lb n="15"/> facinus quod commiserunt in Christum.</p><p>Et unusquisque suscipiens verbum dei, templum est dei, ut recte
dicatur ad eum: »Nescitis quia tempkim dei estis et spiritus dei habitat
in vobis ?« unusquisque ergo cum sit templum sanctum dei
spiritum dei inhabitantem in se, si peccaverit ipse. fit causa suae
<lb n="20"/> desertionis, ut egrediatur Christus ab eo. ut qui fuerat ante templum
filii dei postmodum sit domus deserta, ut non relinquatur in eo lapis
super lapidem ex omnibus dogmatibus et bonae vitae aedificationibus
qui non destruatur. propter quod recordantes historiam desertionis
Hierusalem, prospicere nobis debemus. ut ne egrediatur Christus ex
<lb n="25"/> templo (quod est ex nobis), ut aedificationes templi nostri incolumes
sint lapidibus et donis adornatae, ut qui viderint aedificationes quae
sunt in nobis dicant mirantes: »vide quales lapides et quales structurae«.
illud autem dignum est pervidere, quomodo, quantum ad
textum, sic loquuntur discipuli ad lesum, et ostendunt ei structuras
<lb n="30"/> lapidum, quasi qui numquam viderit ipsum temphim sed aliunde in
primis peregrinus advenerit. ad hoc ita est respondendum: quoniam
<note type="footnote">6ff Vgl. Π 270, 10 — 10 Matth. 21, 43 — 13 Jes. 1, 8 — 17 I. Cor.
3, 16 — 19 Vgl. Röm. 8, 9 — 20f Vgl. I. Cor. 3, 16—21; Matth. 23
21ff Vgl. Hieron. in Matth. 192 D — 27 Mare. 13. 1
1 Et] XXVIII Secundum ’. In illo tempore L 4 destruatur]
+ Omelia Origenis de eadem lectione L 8. 25 incolomes G 9 vero]
ergo L 17 spiritus] christus R G 18 sanctum &lt; G 20 ante]
antea B L 23 qui λ quod x 24 exj de B 31 advenerat G</note>

<pb n="v.11.p.56"/>
prophetans siiperius ruinam ipsius futuram Christus et desertionem
sic conminatus »ecce wecce nunc relinquetur vobis domus vestra deserta«,
audientes discipuli mirati sunt talem et tantam templi structuram ad
nihilum redigendam. propterea dicunt ad lesum (sicut alter manifestius
<lb n="5"/> dicit evangelista): »magister, vides quales lapides et quales
structurae«, videlicet ut flecterent eum ad misericordiam loci
ne faceret quod facere fuerat conminatus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p>Et haec corporahter dicta sint, morahter autem hoc modo:
cum sit humanae naturae admirabilis constructio facta, videlicet
<lb n="10"/> templum dei et verbi eius, discipuli ceterique sancti (non solum tunc,
sed etiam modo miranda opera dei erga figmentum humanum confitentes)
ante conspectum Christi intercedunt et provocant Christum,
ut ne deserat genus humanum propter peccata ipsorum, sed magis
moveant eum ad indulgentiam opera eius miranda quam ad iracundiam
<lb n="15"/> iniquitates eorum. aliter: sicut illud templum non in semel est
dirutum sed paulatim tempore procedenti, ita et omnis homo, qui
suscipit in se verbum dei, tempkim est, et si quidem post peccatum
non ad plenum decidit a verbo dei, sed adhuc salvat ex parte vestigia
fidei et religionis in se mandatorum dei, templum est ex parte destructum
<lb n="20"/> et ex parte consistens. qui autem postquam peccaverit curam
sui non habet, sed semper a fide decurrit et a vita, quae est secundum
evangelium, paulatim minuitur, donec ad plenum recedat »a deo
viventi«, hic est temphim, in quo non relinquetur lapis dogmatis
lapidem mandatorum dei, qui non destruatur. nos ergo prospicere
<lb n="25"/> nobis debemus, ut omnis aedificatio pietatis in nobis integra perseveret,
ut et lapidibus salutarium dogmatum adornati et donis bonorum
operum decorati capiamus in nobis dei virtutem et gloriam et
Christum, qui est verbum et sapientia dei.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>