<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2042.tlg028.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><pb n="v.11.p.1"/><p>Pharisaei autem audientes quod silentium inposuit Sadducaeis, <milestone unit="altnumbering" n="830"/>
convenerunt in unuin, et interrogavit unus ex eis temptans eum:
magister, quod est mavus mandatum in lege? ipse autem dixit ad eum:
diliges dcnninum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et
<lb n="5"/> ex tota mente tua. hoc est magnum et primum mandatum. secundum
simile est huic: diliges proximum tuum sicut teipsum. in his
duohus mandatis omnis lex et prophetae pendent (22, 34 — 40).</p><p>Cum dominus ad interrogationem Sadducaeorum esse resurrectionem
audire volentibus demonstrasset legis usus exemplo, sic
<lb n="10"/> dixit Matthaeus: silentium Sadducaeis inposuit lesus, volens ostendere,
quoniam amaram et nocivam mendacii vocem obmutescere
fecit claritas veritatis. sicut ergo salvator verbo doctrinae suae
silentium inposuit Sadducaeis et falsum dogma (quod apud illos veritas
putabatur) convicit fiducialiter, sic facient et Christi imitatores exemplis
<lb n="15"/> scripturarum. quibus oportet secundum »sanam doctrinam«
omnem vocem obmutescere Pharaonis, in qua glorians dicit »mea
sunt flumina. et ego feci ea«, sicut scriptum est apud
Sadducaei ergo »qui dicunt resurrectionem non «, interrogaverunt
salvatorejii ea quae scripta sunt, aestimantes silentium inponere ei.
<lb n="20"/> sed nec lesus nec dilecti discipuli eius aliquando obstruuntur ab impiis.
proprium est enim, ut Sadducaeis silentium inponatur a Christo.
iustus enim tacet quidem sciens »tempus tacendi et tempus loquendix,
non autem obmutescit. et sicut proprium est iusti tacere non autem
<note type="footnote">15 Vgl. Tit. 1,9- 16 Ez. 29, 3. 9 - 18 Matth. 22, 23 - 22 Pred. 3, 7
1 Pharis(a)ei autem audientes y* In illo tempore: Audientes autem
Pharisei XXIIII secundum ݲ L | inposuit G a (B) inposuisset G c (L) + lesus L
3 mandatum maius B | ad eum] eis L 5 magnum] maximum L | secundum
— pendent y* et rehqua. Omelia Origenis de eadem lectione L 6 autem
simile R G c 7 omnis] vmiversa B 9 nolentibus μ | usus y* &lt; L
sic RG sicut BL 14 faciant B 17 ezechiel B L 23 autem2]
tamen B
Origenes XI 1</note>

<pb n="v.11.p.2"/>
obmutescere, sic proprium est Sadducaeorum, vel omnium qui mendacii
sunt doctores, obmutescere quidem non autem tacere; nam etsi
obmutescunt quantum ad rem, non tamen tacent. ideo et dominus
non homini dixit, sed mari »tace et obmutesce«, increpans eum
<lb n="5"/> turbaretur.</p><p>Tamen Pharisaei, qui resurrectionem esse consentiunt, audientes
quod silentium inposuit Sadducaeis, convenemnt in unum, videlicet
resurrectionis dogmate praevalente, et congregati sunt qui non congregabantur,
quamdiu Sadducaeis silentium non &lt;in&gt;poneretur.
<lb n="10"/> tanien et si congregati fuerant, propter quod tenuit resurrectionis
probatio, tamen unus ex eis interrogavit, non quasi volens
ab eo discere quae interrogabat, sed temjitans dominum nostrum,
omnem ergo hominem, qui non discendi gratia sed temptandi causa,
neque ex adfectu simplici interrogat aliquem doctorum de qualicumque
<lb n="15"/> capitulo, aestimare debemus fratrem Pharisaei illius qui salvatorem
interrogatione sua temptabat. omnia enim quae fiunt in sanctos
Christi sive ab insidiatoribus sive a diHgentibus, in se suscipit universa;
secundum ea enim quae scripta sunt tractare debemus et ea
quae scripta non sunt. scriptum est enim propter esurientes et sitientes
<lb n="20"/> eum dixisse »esurii« et »sitii«: et propter nudos et peregrinos et aegrotantes
et in carcere positos »nudus fui« et »hospes fui« et
fui« et »infirmus fui«. secundum consequentiam
et nos: iniurias passus sum, caesus sum et temptatus sum et omnia.
et sicut in illis, quae scripta sunt, verus est sermo domini dicentis
<lb n="25"/> »quamdiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis«, sic cum
passus fuerit iustus vel blasphematus vel aliquid tale passus, pone
<note type="footnote">4 Marc. 4, 39 — 11ff Hieron. in Matth. 180 B: non scire desiderans sed
temptans . . . quicumque igitur novit et interrogat non voto discendi . . . in similitudinem
Pharisaeorum . . . accedit. — 19ff Vgl. tom. XIII, 2, wo ebenfalls kein
„Agraphon“ vorliegt (gegen Resch TU. 30, 3. 4, 132f, vgl. Klostermann,
Kleine Texte 11 2, 13), sondern zu interpungieren ist: καὶ Ἰησοῦς γοῦν φησιν διὰ
τοὺς »ἀσθενοῦντας »ἠσθένουν« καὶ διὰ τοὺς πεινῶντας »ἐπείνων« καὶ διὰ τοὺς διφῶντας
»ἐδίψων«. Vgl. noch Harnaek TU. 42, 4, 41 - 20ff Matth. 25, 35f -
26 Matth. 25, 40
4 eum] illud L 6 esse y* &lt; L 9 imponeretur ρ poneretur
10 fuerint μ 12 nostrum] deum L 17 suscepit B 20 esurivi y |
sitivi G c B 23 iniuriam B, vgl. Ζ. 25 S. 3, 2</note>

<pb n="v.11.p.3"/>
Christum in eos qui fecerunt dicentem: ex quo »uni ex minimis istis
fecistis«, mihi fecistis iniuriam, me temptastis, me blasphemastis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Videanms nunc propositionem temptantis: magister, inquit,
quod est mandatum maim in lege? temptans dicebat magister, quoniam
<lb n="5"/> non quasi discipuhis Christi proferebat hanc vocem. hoc autem manifestius
erit ab exemplo quod dicemus. puta, pater filii sui pater est
et nemo eum proprie potest dicere patrem nisi fihus eius, et mater filiae
suae mater est et nulla eam potest dicere matrem nisi sola filia eius.
sic et magister discipuli sui magister est, et discipulus magistri sui
<lb n="10"/> discipulus est. propterea nemo potest dicere bene magister nisi discipulus.
et vide nisi propter hoc, quia non omnes qui dicunt eum
magistrum bene dicunt, sed hi soli qui habent discendi voluntatem
ab eo, dicebat ad discipulos suos wvos vocatis me magistrum et dominum,
et bene dicitis: sum etenim«. bene ergo discipuli Christi
<lb n="15"/> eum magistrum et servientes verbo ipsius bene <milestone unit="altnumbering" n="831"/> illum dominum vocant. unde bene dicebat apostolus »nobis autem unus dominuslesus
Christus, per quem omnia et nos per ipsum«. et illud considera
ait »satis est discipulo, ut fiat« non simpliciter sicut magister,
»sicut magister «. si quis ergo aliquid non discit a verbo nec tradit
<lb n="20"/> se ex toto animo suo, ut fiat dilecta plantatio eius, dicit autem ei
magister, frater est Pharisaei temptantis Christum et dicentis ei magister.
sic et omnis qui dicit »pater noster qui es in «, non debet
habere «spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis «.
qui autem non »spiritum adoptionis filiorum« habet et
<lb n="25"/> »pater noster qui es in caelis«, mentitur, cum non sit filius dei,
patrem suum appellans.</p><p>Interrogatio autem ipsa est talis: quod est magnum mandatum in
lege? in quo dignum est, ut de mandatorum differentia aliquid exponamus.
quaedam enim mandata sunt magna, quaedam autem
<lb n="30"/> subsequentia; et sic per ordinem usque ad minima mandata est requirendum.
si enim temptanti Pharisaeo et dicenti quod est maius
mandatum in lege non respondisset, consequenter aestimabamus non
<note type="footnote">1 Matth. 25,40 — 4f Hieron. 1. c: non quasi discipulus, sed quasi
temptator accedit — 13 Joh. 13, 13 — 161. Cor, 8, 6 — 18 Matth. 10, 25 —
20 Vgl. Jer. 2, 21? - 22. 25 Matth. 6, 9 — 23 f Rom. 8, 15
1 ex quo] eis qua L 2 fecistis, mihi fecistis iniuriam (R) G L fecistis
iniurJam B 6 dicemus ρ dicimus x | 1. puto? KI, vgl. S. 4, 31 u. o.
19 dicit G
1</note>

<pb n="v.11.p.4"/>
esse mandatum maius altero mandato. nunc autem cum respondens
dicat: dilges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima
tua et ex tota mente tua. hoc est magnmn mandatum et primum, necessariam
discimus sententiam de mandatis, quoniam est magnum et
<lb n="5"/> surit inferiora usque ad minima. adhuc autem et illud adtende, quod
Piiarisaeus quidem interrogavit quod est magnum mandatuyn in lege,
dominus autem respondens ei docet nos, quia non solum magnum
est mandatum diligere dominum, sed etiam primum, primum autem
non ordine scripturae, sed dignitate virtutis. et hoc quasi conveniens
<lb n="10"/> huic loco est adtendendum, quia quasi multis mandatis constitutis,
ita nunc hoc magnum et primum dixit mandatum diliges dominum
deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, secundum
autem simile est priori, et propter similitudinem magnum,
diliges proximum tuum sicut teipsum; ut secundum hoc intellegamus
<lb n="15"/> et aliud esse quod sit magnitudine et ordine tertium, aliud vero quartum,
et sic per ordinem dinumerans legis mandata, accipiens a deo
sapientiam, ordinet ea quis usque ad minimum. quod opus nuUius
alterius est nisi Christi solius, qui est »dei virtus et dei sapientia«.
temporibus igitur Moysi usque ad salvatoris adventum cum legeretur
<lb n="20"/> lex, forsitan quaerebatur quod esset magnum mandatum in ea. nec
enim interrogasset hoc Pharisaeus, nisi diu apud illos de hoc quaesitum
fuisset et non inventum, donec
veniens lesus docuit non solum 
quod esset magnum, sed etiam 
<lb n="25"/> primum, et quod esset secun-
dum simile priori. ipsius ergo est 
opus invenire et tertium et quar- 
tum et reliqua. </p><p>Β (Matthaei) II, 33, 18 An.: τὴν
οὖν πρώτην ἐρωτηθεὶς ἐπήγαγε καὶ
τὴν δευτέραν, οὐδὲν οὐδὲν ἀπο-
δέουσαν. εἰ δὲ ἔστι τις πρώτη
ἐντολὴ καὶ ἄλλη δευτέρα, εἴη ἄν
τις καὶ τρίτη καὶ ἄλλη τετάρτη καὶ
καθεξῆς.</p><lb n="30"/><p>quaeres autem si est aliquod mandatum non habens utrumque, id est
ut et primum sit et jnagnum, sed unum ex eis. et puto, tale aliquid
dicit apostolus ad Ephesios »honora patrem tuum et matrem, quod
est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et eris longaevus
<note type="footnote">18 Vgl. I. Cor. 1, 24 — 23ff Zu Β vgl. auch Ζ. 14ff und S. 5, 18ff —
32 ff Eph. 6, 2f
4 est magnum] et sunt magna L 6 quidem y* &lt; L 9 ordine]
ordine G | dignitate] pro dignitate G c 11 magnum hoc L 13 autem
R G et B L autem et Pasch | est &lt; G a et G c Pasch 23 inveniens</note>

<pb n="v.11.p.5"/>
super terram«. ergo primum quidem, non autem et magnum:
patrem tuum et matrem«; et si est aliquod magmim quidem,
autem et primum, quaeres in differentia magnitudinis mandatorum.
et quia ad comparationem quidem mandatorum sunt alia minima,
<lb n="5"/> utile est ad exemplum proferre quod ipse dominus ait: »si quis solverit
unum de mandatis his pusillis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur
in regno dei«. et salvator quidem tradens quod esset
mandatum et primmn, ad interrogationem Pharisaei temptantis, adiciens
autem et secundum simile priori, quod erat diliges proximum
<lb n="10"/> tuum sicut teipsum, addit dicens in his duobus mandatis omnis lex et
prophetae pendent. apostolus autem ad Romanos dicit »non moechaberis,
non occideg, non furtum facies, et si quod est aliud mandatum,
in hoc verbo recapitulatur: diliges proximum tuum sicut teipsum«.</p><p>Videamus ergo, utrum aliud est pendere omnem legem et prophetas
<lb n="15"/> in his duobus mandatis de dilectione dei et proximi, aliud
autem recapitulari omne mandatum in hoc mandato »diliges proximum
tuum sicut teipsum«, aut omnia mandata et pendent et
in utroque mandato. dicet ergo aliquis pendere a mandatis
mandata et a primo quidem et magno pendere secundum et simile
<lb n="20"/> primo, a secundo autem tertium, et sic deinceps omnia, quae sunt
post secundum, pendere a praecedentibus; et apostolum quidem secundum
considerationem rei dixisse pendere omne mandatum a mandato
»diliges proximum tuum sicut teipsum«, salvatorem autem
quoniam dominationem habent omnium mandatorum haec
<lb n="25"/> duo mandata. alter autem discutiens quaeret, quomodo dictum est
illud: »non moechaberis, non occides, non falsum testimonium dices,
non furtum facies, et si quod aliud est mandatum in lege, in hoc
verbo recapitulatur: diliges proximum tuum sicut teipsum«.
ergo: et illud mandatum diliges dominum deum tuum ex toto corde
<lb n="30"/> tuo et ex tota anima tuu et ex tota mente tua recapitulatur in eo mandato
»diliges proximum tuum sicut teipsum«. quomodo autem
sit quod ait: »et si quod aliud est mandatum, in hoc verbo recapitulatur«,
nisi et mandatum quod positum est de dilectione dei recapitu-
<note type="footnote">5 Matth. 5, 19 - 11. 16. 23. 26. 32 Rom. 13, 9 — 2311 Vgl.
Β (Matthaei) II 33, 23 An.: ζητήσεις δέ, πῶς τῆς δεκαλόγου αὗται μείζους εἰσί κτλ. ?
3 in differentia] differentiam ρ 6 pusillis] minimis G c 9 secundum
L de secundo y 12 est &lt; G a 18 dicet y* dicit L 22 omnem
26 non falsum testimonium dices (R) G &lt; B L 32 sit] erit</note>

<pb n="v.11.p.6"/>
letur in secundo et simili priori? et si primum mandatum recapitulatur
in secundo, necesse est maius esse secundum priore. recapitulatur
ergo omne mandatum, <milestone unit="altnumbering" n="832"/> sed et primum illud et magnum in hoc secundo »diliges proximum tuum sicut teipsum«, quoniam
<lb n="5"/> nosmetipsos si quid fecerimus, et ipsum diligimus deum, qui factus
est auctor dilectionis nostrae, ut alterutrum diligamus et diligamur
ab invicem. gratias enim agentes in eo, quod rationabiles sumus et
vocati sumus ad dei agnitionem et consequimur beneficia eius et
gratiam, recapitulamus dei dilectionem in secundo et simili priori,
<lb n="10"/> Magnum ergo et primum mandatum in lege est hoc: diliges dominum
deum tiium ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota
mente Πα. subtrahit autem de magnitudine eius et de primatu ipsius,
qui subtrahit ahquid de toto illo mandato, id est aut de eo quod ait
ex toto corde aut ex tota anima aut ex tota mente. et forsitan omnes
<lb n="15"/> qui diligunt dominum deum suum, nisi et sequentes partes inpleverint
et ex toto corde dilexerint et ex tota anima et ex tota mente,
ex parte servant mandatum; hi autem soli magnitudinem eius in se
suscipiunt et primatum, qui non solum diligunt dominum deum suum,
sed etiam tria illa susceperint, id est ut ex toto corde suo apud se illum
<lb n="20"/> totum recondant et operationes eius et cogitationes eius, et ex tota
anima sua id est ut parati sint ponere eam pro pietate dei qui universa
creavit, quando utilitas exegerit verbi, ex eo quod ex tota anima
dihgit deum, ita ut nulla pars animae avellatur ad ahquam rem
quae a fide est aliena, et in tota mente nostra nihil aliud cogitantes vel
<lb n="25"/> proferentes nisi »ea quae dei «. et vide si potes cor quidem accipere
pro intellectu, qui est in inteUigibihbus speculans et ostendens fontem
et principium eorum quod est deus, mentem autem ad proferendas
res (mente enim proferimus singulas res, et per unumquodque quod
significatur quasi mente nostra inambulamus atque proferimus). et
<lb n="30"/> si quis ingeniose intellegat mandatuni; quod de dilectione positum est
<note type="footnote">12 ff Vgl. Β (Matthaei) II, 33, 28 An.: πλεονάζει δὲ τῇ ἐπαναλήψει τῇ
περὶ τοῦ αὐτοῦ πράγματος ὀνομάσας τὸ »ἐν ὅλη καρδίᾳ« κοὶ τὸ »ἐν ὅλη ψυχῇ σου«
κοὶ τὸ »ἐν ὅλῃ διανοίᾳ σου«, ἵνα ἐπιτείνῃ τὴν ἀγάπην εἰς τελειότητα, μὴ κκταλείπων
ἀποκλίνειν ἐπ᾿ ἄλλο μηδέν, ὅπερ ἐλαττώσει τὴν πρὸς θεὸν ἀγάπην — 25 Marc. 8, 33
2 est maius μ ~ x | esse G c L &lt; G a B 8 agnitionem] mandatum
12 tua B L Pasch &lt; G 19 illum G a (deum Pasch) illam G c B L 20
Pasch totam x | operationes μ operationem x 23 avellatur y* evellatur
L 28 quod &lt; L 29 significatum</note>

<pb n="v.11.p.7"/>
in oninibus illis tribus. quae sunt nominata, et consideraverit in singulis
quibusque fidelibus dei dilectionem, inveniet forsitan totum
mandatum aut apud unum forsitan vel secundum vel tertium (et
hoc si fuerit datum), in omnibus autem dei dilectionem minus habentem
<lb n="5"/> vel modicum vel amplius, aut ex eo quod dicit ex toto corde aut
ex eo quod ait ex tota anima aut ex tota mente.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Simile est et secundum mandatum priori, quoniam est dilectio
hominis qui factus est secundum imaginem dei, forsitan et secundum
similitudinem. in expositione autem mandati, quod est de dilectione
<lb n="10"/> proximi positum, etiam haec sunt dicenda. quoniam secundum quod
dictum est in decimo Psalmo: »qui diligit iniquitatem, odit animam
«, et secundum quod in Proverbiis dicitur: »qui repellit disciplinam,
odit seiqsum«, manifestum est quoniam nemo diligens
diligit proximum suum sicut seipsum, cum nec seipsum diligat,
<lb n="15"/> et nemo repellens disciplinam diligit proximum suum sicut seipsum,
quippe qui nec ipsum se diligit; et ita fit ut, qui »diligit iniquitatema,
et »odit animam suam«, necpossit servare secundum mandatum.
et »qui repellit disciplinam«, peccatum aliquod diligit;
et qui repejlit aliquod verbum disciplinae dei, »odit animam suam«.</p><lb n="20"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Post haec quaeres quomodo omnis lex et prophetae pendent
in duohus istis mandatis. videtur enim textus ostendere quod omnia
quaecumque sunt scripta vel in Exodo vel in Levitico vel in Numeris
vel in Deuteronomio pendeant in his duobus mandatis. quomodo
autem lex quae posita est de leprosis vel de fluxum sanguinis patientibus
<lb n="25"/> vel de menstruatis mulieribus pendeant in istis mandatis? adhuc
autem quomodo et prophetia quae de Hierusalem captanda posita
est vel visio Aegypti apud Esaiam ceterosque prophetas, quomodo
et visio Tyri vel quaecumque prophetantur de Tyro vel de principe
Tyri, quomodo etiam visio quadrupedum in deserto apud Esaiam
<lb n="30"/> pendeant in duobus istis mandatis? quod autem videtur mihi in koc loco,
huiusmodi est. qui omnia adinplevit quae scripta sunt de dei dilectione
et proximi, dignus est maximas gratia a deo percipere, quibus
<note type="footnote">8f Vgl. Gen. 1,26 — 11 Psal. 10, 5 — 12 Prov. 16, 3 — 16f. 19 Psal. —
18 Prov. 16, 3 — 24f Vgl. Lev. 13—15 — 26 Vgl. Jes. 5 — 27ff
Jes. 19; Jes. 23 — 28 Vgl. Ez. 28 — 29 Vgl. Jes. 20
4 in omnibus] nominibus G | autem] aut L | clei dilectionem minus
habentem (B) &lt; G 10 dicenda y* discenda L 18 ideo GL 21
duobus B 28 de1] vel de B</note>

<pb n="v.11.p.8"/>
praepositus est »sapientiae sermo per spiritum sanctum«, post
»sermo scientiae« qui »secundum spiritum« est. dignus
his omnibus donis exsultat in sapientia dei, plenum habens
cor de dei dilectione et totam animam lumine scientiae iniustratam
<lb n="5"/> et totam mentem verbo dei. consecutus autem huiusmodi dona ex
deo profecto intellegit omnem legem et prophetas partem aliquam
esse ex omni sapientia et scientia dei, et intellegit omnem legem et
prophetas pendere et adhaerere a principio dilectionis domini dei et
proximi, et quoniam perfectio pietatis in dilectione consistit.</p><lb n="10"/><p>Sufficientia quidem sunt et ista quae diximus, tamen ad demonstrationem
magnitudinis eius nihilominus convenit et ista subiungere:
»caritas patiens est, benigna est; caritas non inflatur, non agit perperam,
non est ambitiosa, non inritatur, non cogitat malum, non
gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert,
<lb n="15"/> omnia credit, omnia sperat. caritas nunquam excidit« nemo
pusillanimis constitutus caritatem habet, nec contrarium faciens aliquid
benignitati, neque zelans zelum quem habuerunt patriarchae
adversus loseph vel Aaron et Maria contra Moysen. et nemo inflatus
habet dilectionem nec perperam aliquid agens nec qui in iracundiam.
<lb n="20"/> excitatur. item nemo cogitans malum caritatem habet in corde coinquinatus.
qui <milestone unit="altnumbering" n="833"/> caritatem habet, numquam de aliqua iniusta re gaudet, sed semper veritati congaudet, qui caritatem habet, omnia
accidentia sustinet mala, et non pro parte credit sed »omnia credit«,
et non ex parte sperat sed »omnia sperat«, nec est quod non
<lb n="25"/> dilectio sed »omnia sustinet«. et quoniam »caritas
excidit«, confidens apostolus totam eam suscepisse se
»quis nos separabit a caritate dei? tribulatio an angustia an
fames an nditas an periculum an gladius? sicut scriptum est:
quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut
<lb n="30"/> oves occisionis«. propter dilectionem enim dicebat: »sed in
omnibus superamus propter eum qui nos dilexit«. ex
enim numquam excidente erant illae voces dicentes: «confido enim
quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque
praesentia neque futura neque virtutes neque altitudo neque
<note type="footnote">1f I. Cor. 12, 8 — 12ff. 18ff I. Cor. 13, —7 — 17f Vgl. Gen. 37, 11 —
18 Vgl. Num. 12, 1 — 27 Rom. 8, 35f — 30 Rom. 8, 37 — 32 Rom. 8, 38f
1 post] per L 6 perfecte B (vgl. Ζ. 9) 11 conveniunt G L 14 suffert
R G sustinet B L, vgl. 24f 16 aliquid faciens L 20 in &lt; y 26 se
B L 27 an1] aut G L 31 dilexit nos L 32 dicentes R G dicentis B L</note>

<pb n="v.11.p.9"/>
profundum neque alia aliqua creatura poterit nos separare a caritate
dei, quae est in Christo lesu domino nostro«. et quoniam habebat
apostolus dileetionis mandata, dei et proximi, ideo habebat in se
totius legis et prophetarum manifestata mysteria, ut intellegens ea
<lb n="5"/> diceret, quoniam omnis lex et prophetae in his duohus mandatis
pendent.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos lesus dicens: quid
vobis videtur de Christo, cuius est filius? dicunt ei: David. dicit eis
lesus: quomodo ergo David in spiritu dominum eum vocat, dicens:
<lb n="10"/> dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos
tuos scahellum pedum tuorum? si ergo David dominum eum vocat, quomodo
filius eius est? et nemo poterat respondere ei verbum. nec ausus
est quisquMm ex illa hora interrogare eum quicquam (22, 41 — 46).</p><p>Verba quidem ipsa posita sunt in Psalmo centesimo nono: »dixit
<lb n="15"/> dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos
tuos scabellum pedum tuorum«. quasi confitentibus autem
quoniam qui dixit quidem est dominus deus, ad quem autem dixit
secundus dominus Christus, interrogat eos salvator dicens: quid vobis
videtur de Christo, cuius est filius? et ad responsionem eorum qui
<lb n="20"/> dixerunt: David, addit dicens: si David dominum eum vocat, quomodo
filius eius estl digna est ergo res ut videamus, quid volens salvator
proponit Pharisaeis quaestionem de Christo, ut responderent quid eis
videretur, et quae fuit causa, ut non possent Pharisaei dare responsum.
et simplicior aliquis ex discutientibus ista dicet, quia voluntas
<lb n="25"/> salvatoris fuit haec, ut conpesceret Pharisaeorum audaciam multas
propositiones proponentium ei, similiter et Sadducaeorum qui proposuerant
ei de septem fratribus et una uxore eorum. quoniam ergo
multa proponentes Pharisaei et Sadducaei aliquid dicere videbantur,
et hoc facientes non quasi discipuli discere cupiebant sed temptabant
<lb n="30"/> Christum, et videbantur legis esse doctores cum non essent, ideo
<note type="footnote">14ff Hieron. in Matth. 181 C: testimonium autem quod posuit, de centesimo
nono psalmo sumptum est — 14 Psal. 109, 1 — 26ff Vgl. Matth. 22, 23ff —
30 ff Hieron. in Matth. 181 A: qui ad temptandum lesum fuerant congregati et
veritatem fraudulenta interrogatione capere videbantur, occasionem praebuerunt
confutationis suae.
7 autem] enim B 8. 19 filius st B 9 dicens &lt; G 11 seamellum
(so meist, z. T. auch G) 15 mei G 18 Christus &lt; G 20 addidit
22 proponit (G) B proponat R (L vor salvator) 23 possint G L |
Pharisaei] ei L 24 simplicior x simpHciter R</note>

<pb n="v.11.p.10"/>
necessarium fuit et dominum interrogationem proponere eis, profitentibus
legis scientiam se habere, ut coram populo argueret eos,
cum responsuni ad interrogata non dederint, ipse ad omnia respondens;
quoniam ipse quidem idoneus erat secundum professionem doctoribus
<lb n="5"/> condecentem manifestare et tradere doctrinam divinam, illi autem
nec ipsum prophetam qui erat fastigium prophetarum sciebant. adhuc
autem cui haec expositio placet, adiciens dicet: propterea et sic adicit
scriptura evangelii, dicens et nemo poterat respondere ei verbum, nec
ausus est quisquam ex illa hora interrogare eum verbum. causa autem,
<lb n="10"/> ut non essent ausi interrogare eum postmodum verbum, haec fuit, quia
interrogati respondere ei non potuerunt. si enim interrogatio eorum
fuisset ex voluntate discendi, numquam talia eis proposuisset, ut
postmodum non essent ausi interrogare. sed temptantes interrogabant,
ideo obstruere eos voluit interrogatione sua, ut erubescentes
<lb n="15"/> quiescant ab audacia sua et postmodum nihil interrogent eum. haec
secundum intellectum simplicis interpretatoris sumus locuti.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Nos autem dicimus, quoniam cognoscebat seipsum salvator et
dominus noster factum quidem »ex semine David secundum carnem,
praedestinatum autem filium dei in virtute«, et quoniam haec
<lb n="20"/> erat quae ipse de se docens dicebat: »ego sum veritas et via et vita«,
»ego sum ianua«, »ego sum resurrectio«, »ego sum panis vivus
caelo «, et sciens esse se ante nativitatem etiam ipsius Abrahae,
(propter quod et dicebat: »ante Abraham ego sum«), et sciens
sapientia erat et verbum vivum (sapientia quideni quam »deus creavit
<lb n="25"/> principium viarum suarum in opera sua«, verbum autem quod
in principio apud deum, deus verbum«). haec omnia de se ipso
et videns Pharisaeos, quia iUud quidem quod secundum
dispensationem humanam et propter homines erat, ut capere eum
possint, sciebant ex divinis scripturis, quoniam »de semine erat David
<lb n="30"/> secundum carnem«, forsitan autem quoniam et omnino eum
filium esse David, videns autem longe eos esse ab intellectu divini-
<note type="footnote">18 Rom. 1, 3f — 20 Joh. 14, — 21 Joh. 10, 9 — Joh. 11, 25 —
Joh. 6, 41 — 23 Joh. 8, 58 — 24 Prov. 8, 22 — 25 Joh. 1, If — 27ff Vgl.
Π 256, 9 An.: εἰπόντων γὰρ τῶν Φαρισαίων ὅτι υἱός ἐστι τοῦ Δαβὶδ ὁ Χριστός,
ψιλὸς ἄνθρωπος, ὡς μὴ ἀκολούθως ἀποκριθέντων φησί· πῶς οὖν Δαβὶδ κύριον αὐτὸν
καλῶν ἀληθεύει κτλ. — 29 Röm. 1, 3
1 necessarium fuit — eis y* fuit — eis necessarium L 2 habere se scientiam
L 7 dieet Kl dicit x 13 sed] et G 15 interrogarent B
20 via, veritas et vita μ 28 eum &lt; L 29 possent</note>

<pb n="v.11.p.11"/>
tatis suae secundum quod principium erat universae creaturae, nullius
filius constitutus nisi »dei qui super omnia « arguere volens titubantem
aestimationem eoruni de se et provocare eos serinonibus suis,
ut velint ascendere verbo et videre secundum quod deus verbuni
<lb n="5"/> erat, qui «erat in principio apud «, in primis quidcm dixit:
quid vobis videtur de Christo, cuius est filius? ita respondentibus et
dicentibus: David, iteruin eis respondit manifestans sublimitatem divinitatis
suae, quae demonstrabatur in ipso <milestone unit="altnumbering" n="834"/> principio Psalmi, dicens: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam
<lb n="10"/> inimicos tuos scabellum pedum tuorum, ut, etsi tunc ei respondere non
possent, tamen occasionem acciperent ex verbis ipsius, ut totum Psalmum
considerantes aliquid amplius sentirent de Christo, qui non
solum excedens erat humanam naturam, sed etiam ceteras genitas,
secundum quod ait: »in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum
<lb n="15"/> genui te«. non enim specialiter designavit, in
quorum sanctorum, sed generaliter de omnibus sanctis, id est non
solum hominum sed etiam angelorum, dicens: »in splendoribus sanctorum,
ex utero ante luciferum genui te«. et si quidem sapienter
et illud: »iuravit dominus nec eum paenitebit: tu es sacerdos
<lb n="20"/> in aeternum secundum ordinem Melchisedech«, subiecissent
se sicut discipuli tali salvatori nostro, qui a deo erat transmissus
magister atque sacerdos. sed causa fuit, propter quam Pharisaei non
potuerunt respondere sermonibus Christi. ista: quoniam nihil magnum
de Christo in sanctis scripturis positum sentiebant, sed tantummodo
<lb n="25"/> de dispensatione eius humana, sed nec ipsam digne divina dispensatione.
puto enim quod nec illud sciebant quod dixit: »ecce virgo
in utero concipiet, et vocabunt nomen eius Emmanuel«, nec
»ecce orietur stella ex Iacob«, de nativitate videlicet Christi.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Hoc autem ipsum quod dicit in Psalmo: »dixit dominus domino
<lb n="30"/> meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum«, opportunius quidem exponet quis, cum ipsum sibi
proposuerit Psalmum. et nunc tamen sensum eius leviter degustemus.
ne tibi describas sensibiles sessiones et duas cathedras
<note type="footnote">1 Vgl. Col. 1, 18. —2 Rom. 9, 5 — 5 Joh. 1, 1 — 14. 17 Psal. 109, 3 —
19 Psal. 109, — 26 Jes. 7, 14 — 28 Num. 24, 17 — 29 Psal. 109, 1
2 volens y* &lt; L 4 videre x dicere R 6 filius est B 16
B 19 et non paenitebit eum B 24 positum + est G
27 concipiet] + et pariet filium Kl 28 ecce &lt; B 29 dixit B 33 nec</note>

<pb n="v.11.p.12"/>
et sedentes sitper eis humano schemate patrem et filium, sed intellige
haec moraliter dici de regno dei et de regno filii, quod a patre est
stabilitum et est semper ad dexteram patris. si quis autem haec
moraliter intellegi non vult, exponat quomodo et hoc sit verum quod
<lb n="5"/> ait dixit dominus domino meo: sede a dextris meis et illud quod alibi
dicit: »sedere autem ad dexteram meam et ad sinistram, non est meum
dare, sed quibus paratum est a patre meo«. cogendus est ergo
qui non vult haec intellegere digne secundum magnitudinem sensus
Christi, quoniam aliquando quidem ad dexteram sedet patris, aliquando
<lb n="10"/> autem (dignitatem huiusmodi derelinquens sedendi ad dexteram
patris) privatim sedet cum eis quibus paravjt pater, ut sedeant
ad dexteram eius vel ad sinistram. item adhuc cogendus est dicere,
quoniam ad dexteram quidem sedens patris adhuc inimicos habet;
tamdiu enim sedet iuxta eum, donec ponantur a patre scabellum pedum
<lb n="15"/> Christi. cum vero desierit sedere ad dexteram patris, tunc iam non
habebit inimicos, cum sedere ad dexteram eiusvel ad sinistram coeperint
secundum ordinationem patris, qui prius fuerant scabellum pedum
ipsius. et ita fit ut sedentium aliqui in loco priori sedeant patris.
his autem quid magis ridiculum potest esse? deinde corporalem
<lb n="20"/> volens intellegere sessionem invenies in eodem Psalmo, quoniam et
filius ad dexteram sedet patris, secundum quod ait: »dixit dominus
domino meo: sede a dextris meis«, et pater sedet ad dexteram
secundum quod in sequentibus declaratur dicens: »dominus a dextris
tuis confregit in die irae suae reges«. nos autem dicimus: non
<lb n="25"/> necesse corporalem considerationem introducere in his quae spiritaliter
sunt intellegenda; nam moraliter et filius ad dexteram patris est,
et pater ad dexteram filii semper.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Quomodo et inimici salvatoris ponuntur a patre scabellum
pedum eius, congruum est videre digne secundum benignitatem dei
<lb n="30"/> ponentis inimicos eius scabellum pedum ipsius. nec enim est aestimandum
similiter ponere deum inimicos Christi scabellum pedum eius,
quemadmodum ponuntur inimici sub pedibus regum terrenorum exterminantium
proprios inimicos. nonne illi sine misericordia conculcant
adversarios proprios? deus autem non ad perditionem ponit
<note type="footnote">6 vgl. 16 Matth. 20, 23 — 21 Psal. 109, 1 — 23 Psal. 109, 5
3 ad] a G 7 dare x* + vobis μ 12 eius x* &lt; ρ 20 1. inveniet?
23 1. declarat? Kl | ad dexteris G | dextris + est L 24 confregit R B
Pasch confringet G L 28 ponantur Pasch 30 ipsius G c B L eius G a</note>

<pb n="v.11.p.13"/>
inimicos Christi scabellum pedum eius, sed acl salutem ipsorum, sicut
proferemus scripturarum sanctarum exempla id ipsum significantia.
scriptum est enim in Lamentationibus Hieremiae in secundo Aleph:
»quomodo contenebricavit dominus in ira sua filiam Sion, deiecit de
<lb n="5"/> caelo in terram gloriam Israel, et non fuit memor scabelli pedura
suorum?« et vide quoniam, quandoquidem erat Israel
pedum dei, in caelo erat gloriosus; postquam autem est deiectus,
ut non sit scabeUum pedum eius, et desiit esse in caelo. adtende enim
diligenter quod ait: »deiecit de caelo in terram gloriam Israel, et non
<lb n="10"/> fuit memor scabelli pedum suorum«. item et illud: »caelum
sedes, terra autem scabellum pedum meorum« non ignominiam,
gloriam significat ten-ae, quae de deo modicam aliquam et novissimam
intellegit partem, quae moraliter appellatur pedes eius. sic et ecclesia
super terram in initiis quidem culturae dei et notitiae Christi
<lb n="15"/> scabellum est pedum eius; sicut et paenitentiam agens »mulier« illa
»peccatrix« ad pedes erat lesu in principiis paenitentiae suae, nec enim
poterat unguentum odoris actuum suorum bonorum effundere super
caput Christi. optabile enim ei erat vel ut secus pedes domini staret
et ungueret. et unusquisque nostrum se intellegens esse quod dicit
<lb n="20"/> apostolus »eramus et nos aliquando sine intellectu, increduli, errantes
et servientes desideriis et voluptatibus variis«, videbit,
quandoquidem talis erat priusquam lavaretur <milestone unit="altnumbering" n="835"/> ab illis, inimicus fuerat Christi, inimicus iustitiae, veritatis, sapientiae, pacis, »postquam
autem benignitas apparuit salvatoris nostri dei«, prinium
<lb n="25"/> est scabellum pedum Christi. et ego confidens, quoniam iste est sensus
scripturae, non dubito adfirmare, quoniam sic dicit filio pater:
sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
et apostolus in prima ad Corinthios talem introducit sensum scripturae,
ut ad subiectionem intellegamus eorum, qui aliquando fuerant inimici,
<lb n="30"/> fieri eos scabellum pedum Christi, hoc modo dicens: »nunc autem
Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium factus est. quoniam
quidem per hominem mors. et per hominem resurrectio mortuo-
<note type="footnote">4. 9 Klagel. 2, 1 — 10 Jes. 66, 1 — loU Vgl. Luc. 7, 37f; Joh. 12, 3 —
20 Tit. 3, 3 — 23 Tit. 3, 4 — 30 I. Cor. 15, — 28
2 proferimus B 4 contenebravit B Pasch 5 et &lt; B
7 gloriosa y Pasch 8 et &lt; G L 11 sedes + est G c.r. B
14 Christi y* dei L 15 est R G &lt; B L 18 ei y* Pasch &lt; L | vel
velut X 18/19 stare — unguere G (L) Pasch 23 veritati B | paci y
25 confidens x* confitens μ 27 a] ad G</note>

<pb n="v.11.p.14"/>
riiin. siciit enim in Aclani omnes moriuntur, sic et in Christo omnes
vivificabuntnr. unusquisque autem in suo ordine: initio Christus,
deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt; deinde
finis, cum tradiderit regnum deo et patri, cum evacuaverit oninem
<lb n="5"/> principatum et potestatem et virtutem. oportet enim illum regnare,
donec ponat omnes inimicos eius sub pedibus eius. novissima autem
inimica destruetur mors. omnia enim subiecit sub pedibus eius. cum
autem dicat, quia omnia subiecta sunt ei, manifeste praeter eum,
qui subiecit ei omnia. cum autem- subiecta illi fuerint omnia. tunc
<lb n="10"/> et ipse filius subiectus erit ei qui sibi subdidit omnia, ut sit deus
omnia in omnibus«. horum quidem omnium manifestationem
in proprio loco. vide tamen quomodo in omnibus istis nomen subiectionis
ad sahitem ponitur subiectorum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Tunc lesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos dicens:
<lb n="15"/> super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei. omnia quaecumque
dixerint vobis facere facite, secundum opera autem eorum ne faciatis;
dicunt enim et non faciunt. alligant autem onera gravia et inponunt
super humeros hominum, ipsi autem nec digito suo volunt ea movere.
omnia autem opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus; dilatant
<lb n="20"/> enim phylacteria sua et magnificant fimbrias vestimentorum suorum,
amant enim primos discubitus in conviviis et primas cathedras in
synagogis et primas salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.
vos autem nolite vocari Rabbi; unus est enim magister vester, omnes
autem vos fratres estis. et patrem nolite vobis vocare super terram;
<lb n="25"/> unus est enim pater vester qui est in caelis. qui autem maior est inter
vos erit vester minister. qui ergo exaltaverit se humiliabitur, et qui se
humiliaverit exaltabitur (23, 1 — 12).</p><p>Frequenter quidem, maxime autem apud Matthaeum, servatur
quoniam meliores sunt discipuli Christi ceteris turbis. et invenis
<lb n="30"/> quidem in ecclesiis quosdam quidem cum dilectione audientes divinas
doctrinas et adfectuosius accedentes ad verbum. iuste ergo eiusmodi
<note type="footnote">11 f Nicht erhalten
2 vivificabuntur G c.r. B vivificantur R G a L 3 hi &lt; B 6 omnes
&lt; L 9 fuerint ei B 14 tunc — turbas y* XXV secundum m. In illo
locutus est iesus ad turbas L 15 cathedra G 16 facere; &lt; L |
autem opera L autem &lt; B 17 — 27 dicunt — exaltabitur y* et
Omeha Origenis de eadem lectione L 17 et2 + importabiHa et B | inponunt
+ ea B 18 autem &lt; G 21 discubitos G a (so meist) 31 huiusmodi L</note>

<pb n="v.11.p.15"/>
honiines dicuntur esse discipuli Christi; ceteros autem multos qui
non sunt tales, popukim esse ipsius. et quaedam interdum quidem
discipulis suis solis dicit non etiam turbis, sicut beatitudines illas in
evangelio scriptas, de quibus Matthaeus quidem dicit ita: quoniam
<lb n="5"/> »videns turbas ascendit in montem; et sedente eo accesserunt ad eum
discipuli eius, et aperiens os suum docebat eos dicens: beati pauperes
spiritu« et cetera, Lucas autem: »tollens« inquit, »oculos super
suos dicebat: beati pauperes, quia vestrum est regnum caelorum«.
autem adnuntiat turbis sicut parabola seminantis declarat. Matthaeus
<lb n="10"/> autem ita scribit: »loquente autem eo ad turbas, ecce mater et fratres
eius stabant foris, quaerentes loqui cum eo«. turbis ergo
quae scripta sunt ante haec; cum autem dixisset »ei aliquis: ecce
mater tua et fratres tui stant volentes te videre«, respondens
sibi dixit: »quae est mater mea, et fratres mei?« non iam
<lb n="15"/> manum suam« super turbas, sed »super discipulos suos dixit:
mater mea et fratres mei. qui. enim fecerit voluntatem patris mei
qui est in caelis, ipse est mihi et mater et frater«. et
parabolas exponens Matthaeus scribit: »egressus lesus de domo sedebat
secus mare; et congregatae sunt ad eum turbae multae, ut ingrediens
<lb n="20"/> in navem sederet, et totus populus stabat in litore. et
locutus est eis multa in parabolis dicens: ecce exivit qui seminat
seminare«.</p><p>Et ne putes eventu sic positam narrationem parabolae seminantis,
quia turbis eam lesus loquebatur, considera Marci et Lucae expositionem,
<lb n="25"/> qui similiter conscripserunt. Marcus quidem ita: »coepit
iterum docere ad mare. et congregatus est ad eum populus multus,
ut intraret in navem et sederet in mari, et totus populus secus mare
in terris erat. et docebat eos in parabolis multa, et dicebat eis: exiit
qui seminat seminare«. Lucas autem hoc modo: »conveniente
<lb n="30"/> populo multo et per singulas civitates exeuntes ad eum, dixit parabolam
talem: exiit qid seminat seminare semen suum«. manifeste
differentiam populi et discipulorum scientes evangelistae post para-
<note type="footnote">5 Matth. 5, 1— 3 — 7 Lnc. 6, 20 — 9 Vgl. Matth. 13; Luc. 8 —10 Matth.
12, 46 — 12 Matth. 12, 47 (Luc. 8, 20) — 14 Matth. 12, 48 — 15 Matth.
12, 49f — 18 Matth. 13, 1—3 — 25 Marc. 4, 1 —3 — 29 Luc. 8
2 ipsius] illius L 4 quidem &lt; G a 17 in caelis est B L |
parabolam L 19 ut] ita ut B 22 seminare + semen suum L
23 eventus hic y 30 exeuntes G L (B vac.) exeunte μ 31 exivit G vac. B</note>

<pb n="v.11.p.16"/>
bolam addiderunt, quod iam non turbis, sed discipulis exponebat causam
propter quam turbis in parabolis loqueretur. Matthaeus quidem
dicit ita: »accedentes discipuli dixerunt ei: quare in parabolis loqueris
eis?« Lucas autem ita: »interrogabant autem eum discipuli eius quae
<lb n="5"/> esset haec parabola«, Marcus vero: »et cum facti fuissent secreti, interrogabant
eum discipuli quae esset parabola haec«. et vide si potes ex
evangelio Iohannis audire et &lt;s&gt;cere, quoniam qui tantummodo credunt
et in verbo ascendere non concupiscunt, Christi populus sunt, qui
autem aemulantes sunt dona meliora et, quod est primum omnium
<lb n="10"/> gratiarum, »sapientiae verbum« student suscipientes, discipuli sunt
ipsius. dicit autem Iohannes ita: quoniam »dicebat Iesus ad eos qui
crediderunt Iudaeos: si manseritis in verbo meo, cognoscetis veritatem,
et veritas liberabit vos«. ergo quaedam quidem discipulis suis
dicit, quaedam autem turbis, alia vero turbis simul atque discipulis,
<lb n="15"/> sicut et sunt haec ipsa praesentia de quibus loquimur modo.</p><p>Quid ergo dicit »turbis et discipulis« videamus: super cathedram
Moysi sederunt scribae et Pharisaei. quod arbitror huiuscemodi
esse: qui legem Moysi profitentur se interpretari et in hoc gloriantur,
aut qui superascendere haec se profitentur, hi sedent super cathedram
<lb n="20"/> Moysi. qui ergo non recedunt a littera legis, scribae dicuntur. qui
autem maius ahquid profitentes dividunt <milestone unit="altnumbering" n="836"/> seipsos quasi meliores a multis, secundum hoc Pharisaei dicuntur, quod interpretatur
DIVISI et SEGREGATI (Phares enim DIVISIO appellatur). est ergo videre
usque nunc apud Iudaeos sedentes super cathedram Moysi scribas
<lb n="25"/> et Pharisaeos. non hoc dico, quia soli scribae et Pharisaei sederunt
super cathedram Moysi, qui dicebant et non faciebant, et alligabant
onera gravia et inportabilia super humeros hominum, ipsi autem nec
digito volebant ea movere. arbitror enim. quoniam qui Moysen secundum
spiritalem virtutem intellegunt et exponunt, sedent quidem
<lb n="30"/> super cathedram Moysi, sed non sunt scribae et Pharisaei, sed his
meliores. tales sunt dilecti Christi discipuli, qui et verbum eius per 
gratiam dei interpretantur, et inveniunt ea quae sunt aliud ex alio
<note type="footnote">3 Matth. 13, 10 — 4 Luc. 8, 9 — 5 Marc. 4, 10 — 9f Vgl. I. Cor. 12, 31. 8 —
11 Joh. 8, 31f — 23 Vgl. Wutz, Onom. sacra 743. 675 ö. — 27 Vgl. Luc. 11, 46
4 autem2 &lt; B | eum &lt; y 7 discere ρ 12 crediderunt + ei L | si] sed
si G L 16. 19. 24. 26. 30 cathedra G 17 huiusmodi B 21 divident G
22 quod X* Pasch qui μ | interpretatur R G Pasch interpretantur B L
23 et] vel Pasch</note>

<pb n="v.11.p.17"/>
significantia. ergo ante Christi quidem adventum super cathedram
Moysi sedebant hene, qui bene et secundum rationem dicta Moysi
interpretabantur. post adventum autem Christi sedent swper cathedram
ecclesiae, quae est cathedra Christi et thronus. sicut autem
<lb n="5"/> super cathedram Moysi male quidem sedebant scribae et Pharisaei,
bene autem qui recte intellegebant legem atque tradebant, sic et
super cathedram ecclesiasticam sedent quidam, dicentes quae facere
oporteat unumquemque non autem facientes, et alligantes onera gravia
inponunt super humeros hominum, ipsi nec digito volentes ea movere,
<lb n="10"/> de quibus dicebat salvator: »quicumque solverit unum de mandatis
istis minimis et docuerit homines sic, minimus vocabitur in regno dei«.
alii autem sedentium faciunt antequam dicant et dicunt sapienter
moderantes differentias humerorum et onera eis parce inponunt, ipsi
ea prius moventes ad exhortationem audientium ceterorum, de quibus
<lb n="15"/> dominus ait: »qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus vocabitur
in regno dei«.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Adhuc autem secundum simplicem traditionem dicti huius
quod ait : secundum omnia quaecunique dixerint vobis facere facite,
secundum opera autem eorum ne faciatis, dicimus quoniam per haec
<lb n="20"/> ostendere vult quosdam in ecclesia esse, qui quantum ad verbum
quidem potentes sunt docere mirabilia et exponunt ea secundum
rationem, non autem volunt secundum quod dicunt agere: quorum
quidem doctrina est audienda, non autem est et conversatio imitanda.
reprehendit ergo huiusmodi praeceptores, qui non solum quae docent non
<lb n="25"/> faciunt, sed etiam crudeliter et sine misericordia, et non secundum
aestimationem virium uniuscuiusque audientis, sed maiora virtute ipsorum
iniungunt: utputa, qui prohibent nubere et ab eo, quod expedit,
ad inmoderatam [in]munditiam conpellunt, qui docent etiam abstinere
a cibis et alia huiusmodi (ad quae non omnino oportet cogere
<note type="footnote">1ff. Vgl. Π 257, 13 An.: πᾶς δὲ ὁ διδάσκων τὰ ἀπὸ τῆς θείας γραφῆς τὴν
Μωσέως ἔχει καθέδραν (πρῶτος γὰρ ἐκεῖνος ἤρξατο τούτου), νῦν δὲ καὶ τὴν τοῦ 
Χριστοῦ. — 6ff Vgl. Orig. hom. VII, 3 in Ez. (VIII, 393,29): iste sermo de 
me est, qui bona doceo et contraria gero etc. — 6ff.19ff Vgl. Harnack, TU.42
4, 138 — 10. 15 Matth. 5, 19 - 22ff Vgl. Π 257, 7 An.: θέλει τοὺς ἀκροατὰς μὴ
καταφρονεῖν τῶν λεγομένων κτλ.
1. 3/4. 5 cathedra G 8 gravia x* + et ρ 11 dei y* caelorum L
13 eis + et G 18 quod x* quo Lc 19 autem y* 〈 L 20 vult y*
volimt L voluit ρ 23 est2〈 B 28 munditiam ρ
Origenes XI 2</note>

<pb n="v.11.p.18"/>
homines fideles) alligant per verbum expositionis siiae onera gravia,
citra voluntatem Christi dicentis: »iugum meum suave est et onus
meum leve est«, et inponunt ea, quantum ad verbum suum, super
humeros hominum, curvantes eos et cadere facientes sub pondere
<lb n="5"/> gravium mandatorum eos qui baiulare ea non sufferunt. et frequenter
videre est eos qui talia docent, contraria agere sermonibus suis et
nec modica virtute animae, quae moraliter digitus appellatur, volunt
ea movere. castitatem enim multi docentes castitatem non servaverunt.
abstinere a cibis hortantes alios, ipsi (sive propter simulationem
<lb n="10"/> sive quoniam victi sunt a concupiscentiis suis) cibos huiusmodi
susceperunt quos abrenuntiaverant verbis, alia docentes in publico
et alia secrete et occulte agentes, onmia facientes propter personas
hominum et glorias vanas, sicut subsequens sermo demonstrat, dicens:
omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. et plerumque
<lb n="15"/> omnes illi sunt tales qui diligunt primos discubitus in conviviis et
salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi, aut aliquid quod
simile est huic Rabbi: utputa, qui volunt vocari episcopi aut presbyteri
aut diaconi, cum deberet unusquisque eorum, etiamsi vocaretur
ab aliquo, vel conscientiam suam ostendere deo, quoniam non vult
<lb n="20"/> hoc nomine nominari, cuius nec scientiam habet nec actum. et si
habet, tamen non debet velle vocari eo nomine, quod proprie alterius
est. proprie enim episcopus dominus estlesus; et presbyteri Abraham
et Isaac et lacob, sicut manifestum est eis qui considerant quae in
Genesi de semine eorum sunt scripta, vel ceteri qui hoc nomine digni
<lb n="25"/> habiti sunt, quales fuerunt apostoli Christi; diaconi vero septem
archangeli sunt dei, ad quorum mysteria septem diaconi in Actibus
sunt ordinati. praecidit ergo dominus huiusmodi concupiscentias ab
anima nostra per haec verba, quae posita sunt, et hortatur magis
zelare humilitatem, quae est prima exaltationis occasio apud deum.
<lb n="30"/> sicut e contrario humiliationis occasio est apud deum diligere primas
cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis et primas salutationes
in foro et vocari Rabbi.</p><note type="footnote">2 Matth. 11, 30 — 7ff Vgl. Hieron. in Matth. 182 E: notandum autem
quod et unieri et digitus . . . spiritaliter intelligenda sint. Auch Π 258, 3f —
26 Vgl. Act. 6, 5
1 infideles B 2 circa G (in ras.) contra Pasch 5 ea R B L &lt;
17 rabi huic L &lt; rabbi Pasch 22 lesus est L 23 et1 &lt; L
his L 23f in genesi considerant quae L 25 diacones BL</note><pb n="v.11.p.19"/><p>Et vide quoniam siiper haec addit et dicit: qui maior est inter
vos jiat minister, et: qui se exaltaverit humiliahitur, et qui se humilia-
&lt;veri&gt; exaltabitur. ita ex phylacteriis et fimbriis ad ostensionem
qui vanas glorias concupiscunt, et ex iactationibus propter pompam
<lb n="5"/> et ex vestimentis et ex anulis et calciamentis manifestuni est, qui
sunt, qui diligunt ab hominibus vocari Rabbi. si ergo (secundum quod
diximus) scribae et Pharisaei sedentes super cathedram Moysi sunt
ludaeorum doctores, secundum litteram docentes legis mandata, quomodo
iubet nos dominus <milestone unit="altnumbering" n="837"/> praesentibus verbis, secundum omnia, <lb n="10"/> quae dicunt illi, facere, cum omnes apostoli vetent fideles vivere
secundum litteram legis, sicut testatur epistola apostolorum in Actibus,
quam miserunt ad gentes, ut nihil servent ex lege nisi immolatum
et suffocatum et fornicationem? sed illi docent secundum
litteram legem, legis sensum spiritaliter no intellegentes, sicut de
<lb n="15"/> illis ait apostoKis: »finis autem est legis caritas de corde puro et fide
non ficta, a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur,
neque de quibus adfirmant«. qui enim legem Moysi exponunt
litteram, cadentes a dilectione quae est »ex corde puro et a
<lb n="20"/> fide non ficta«, in quibus posita est »lex spiritalis«,
sunt. vaniloquium enim est circumcisio, azyma, pascha, et de mundis
et inmundis secundum litteram legis. hi ergo qui »conversi sunt in
vaniloquium et vohmt esse legis doctores« nec tamen sunt
veritatem legis, dicunt quidem legis mandata, non autem intellegunt
<lb n="25"/> ea quae dicunt nec quid significent legis dicta »de quibus adfirmant«.</p><p>Ideo dicit de illis salvator: dicunt enim et nonfaciunt, utputa, dicunt
de circumcisione, de pascha, de azymis, de escis, &lt;de posibus&gt;, de festivitatibus,
de neomeniis, de sabbatis ceterisque legis mandatis, non autem
faciunt secundum vohmtatem legis. nec enim circumciduntur, sicut
<lb n="30"/> est legis voluntas (unde ait apostolus: »nos enim sumus circumcisio,
qui spiritu deo servinms et non in carne confidimus«), nec
pascha (ignorantes quia »Pascha nostrum pro nobis immolatus est
Christus«), nec manducant azyma secundum legis propositum
<note type="footnote">11 Vgl. Act. 15, 23ff — 15 I. Tim. 1, 5 —7 — 19ff. 22ff Vgl. I. Tim.
1, 5. 6 — 20 Vgl. Röm. 7, 14 — 30 Phil. 3, 3 — 32 I. Cor. 5, 7
1 haec + omnia L 2/3 humiliaverit S. 14, 27 hmniliat x (vgl.
S. 24, 11) 3 ex] et G 7 cathedra G 12 ut] et L 19 a2 &lt;
25 significant L 27 &lt;de postibus&gt; Diehl, vgl. S. 28, 31 33 quae] quem G L
quod μ
2</note>

<pb n="v.11.p.20"/>
interpretatur apostolus, dicens: »epulemur, non in fermento veteri
neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azjnnis sinceritatis
et veritatis«). sed nec corporaliter pascha celebrant, cum
lex in Hierusalem »civitatem quam elegit dominus deus«
<lb n="5"/> immolare agnum, et »ter in anno apparere omne masculum in conspectu
domini dei«. nos autem qui discipuli sumus lesu,
eos qui sedent super cathedram Moysi, scribas et Pharisaeos facientes
circumcisiones et cetera corporalia legis mandata, longe autem constitutos
a spiritalibus legis mandatis, quaecumque dicunt nobis ex lege
<lb n="10"/> intellegentes sensum legis facimus et servamus, nequaquam facientes
sectmdum opera eorum. nam quae loquuntur, ex lege quidem vldentur
dicere, tamen sicut lex docet non faciunt. nec enim suscipiunt caritatem
in corde puro, nec fidem non fictam, in quibus sensus legis
positus est, nec intellegunt velamen esse super litteram legis, nec
<lb n="15"/> audiunt prophetam hoc intellegentem pariter et petentem: »revela
oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua«. et sic
onera gravia et (sicut Lucas ait) »inportabilia«, et inponunt super
humeros discipulorum audientium se. nam corporalia legis mandata
secundum litteram onera sunt gravia et alligationes non leves, sicut
<lb n="20"/> Petrus testatur in Actibus dicens: »quid temptatis deum, et vultis
inponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque nos neque
patres nostri potuimus portare? sed per gratiam dei credimus salvi
fieri«. spiritale autem eius onus est leve; ideo et dominus dicit
eos qui legis mandatis corporalibus erant gravati et alligati: »venite
<lb n="25"/> ad me qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. suscipite
iugum meum super vos et videte, quia iugum meum suave est et
onus meum leve est«. onus autem leve evangelium est, quod est
spiritalis.</p><p>Adhuc autem sedentes sujjer cathedram Moysi scribae et Pharisaei,
<lb n="30"/> omnia opera sua faciunt, ut ab hominibus videantur, visibilem suscipientes
circumcisionem et visibiliter corporalia fermenta auferentes
de domibus suis et pro eis similiter corporalia azyma inducentes et
<note type="footnote">1 I. Cor. 5, 8 — 4 Vgl. Deut. 16, 5 f — off Vgl. Deut. 16, 16 — 13 Vgl.
I. Tim. 1, 5 — 14 Vgl. II. Cor. 3, 14(6) — 15 Psal. 118, 18 — 17 Luc. 11, 46 —
20 Act. 15, 10f — 24 Matth. 11, 28 —30 — 30f Vgl. Röm. 2, 28
6 omnem L 7 facientes] servantes μ &lt; L 15 hoc x* haec
17 super] in G 20 actibus + apostolorum L 31 fermenti GL</note>

<pb n="v.11.p.21"/>
Hierusalem visibilem hominibus requirentes et similiter his universa
agentes. aspiciunt enim »ea quae videntur et temporalia suntc, et
eleemosynas facientes, ut ab hominibus glorificentur, et stantes in
plateis orant, ut videantur esse religiosi. Christi autem veri discipuli,
<lb n="5"/> qui aspiciunt »quae non videntur et sunt aeternaw, orant in occulto
promptuario suo et eleemosynas faciunt in occulto et legem in occultis
inplent, quasi in occulto constituti ludaei, secundum quod ait
apostolus: »non enim qui in manifesto ludaeus, neque quae palam
in carne circumcisio; sed qui in occulto ludaeus est, et circumcisio
<lb n="10"/> cordis, quae spiritu non littera«. in occultis enim et in azymis
epulantur »sinceritatis et veritatis«: manducant etiam
immolatum Christum pro nobis, qui dixit: »nisi manducaveritis
carnem meam, non habetis vitam aeternam in vobis«. et per
quod bibunt sanguinem eius, verum potum, unguent superlimina
<lb n="15"/> domorum animae suae, quaerentes non (sicut illi) ab hominibus
gloriam, sed a deo occulta videnti.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Post haec videamus quid est quod ait: dilatant phylacteria
sua et magnificant fimbrias vestimentorum suorum. sciendum est in
istis, quia
<lb n="20"/> scriptum est in lege de verbis di- 
dicens: »alligate ea super 
manum vestram. et erunt mobilia 
coram oculis vestris«. qui ergo
omnia faciunt, ut ab hominibus 
<lb n="25"/> videantur, scribae et Pharisaei,
scribentes quaedam legis dicta in 
duabuspraecisuris membranis alli- 
gant et alteram quidem in domi- 
bus portant, quasi coronam po- 
<lb n="30"/> nentes in capitibus suis quod 
Π 258, 11 (C b Nr. 42 Or., = Theovinis
phyl. 397) An.: ἀκούσαντες γὰρ)
γεγραμμένου ἐν τῷ νόμῳ περὶ τῶν
τῆς χειρὸς ὑμῶν, καὶ ἔσται ἀσάλευτα
πρὸ ὀφθαλμῶν ὑμῶν« οἱ τὰ ἔργα
αὐτῶν ποιοῦντες »πρὸς τὸ θεαθῆναι
τοῖς ἀνθρώποις;«, γράψαντές τινα τοῦ
νόμου ῥητὰ εἰς περικομμάται διφθε-
ρίων δύο καὶ περιδήσαντες τὸ μὲν
ἕτερον φοροῦσιν ὡς στέφανον ἐπὶ τῆς
<note type="footnote">2. 5 Vgl. II. Cor. 4, 18 — 2ff Vgl. Matth. 6, 2. 5 — off Vgl. Matth. 6
6. 4 — 8 Röm. 2, 28f — 11 Vgl. I. Cor. 5, 8 — 12 Joh. 6, 53f — 14 Vgl.
Ex. 12, 7 — 15f Vgl. Matth. 6, 2. 4 — 21. 23 Deut. 11, 18 — 23ff Vgl. Hieron.
in Matth. 1834
1/2 agentes universa L 6 in occulto faciunt L 8 apostolus]
paulus B L 10 quae] qui G in B 11 etiam] enim B 13 habebitis y |
aeternam] manentem B L 19 quia + quod G L 21 eam L 22 mobilia
vgl. S. 22, 16; 1. in Π σαλευτὰ? Kl 26 quaedam x* &lt; μ 27"Pasch (vgl. Π)</note>

<pb n="v.11.p.22"/>
scriptum est secundum frontem. 
alteram autem super brachium 
manus suae; et vocant eas »phy- 
lacteriaw. similiter et de fimbria 
<lb n="5"/> aliquid invenientes in Deuterono- 
mio, <milestone unit="altnumbering"/> aestimant[ur] servare 
legem fimbriam aliquam facientes 
in aliqua parte vestimentorum 
suorum quae portant. </p><p>κεφαλῆς τιθέντες κατὰ τοῦ μετώ-
που τὸ γεγραμμένον, τὸ δὲ ἕτερον
κατὰ τοῦ βραχίονος τῆς ἑτέρας τῶν
χειρῶν· καὶ καλοῦσι ταῦτα »φυλα-
κτήρια«. οὕτω δὲ δὲ περὶ κρασπέδου
τι εὑρόντες ἐν τῷ Δευτερονομίῳ <milestone unit="altnumbering" n="838"/>
οἴονται τηρεῖν τὸν νόμον κράσπεδόν
τι ποιήσαντες ἐπί τινος κλώσματος
ὃ φοροῦσιν ἐπὶ τοῖς ἐνδύμασι.</p><lb n="10"/><p>etiam haec ergo dominus reprehendens scribas et Pharisaeos in corporalibus
et visibilibus eorum observationibus dicit: omnia facmnt,
ut ab Jiominibus videantur. dilatant enim phylacteria sua et magnificant
fimbrias vestimentorum suorum. discipuli autem lesu omnia
opera sua faciunt, ut a deo videantur solo; alligant enim legem dei
<lb n="15"/> super manum suam, spiritaliter super opus suum bonum, et per meditationem
divinarum disciplinarum semper ea moventes mobilia faciunt
divina praecepta coram oculis animarum suarum. et fimbriam virtutis
lesu plenam. in eo quod imitantur magistrum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Quid autem oportet dicere de his, qui amant primos discubitus
<lb n="20"/> in conviviis et primas mthedras in synagogis et primas salutationes
in foro et vocari ab hominibus Rabbi? manifeste huiusmodi
delicta non tantum ajDud tunc scribas et Pharisaeos solos inveniebantur
vel inveniuntur apud ipsos, sed etiam in ecclesia Christi inveniuntur
non solum convivia et facientium ea mensas suscipientes, sed
<lb n="25"/> etiam cathedras primas in eis amantes et multa facientes, primum
quidem ut diaconi fiant (non tales quales dicit scriptura, sed quales
sunt »qui comedunt viduarum domos, occasione longa orantes«
propterea »accipient iudicium maius«). et qui tales se diaconi
volunt, consequenter visibiles primas cathedras eorum qui dicuntur
<lb n="30"/> presbyteri praeripere ambiunt. quidam autem nec istis contenti plurima
machinantur. ut episcopi vocentur ab hominibus (quod est Rabbi),
cum deberent intellegere episcopum fieri oportere »inreprehensibilem«,
<note type="footnote">4 Vgl. Deut. 22, 12 — 14ff Vgl. Π 259, 5 (C b Nr. 42 Or. = Theophyl.
397) An.: τὸ μὲν ἔχειν γὰρ ἐπὶ τῆς χειρὸς τὸ φυλακτήριον σημαίνει, ὥστε
ἐργάζεσθαι τὰς ἐντολάς. — 17f Vgl. Matth. 9, 20 u. ö. — 21 ff. 23ff Harnack
TU. 42, 4, 136 — 27 Marc. 12, 40 (= Matth. 23, 14) — 32 I. Tim. 3, 2ff
6 aestimant Kl (vgl. Π) aestimantur x 22 tunc apud B 24 menses G
26 diacones x</note>

<pb n="v.11.p.23"/>
et cetera quae sequuntur. ut etsi non dicatur ab hominibus esse
episcopus tamen sit apud deum. qui enim habet in se quae Paulus
enumerat de episcopo. etsi non est coram hominibus episcopus, episcopus
est apud deum, etsi non per ordinationem hominum ad eum
<lb n="5"/> gradum pervenit. sic[ut] enim medicus est qui medicinalem didicit
disciplinam et potest medicare quasi medicus: etsi aegrotantes non
ei credant corpora sua. medicus est. sed et gubernator est qui didicit
gubernatoriam artem et potest ea, sicut convenit, uti: etsi non crediderit
ei aliquis gubernacula navis, tamen est gubernator.</p><lb n="10"/><p>Invenies autem novae gloriae amatores et zelantes ab hominibus
gloriani et a deo non desiderantes. quasi ante iudices et praesides
sic quosdam adduci ante eos; et si dicere oportet, per hoc ipsum
levissimum Christi onus intolerabile faciunt onus. Christi autem discipulus
sustinet et adhuc intercedit et omnia facit ut videatur a deo,
<lb n="15"/> gloriam contemnens humanam. iste videns parabolarum evangelicarum
cenas et caelestes primitivorum ecclesias et congregationes
et nundinas. in quibus erat (secundum Canticum canticorum)
sponsa, diligit quidem in spiritalibus cenis discubitus
primos, ut meliora spiritalium ciborum et primitias convivii spiritalis
<lb n="20"/> manducet, et non reliquias ceterorum. diligit etiani cum apostolis
sedentibus »super duodecim thronos« primas cathedras, actibus
dignum se praebere festinans cathedris huiusmodi; sic autem et salutationes
quae fiunt in nundinis, quas exposuimus supra. vocari autem
Rabbi neque ab hominibus neque ab alio aliquo diligit iustus, certus
<lb n="25"/> quia unus est magister omnium. omnes auiem qui sub eo sunt, alterutrum
sunt fratres. sed et qui superna nativitate non sohim »ex aqua«,
sed etiam «de spiritu« natus est, et »spiritum adoptionis«
dicatur de eo, quia non »ex carne« »neque ex vohnitate viri sed
deo natus est«, nullius eorum qui in terris habentur et deorsum
<lb n="30"/> adhuc existens, non vocat patrem in terris, quasi qui per omnem
actum secundum deum inpletum dicit »pater noster, qui es in caelis«.
et si ministrat quis verba divina, nequaquam se praebet ut magister
vocetur, quasi sciens quia Christus in eo est, quando bene profecerit,
<note type="footnote">lOf Vgl. Joh. 12, 43 — 13 Matth. 11, 30 Par — 15 Vgl. Matth. 22, 2ff
Par — 16 Vgl. Hebr. 12, 22f — 17 Vgl. Cant. 3, 2 — 21 Vgl. Matth. 19, 28 Par —
23 Vgl. Ζ. 17 — 26 Vgl. Joh. 3, 3. 5 — 27 Rom. 8, 15 — 28f Joh. 1, 13 —
31 Matth. 6, 9
1 etsi x* si μ 5 graclum &lt; G | sic KI sicut x 14 et2 &lt;
16 caenas G caenam B (L) 18 caenis B (L) carnis G 23 supra] + unus est
magister omniimi L 26 et &lt; G | super G 27 et &lt;</note>

<pb n="v.11.p.24"/>
quem oportet vocari magistrum a cunctis prodificatis, se autem profitetur
ministrum secundum mandatum Christi dicentis: qui maior est
inter vos, sit omnium minister. quoniam et ipse Christus cum esset
vere magister, ministrum se esse professus est, dicens: »ego autem sum
<lb n="5"/> in medio vestrum, non quasi qui recumbit, sed quasi qui ministrat.«</p><p>Bene autem post omnia quibus vanae gloriae vetuit concupiscentias
addidit dicens: qui se exaltaverit, humiliabitur. quod utinam
omnes quidem audirent, maxime autem diaconi et presbyteri et episcopi,
maxime qui arbitrantur sibi haec non esse scripta: qui se exaltaverit,
<lb n="10"/> humiliabitur. propter quod quasi neque ilhid scientes, qui se
humilia&lt;veri&gt; exaltabitur, non audiunt eum quidixit: »discite ex
quoniam mitis sum et humilis corde«. inflati sunt autem, et per
decidunt »in iudicium diaboli«, nec quaerunt per humihtatem
ascendere a iudicio inflationis, cum deberent recordari sapientiae
<lb n="15"/> verbum dicentis: »quantum magnus es, tantum humiha te, et coram
deo invenies gratiam«. quod primum dominus consummavit;
enim fuerat magnus, tantum se humiliavit. »cum« enim »esset in
forma dei, non rapinam arbitratus est esse se parem deo, sed semetipsum
exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominis factus; et
<lb n="20"/> in specie inventus ut homo humiliavit se usque ad mortem, mortem
autem crucis. propter quod et deus eum superexaltavit et donavit
ei nomen, quod est super omne nomen« <milestone unit="altnumbering"/> et cetera.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia cluditis regnum
caelorum ante homines; vos enim non intratis nec introeuntes sinitis
<lb n="25"/> intrare (23, 13).</p><p>Qui audent dicere deum non bonum propter maledictiones, quas
adversus peccatores in lege sua posuit deus, audiant quomodo quasi
vere filius dei illius qui legem dedit, secundum similitudinem quidem
<note type="footnote">4 Luc. 22, 27 — 7ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 138 — 11 Matth. 11, 29 —
13 Vgl. I. Tim. 3, 6 — 15 Sir. 3, 18 (20) — 17 Phil. 2, 6 —9 — 28 ff Vgl. Orig.
hom. I, 1 in I Regn. (VIII, 2, 11): vide etiam ipsius domini et salvatoris nostri
sermones, quia non omnes heatitudinem continent etc.
1 vocare G L 10 propter x* propterea μ 11 humiHaverit] vgl. zu
S. 19, 2f 15. 16 quantum μ quanto x*, vgl. S. 27, 18 18 partem G a
equalem G c.r. 19 hominum L 21 eum] illum L 22 et cetera y* &lt;
23 Vae y* secundum mathm (XXVI [i. m.]). In illo tempore dixit #x772; turbis
iudeorum: vae L 23 ff clauditis usw. L 24f vos — intrare y* et reliqua.
Omelia Origenis de eadem lectione L | neque R</note>

<pb n="v.11.p.25"/>
benedictionum quae positae sunt in lege, dicit et ipse beatitudines
eorum qui salvantur, secundum similitudinem autem maledictionum
positarum in lege ponit adversus peccatores vae, dicens: vae vobis
et vobis. et haec audientes qui deum legis causantur, non intellegentes
<lb n="5"/> quia et illa a deo benigno sunt dicta. dicant quid debemus intellegere
de lesu dicente: vae vobis, scribae et Pharisaei. qui fatentur bonitatis
esse adversus peccatores ista pronuntiare, intellegant quia simile est
propositum dei in maledictionibus legis proferendis in lege. sive
autem illa maledictio sive istud vae pronuntiatum — non ex pronumtiatione
<lb n="10"/> pronuntiantis unicuique contingit peccanti, sed ex peccatis
ipsius peccantis, qui dignum se praebet ad susceptionem vel illarum
maledictionum vel istorum vae, quae deus disciplinae causa pronumtiavit
adversus illos, ut convertat eos ad bonum. nam et pater increpans
filium profert frequenter ad emendationem eius quosdam sermones
<lb n="15"/> qui videntur esse maledictiones, et tamen non vult eum dignum
fieri maledictionibus illis, sed avertere eum magis cupit ab eis.</p><p>Haec diximus, ut demonstremus evangelia convenientia esse legi.
similiter et nunc dicens vae vobis, scribae et Pharisaei, quia cluditis
regnum caelorum, terruit scribas et Pharisaeos, ut ne cludant regnum
<lb n="20"/> caelorum ante homines. cludentes autem regnum caelorum scribae et
Pharisaei duo ad semel delinquunt: unum quidem quod ipsi non
ingrediuntur in regnum caelorum, secundum quod intrantes introire
non sinunt. haec duo peccata naturaliter inseparabilia sunt ab invicem.
qui enim alterum ex istis peccat, ab altero se non potest
<lb n="25"/> abstinere. item econtra, qui ab altero se abstinet, inpossibile est ut
non etiam ab altero se abstineat, utputa non invenitur aliquis, ut
ipse quidem ingrediens in regnum caelorum alios ingredi non permittat,
quoniam qui alios vetat intrare in regnum, sufficit ei ad expulsionem,
quominus intret in regnum caelorum, hoc ipsuni quod
<lb n="30"/> alios non permittit intrare; quoniam qui »scandalizaverit de pusillis«
ecclesiae, prohibens aliquem intrare in regnum caelorum, patietur
quod scriptum est in evangelio vae. item econtra qui potest aliquem
facere intrare in regnum caelorum, si tamen in eius potestate fuerit
et permittere et vetare, multo magis ipse introibit in regnum caelorum.</p><note type="footnote">1ff Vgl. Lev. 26 etc. — 30 Vgl. Matth. 18, 6
6 benigne B | quod G 7/8 simile — propositum μ similis — propositus x
9 istud] illud B 15 eum y* &lt; L 17 evangelia C B evangelica
30 scandalizaverit + unum G c.r. Pasch</note><pb n="v.11.p.26"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Cum freqiienter dicat dominus scribis et Pharisaeis vae, unius-
cuiusque vae causam in loco proprio exponemus. nunc autem huius
praesentis vae exponemus causam. praesentis ergo vae causa est,
quia chidebant regnum caelorimi ante homines; cludentes autem ante
<lb n="5"/> aHos nec ipsi intrabant propter hoc ipsum, quod introire vetabant eos
qui introissent utique. si ab istis non fuissent exclusi. et primum
quidem simpHciter quasi de scribis et Pharisaeis. qui apud ludaeos
habentur. sermo praesens est exponendus. hi enim non contenti,
quod ipsi domino non credebant. adhuc derogabant doctrinae eius et
<lb n="10"/> subvertebant omnem prophetiam scriptam de eo et blasphemabant
onme opus ipsius quasi falsum et a diabolo fictum. dicentes »hic non
eicit daemonia nisi in Beelzebub«, et homicidaliter se praebebant
qui crediderant Christo et omni modo prohibebant aliquem ad Christianitatem
venire, per quam introitur in regnum caelorum. cludebant
<lb n="15"/> ilhid quod in conspectu onmium palam esset adnuntiatum et praedicatum
et apud omnes homines conclamatum. et cludentes regnum
caelorum nec ipsi intrabant (nec enim volebant eum audire qui dixit:
»si quis per me introierit, salvabitur, et introibit et exiet et pascua
inveniet«); nec intrantes (id est eos qui credere poterant
<lb n="20"/> fidem, quae »a lege et prophetis« ante fuerat declarata de
introire sinebant, onmino dissipantes principium consensus eorum, et
cuni omni terrore et ferali audacia, quantum ad se, omnes volentes
introire per ianuam prohibebant ipsi eam cludentes.</p><p>Huic simplici expositioni iungemus etiam hoc de his qui peccant
<lb n="25"/> apud nos, quoniam omnes qui mala conversatione suadent exemplum
peccandi in populo et qui faciunt iniuriam eis qui adhuc sunt pusilli
in Christo et inperfecti, exanimantes et scandalizantes. cludere videntur
ante homines regnum caelorum, et nec ipsi intrant nec alios
introire permittunt. et hoc peccatum invenitur quidem etiam in
<lb n="30"/> popularibus. maxime autem in doctoribus, qui docent quidem secundum
iustitiam evangelii homines. non autem faciunt quae docent,
<note type="footnote">8ff Vgl. C1 Nr. 246 Or.: οἱ οὐ μόνον . . . μήτε πιστεύοντες μήτε ἄλλους
συγχωροῦντες πιστεύειν — 11 Matth. 12, 24 — 18 Joh. 10, 9 — 20 Vgl. Rom.
3, 21 — 24ff Vgl. Hieron. in Matth. 185 D: vel certe omnis magister qui scandalizat
malis operihus discipulos suos, claudit ante eos regmim coelorum —
26f Vgl. I. Cor. 3, 1; Matth. 18, 6 — 29ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 138 —
31ff Vgl. Joh. 10. llff
11 finctum G 18 pascuam B 26 populum B 27 exanimantes x
examinantes ρ (in notis)</note>

<pb n="v.11.p.27"/>
quia sunt luali pastores et ideo non parcunt ovibus neque curant
de salute eoruin. sed seniper aspiciunt ad lucra ex hominibus venientia
sibi pro eo, quod videntur pascere populuni cuni non pascant, et
deprehenduntur in sordidis lucris et concupiscentiis gloriae vanae.
<lb n="5"/> istae enini sunt mercennariorum mercedes, qui chidunt ante homines
regnuni caeloriim nec intrant in eiim, nec vohnit intellegere quod est
dictum: »contendite intrare per angustum ostium«. et <milestone unit="altnumbering"/> quoniam super
omnia certamina hoc est certamen. ut sit ahquis vim faciens et rapiens
regnum caeleste. ad eos ergo tales doctores convenienter ista dicuntur
<lb n="10"/> πα vos intratis, nec intrantes sinitis intrare, maxime si videamus eos
vita sua mala et superbia et conviciis et avaritia non dicam unum
de pusilhs. sed etiam. quantum ad se, omnes in scandahim inducentes.
vae ergo ilhs qui chidunt regnum caelorum ante homines vel hoc modo
vel aho, beati autem qui aperiunt ilhid vel verbo vel opere suo bono,
<lb n="15"/> sicut ille qui dixit: »ostium mihi apertum est magnum et evidens«,
vel sicut ceteri apostoh aperuerunt. et si quis fuerit imitator eorum,
aperit regnum caelorum ante homines sua iustitia et virtute et castitate
et sapientia. et quanto quis proficit pietate, tanto magis aperit ante
homines regnum caelorum.</p><lb n="20"/><p>Arbitror ergo omnes qui profitentur se in ecclesiam intrare,
omnino aut cludunt regnum caelorum ante homines mahs conversationibus
suis secundum quod peccant ipsi, aut aperiunt actibus bonis
suis secundum quod iuste fuerint conversati. maxime hoc faciunt
qui videntur in ecclesia clariores, quales sunt episcopi, presbj-teri,
<lb n="25"/> diaconi. bene enim viventes et bene docentes verbum veritatis aperiunt
ante homines regnum caelorum et, dum ipsi intrant, ahos provocant
introire; mah autem, qui non sunt pastores sed mercennarii,
cludunt regnum caelorum ante homines nec audiunt quod ait apostolus:
»sed omnia sustinemus, ut non offendicuhim demus evangeho
<lb n="30"/> Christi«. est vero videre multos doctores non permittentes intrare
regnum caelorum intrare concupiscentes. maxime quando sine iudicio
et sine ratione non propter peccata, quae faciunt, excommunicant
quosdam, sed propter ahquem zelum et contentionem prohibent in-
<note type="footnote">7 Luc. 13, 24 (25) — 8 Vgl. Matth. 1 1, 12 Par. — 15 I. Cor. 16, 9 — 27 Vgl.
Joh. 10, llf — 29 I. Cor. 9, 12
2 earum C 6 in &lt; G 7 angustam portam B | super + haec
17 virtute y* veritate L 18 quanto — tanto] vgl. S. 24, lof; 77. 1. 3
29 aed + nos B | evangelium G 30 vere G L</note>

<pb n="v.11.p.28"/>
trare frequenter et meliores quam sunt ipsi. et ipsi quidem non permittuntur
introire, illi autem, qui sobrii sunt mente et animo vigilantes,
vincentes sua patientia et longanimitate tyrannides eorum,
quamvis vetiti tamen intrant et hereditant regnnm caelorum.</p><lb n="5"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Deinde videamus extra eos, quos diximus, si possibile est
etiam alios videre, qui cludunt et aperiunt regnum caelorum. qui enim
digni habiti sunt et idonei ad evangelium exponendum, et qui tales se
praebent ut vere dicere possint »aut aut experimentum quaeritis eius qui in
me loquitur Christus?« aperiunt ante homines regnum caelorum,
<lb n="10"/> altitudinem divinorum eloquiorum, quae non de terris dictasunt sed de
caelo et de sensu domini, qui venit ad homines, cum omni manifestatione
et probatione demonstrant, ita ut quantum ad se »gentiles
et barbaros, sapientes et insipientes« inducere velint ad
Christi. qui autem per suam indocilitatem et iniustitiam cum multa
<lb n="15"/> temeritate seipsos dederunt ad professionem docendi, priusquam discerent
et cognoscerent veritatem, et propterea fabulas vanas ludaicas
imitantes tradunt corporales historias scripturarum et non sensum
spiritalem aut voluntatem earum et adhuc detrahunt eis, »qui Christo
consurrexerunt et quae sursum sunt« in scripturis requirunt »et
<lb n="20"/> super terram« nec in terrenis scripturarum positam aestimant
cludunt quantum ad se ante homines regnum caelorum, cludentes
ilhid iniustitia sua et trahentes ad se eos qui poterant, audientes
diviniorem et maiorem doctrmam et altitudinem veritatis,
intrare per caelestes doctrinas et per convenientes eis actus in regnum
<lb n="25"/> caelorum. huic expositioni conveniens est quod scribit Lucas: »vae
vobis legisperitis, quoniam abstuHstis clavem scientiae; et ipsi non
introistis et ahos intrantes prohibuistis«. qui enim criminantur
allegoricam et docere volunt, quia manifesta est divina
scriptura et nihil habens amplius quam textus ostendit, neque dininiorem
<lb n="30"/> aliquem sensum de circumcisione vel de pascha vel de azymis
vel de escis et potibus vel de festivitatibus vel de neomeniis vel de
sabbatis, et non recipiunt, quoniam »in ostensione et umbra futurorum«
tunc serviebant ludaei, legisperiti quidem sunt, tamen tulerunt
»clavem scientiae«, quantum ad verbum suum, id est omnem
<note type="footnote">8 II. Cor. 13, 3 —10 Vgl. Joh. 3, 31 — 12 Vgl. Rom. 1, 14 — 16 Vgl.
Tit. 1, 14 — 18 Col. 3, 1f — 25. 34 Luc. 11, 52 — 32 Hebr. 8, 5; Col. 2, 17
<lb n="4"/> caelorum &lt; G 9 Christi λ 16 vanas + et B 30
+ et L 31 potis G | de3 — de — de &lt; y 32 respiciunt</note>

<pb n="v.11.p.29"/>
viain ad intellegenda legitima auferentes; propterea nec ipsi intraverunt
nec alios quantum ad se intrare permiserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Vae vobis, scrihae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare
et aridam, ut faciatis unum proselytmn, et cum fuerit factus, facitis eutii
<lb n="5"/> filium gehennae duplo quam vos estis (23, 15).</p><p>Haec convenienter dicuntur post adventum Christi ad scribas
et Pharisaeos ludaicorum verborum, qui diligenter circumeunt plurima
loca mundi, ut advenas iudaizare suadeant. quicumque enim
post salvatorem iudaizant, docentur imitari adfectum eorum qui dixerunt
<lb n="10"/> illo in tempore: »crucifige, crucifige eum«, et iterum »tolle a terra
«, docentur autem et accusare eum, sicut tunc accusabant
sacerdotes plebis. est autem eos videre usque nunc, cum iudicatur
latro et testimonium dat veritati Christianus. volentes magis absolvi
imitatorem Barabbae quam Christi discipulum. quae omnia non
<lb n="15"/> simpliciter faciunt proselytum fHium gehennae, sed, sicut scriptum est,
dupliciter super scribas et Pharisaeos, qui proselytum eum fecerunt.</p><p>Sed dicet aliquis in hoc loco: quomodo discipulus proselytus eis,
qui nunc sunt scribae et Pharisaei miserabiles constituti, non aequaliter
efficitur filius gehennae <milestone unit="altnumbering" n="841"/> doctoribus suis, sed dupliciter? dicet enim <lb n="20"/> quoniam debebat minus fieri filius gehennae et, si forte, pro dimidia
parte ei, qui fecit proselytum eum. aut, si et aliquis concedat ut sit
discipulus »sicut magister eius«, debebat discipulus aequaliter
suo fieri filius gehennae. arbitror ergo omnem hominem, qui ex conversatione
gentili ludaeorum factus est proselytus, filium gehennae
<lb n="25"/> fuisse et priusquam proselytus efficiatur. sufficiens est enim etiam
vita idololatriis subdita facere hominem filium gehennae. talem ergo
filium gehennae salvat quidem et liberat per »lavacrum baptismatis«
sermo domini nostri lesu Christi, dans ei potestatem fieri filium dei
et viam ei ostendens, ut efficiatur filius dei patris qui est in caelis.
<lb n="30"/> sermo autem ludaeorum non credentium Christo, non soluni gentilem
non solvit a gehenna, sed adhuc addit illi damnationis numerum, ut
etiam secundum ludaismum fiat filius gehennae. et sic facit scriba
vel Pharisaeus filium gehennae alterum plus quam se, non quia ipse
<note type="footnote">6ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 83 — 10 Luc. 23, 21 — Luc. 23, 18 — 11 Vgl.
Luc. 23, 15 — 17. 22 Vgl. Matth. 10, 25 — 23ff Vgl. Hieron. in Matth. 185 E:
dum esset ethnicus, simpliciter errabat et erat semel filius gehennae
1 legitima + et B 2 aliquos B 8 mundi loca B 10 in illo L |
tolle] + tolle μ 19 dicet Kl dicit x 20 gehennae filius L | et Kl aut x</note>

<pb n="v.11.p.30"/>
dupUciter facit, sed quia cum factus fuerit homo***, dupliciter filius gehennae
per doctrinam doctoris efficitur. et sic fit ille qui docuit causa
secundi erroris illius, ut fiat dupliciter filius gehennae supra illum qui
male docuit eum. alius autem dicet alio modo, quoniam qui ab initio
<lb n="5"/> enutriti sunt in lege Moysi, iam sunt filii gehennae, propter quod non
crediderunt in Christum. qui autem gentilem reliquerunt vitam,
semel iudicantes relinquere idololatriam in qua fuerant enutriti, et
adprehenderunt ludaicam vitam, duplici poena sunt digni, quia non
cum requisitione reliquerunt neque discutere vohierunt ludaicum
<lb n="10"/> verbum et ipsum, quod videtur ludaico verbo esse cognatum, id est
professionem Christianorum, nec scrutati sunt ab eis qui utramque
sectam idonei sunt docere, ut intellegerent quod verbum verius esset
et potius eligendum. simul discimus ex hoc loco quoniam et eorum,
qui in gehennam futuri sunt, erit differentia tormentorum, quoniam
<lb n="15"/> alter quidem est simpHciter fiHus gehennae, alter autem dupliciter.</p><p>Sed et hoc videre oportet, si adhuc abundantius fiat aHquis
fiHus gehennae, utputa tripHciter vel multipHciter secundum multitudinem
peccatorum; et si generaliter est fieri aHquem filium gehennae,
utputa ludaeum vel gentilem aut cuiuscumque falsi dogmatis professorem
<lb n="20"/> aut et speciaHter, ut per singulas species peccatorum fiat
quis fiHus gehennae: utputa qui fornicatur fit fiHus gehennae, qui
autem etiam adulteratur dupliciter fit, qui vero et furtum facit adhuc
tripHciter (secundum quod scriptum est: »qua mensura mensi fueritis,
eadem mensura metietur vobis«), ut iustus quidem secundum
<lb n="25"/> iustitiarum suarum augeatur in gloria, peccator autem secundum
numerum peccatorum suorum multipHcetur in gehenna. quae sit
autem haec gehenna et in quo loco scripturarum prius est nominata,
qui potest requirat, maxime in divisione hereditatis lesu fiHi Nave,
ubi interdum quidem appellatur vaUis fiHi Enom interdum autem
<lb n="30"/> valHs Enom, quae est Gehenna (Ge[henna] enim esst VALLIS), et observet
<note type="footnote">23 Matth. 7, 2 Par. — 29 Vgl. Jos. 18, 16 — Vgl. Jos. 15, 8 — 29f Vgl.
Jos. 18, 16 — 30 Vgl. das Onomastikon Eusebs (III1, 70, 2): Γαιεννούμ
(Jos. 18, 16). ἑρμηνεύεται φάραγξ τοῦ Ἐννούμ κτλ.
1 Lücke ergänze Kl, ergänze etwa &lt;simpliciter filius gehennae&gt;
dicit X 5 nutriti L 8 quia x* qui μ 10 ipsum μ eo x*
14 gehenna μ 21/22 qui autem etiam RB (&lt; etiara GPasch) et qui
22 qui vero et y* et qui L 28 fihi B L fili G 29 fihi G c B fiUe L
29f enom . . . enom G ennon . . . ennon B non . . . enon L 30 quae est gehenna
B (quae est in geh. L) quae est G a &lt; G c | Ge Kl gehenna</note>

<pb n="v.11.p.31"/>
quoniam, sicut Hierusaleni sors est tribus Beniamin et aliae quaedam
eivitates electae vel vici, sic et Gehenna. consequens autem est ei
qui cognoscit, quae sit Hierusalem in divisione verae hereditatis
filiorum Israel, ut intellegat sermonem de gehenna. qui autem legit
<lb n="5"/> diligenter lesum Nave, videat et, qui vici referuntur illic vicinare
valli ei quae dicitur Gehenna. haec prolixius et manifcstius tradere
per atramentum et calamum et chartam visuni mihi est non esse
cautum; utinam et haec ipsa quae dicimus non videamur temere et
periculose dixisse!</p><lb n="10"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Vae vobis, duces caecorum, qui dicitis: quicumque iuraverit per
templum, nihil est; qui autem iuraverit per aurum templi. dehet. stulti
et caeci! quid enim maius est, aurum aut templum quod sanctificat
aurum? et: quicumque iuraverit per altare, nihil est; sed quicumque
iuraverit per donum quod super illud est. debet. stidti et caeci! quid
<lb n="15"/> enim maius est, donum aut altare quod sanctificat donum? qui ergo iurat
per altare, iurat per illud et in omnibus quae sunt super illud. et qui
iurat per templum, iurat per illud et per eum qui habitat in ipso. et
qui iurat per caelum, iurat per thronum dei et per sedentem super eum
(23, 16 —22).</p><lb n="20"/><p>Per hoc quoque verbum criminatur traditiones Pharisaeorum,
quasi non rectas. hoc facit et in eo loco ubi vituperat traditiones
Pharisaeorum factas adversus dei mandatum, quod positum erat de
honore patris vel matris, dicentibus Pharisaeis: »quicumque dixerit
patri vel matri: donum, quod ex me tibi proderit, non honorabit
<lb n="25"/> patrem suum«. post quae addit et dicit: »inritum fecistis
dei, ut statuatis vestram tradionem«, et profert Esaiae
dicens: »populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est
a me; sine causa autem colunt me, docentes doctrinas mandata
hominum«. una ergo ex Pharisaicis traditionibus erat talis de
<lb n="30"/> quoniam quidam quidem per templum iurabant, alii autem per
aurum templi, item alii per altare, alii per donum altaris; et dicebant
debitorem esse eum. qui per aurum templi iuraverit aut per domnn
<note type="footnote">1 Vgl. Jos. 18, 28. 21 ff. — 7 Vgl. II. Joh. 12; III. Joh. 13 — 21 ff Vgl.
Hieron. in Matth. 186 — 23f Matth. 15, 5f — 25 Matth. 15, 6 (Marc. 7, 10) —
27 Matth. 15, 8f (Jes. 29, 13)
1 est] ut L 3 verae μ (L -re) vera y* 12. 15 aut] an G c
20/21 criminatur — rectas G c L criminantur — rectae G a (B -te) 23 dicentibus
y* + enira L 28 doctrinas + et G c 29 ergo y* autem L 30 quidam</note>

<pb n="v.11.p.32"/>
altaris, eum autem in nulla re obnoxium esse qui iuraverit per templum
vel per altare.</p><p>Ideo ergo adversus eiusmodi traditiones loquens ludaeis salvator
et volens eos eorrigere ab humanis traditionibus ad divina mandata,
<lb n="5"/> dicit quoniam caeci et fatui sunt. qui talia tradunt, non videntes
quoniam omne quod positum est in templo non per se ipsum sanctificatum
est, sed per templum. sic et quod positum est super altare,
donum iam dei esse iudicatur <milestone unit="altnumbering" n="842"/> ex eo, quod super altare susceptum est.si ergo causa sanctificandi auri templum est et sanctificandi doni
<lb n="10"/> altare, quomodo non videatur fatuum, hunc qui iurat per sanctificantem
non esse reum, qui autem per sanctificatum iuraverit
reum videri, quasi melius sit quod sanctificatur quam quod sanctificat?
ita quoniam ludaei consuetudinem habent et per caelum
iurare, praecedentibus addidit etiam hoc ad reprehensionem eorum,
<lb n="15"/> qui facilius iurabant per caelum quam per deum, quoniam
similiter inrationabiliter agit qui iurat per caelum, sicut qui iurat per
templum vel per altare; quoniam qui iurat jjer caelum, et per sedentem
super eum iurare videtur, et non (sicut arbitratur) evadit periculum
ex eo, quod non per ipsum deum iurat, sed per thronum dei. et haec
<lb n="20"/> loquitur ad ludaeos prohibens homines Pharisaeorum adtendere traditionibus.
ahoquin manifeste superius vetuit »omnino« iurare.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Si autem oportet quasi in talibus evangelii agris absconditum
et non a quibuscumque conprehensibilem sensum scripturae vel ex
parte altius publicare, dicendum est: omne iuramentum colligatio est
<lb n="25"/> et confirmatio verbi de quo iuratur. iuramentum ergo intellegendum
est omne testimonium scripturarum, quod profertur ad confirmationem
et colligationem nostri verbi quod loquimur, ut sit quidem templum
gloriae dei »omnis scriptura divinitus inspirata«, aurum autem
sensus in ea. debemus ergo ad testimonium omnium verborum, quae
<lb n="30"/> proferimus in doctrina, proferre sensum scripturae quasi confirmantem
quem exponimus sensum. sicut enim omne aurum, quod fuerit extra
templum, non est sanctificatum, sic omnis sensus, qui fuerit extra
<note type="footnote">4 Vgl. Marc. 7, 8 — 9ff Vgl. Hieron. in Matth. 186 E: arguit ergo eos
dominus et stultitiae et fraudulentiae, quod multo maius sit templum quam
aurum, quod sanctificatur α templo, et altare quam hostiae, quae sanctificantur
ab altari. Vgl. Π 262, 7f. 11f — 21 Matth. 5, 34 — 22 Vgl. Matth. 13, 44ff —
28 II. Tim. 3, 16
3 ergo X* &lt; ρ | huiusmodi B 10 hunc ρ hic L ut y 15 quia
18 videatur G 25 ergo + esse L</note>

<pb n="v.11.p.33"/>
divinam scripturam (quamvis admirabilis videatur quibusdam) non
est sanctus, quia non continetur a sensu scripturae, quae solet eum
solum sensum sanctificare quem habet in se, sicut temjAum proprium
aurum. non ergo debemus ad confirmandam doctrinam nostram
<lb n="5"/> nostros proprios intellectus iurare et quasi testimonia adsumere, quos
unusquisque nostrum intellegit et secundum veritatem aestimat esse,
nisi ostenderit eos sanctos esse, ex eo quod in scripturis continentur
divinis quasi in templis quibusdam dei. stulti ergo et caeci omnes,
qui non cognoscunt quoniam templum, id est lectio scripturarum,
<lb n="10"/> magnum et venerabilem facit sensum, sicut aurum sacratum.</p><p>Adhuc autem vide. ne forte secundum similitudinem templi et
auri positi in templo intellegere debeamus altare et donum quod positum
est swper altare. altare ergo, quod votum sanctificat, est hominis
cor, quod principale habetur in homine; vota autem et dona quae
<lb n="15"/> ponuntur swper altare, omne quod superponitur cordi. utputa proponis
orare, votum orationis posuisti super cor tuum, quasi super
quoddam altare, ut orationem offeras deo. proposuisli psallere, votum
psahnorum posuisti super cor tuum, quasi super quoddam altare,
ut offeras deo votum psahnorum. proposuisti eleemosynas facere,
<lb n="20"/> yotum eleemosynarum posuisti super cor tuum, quasi super quoddam
altare, ut votum eleemosynarum offeras deo. proposuisti ieiunare,
votum ieiunii posuisti super cor tuum, quasi super quoddam altare ***.
venerabile ergo et sanctum facit omne votum hominis cor eius, ex
quo votum deo offertur. ideo non potest honorabilius esse votum
<lb n="25"/> quam cor hominis, ex quo transmittitur votum. caecus ergo est omnis
homo, qui videt aut eleemosynas alicuius magnas aut psahnos aut
preces magnas aut ieiunia, et sine iudicio beatificat illa et non considerat,
ex quali corde eleemosynae offeruntur vel psahni vel preces
vel ieiunia, altare est enim cor quod sanctificat votum eius, qui mundi
<lb n="30"/> est cordis. si enim cor et conscientia hominis mon conpungit,
fiduciam habet ad deum«, non propter dna sua. neque verba
vel psahni, quamvis videantur bene conposita et de scripturis electa,
sed quia (ut ita dicam) altare cordis sui bene construxit. qui ergo
testem altare, id est cor principale et conscientiam. adsumit, iurat
<lb n="35"/> per altare, conplectens omnia quae continentur in eo. et qui iurat
<note type="footnote">29 Vgl. Matth. 5, 8 — 30 f Vgl. I. Joh. 3, 21
4 confirmandum B 5 quos y quo L 22 Lücke Diehl, vgl.
Z. 17. 19. 21 29 ieiunia] + offeruntur GL
Origenes XI 3</note>

<pb n="v.11.p.34"/>
secundum quod tradidimus ’per templum idest &lt;per scripturam&gt;
scripturam iurare videtur et per verbum sensumque dei qui continetur
in ea.</p><p>Tertium autem est ut dicamus, quoniam super templum, id est
<lb n="5"/> super omnem scripturam, et super altare, id est super omne cor, est
intellectus quidam super intellectum omnium scripturarum et super
omne cor, »qui super cor hominis nondum ascendit«, qui
appellatur caelum, thronus iam non »gloriae dei«,
templum, sed dei ipsius. templum enim gloriae dei templum est, in
<lb n="10"/> quo »per speculum videmus in aenigmate«; caelum autem, quod
super templum ipsius dei, in quo thronus est dei, in quo est considerare
»facie revelata«, »cum venerit quod perfectum est«,
veritatis sedentium in huiusmodi caelo.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui&lt;a&gt;
<lb n="15"/> mentam et anetum et cyminum et relinquitis quae graviora sunt
legis, iudicium et misericordiam et fidem; haec autem oportuit facere
et illa non omittere. duces caeci, liquantes culicem, camelum autem
glutientes (23, 23. 24).</p><p>Hic sermo opportuno tempore est dicendus eis, qui circa res
<lb n="20"/> quidem minimas religionem ostendunt ad deum, circa res autem
magnas et necessarias contemnunt mandatum et deum ipsum qui
ea mandavit. talia et apud ludaeos fiebant, qui arbitrabantur se
legem Moysi servare, qui praecepit ex omnibus fructibus decimas
dare levitis et sacerdotibus. ita quoniam facile erat inplere legem
<lb n="25"/> in <milestone unit="altnumbering" n="843"/> minimis, mentam quidem et anetum et cyminum decimabant, et omnia (ut ita dicam) minima et quae levia erant legis, gravia
autem eius non observabant, id est iudicium et misericordiam etfidem:
iudicium quidem, ut unusquisque iusto iudicio de omnibus iudicaret
non de quibusdam, et adquiesceret ei qui dixit: »misericordiam volo,
<note type="footnote">7 I. Cor. 2, 9 — 8 Matth. 19, 28? — 10 I. Cor. 13, 12 — 12 II. Cor.
3, 18; I. Cor. 13, 10 — 22 fl Vgl. Hieron. in Matth. 187 B: quia praeceperat
dominus (interim ut intellectus mysticos dimittamus) propter alimoniam sacerdotum
et levitarum . . . omnium rerum ojferri in templo decimas — 24 Vgl.
Matth. 5, 19? — 28ff Vgl. Π 263, 10 An.: οὐ κρίνοντες τὸ ὀρθὸν οὐδὲ συμπαθοῦντες
οὐδὲ πίστιν εἰς θεὸν ἔχοντες γνησίαν. — 29 Hos. 6, 6
1 id est #x&lt;per scripturam&gt; Kl id est x* 14 quia Kl qui x 20
B 23 praecipit G L 24 ita x* itaque ρ 27 eius] legis B
29 et X* 1. &lt;misericordiam autem et fidem&gt;, ut?</note>

<pb n="v.11.p.35"/>
quam sacrificium«, ut sacrificia misericordiarum deo offerret, ut
ea quae fidei sunt esset fidelis. sed quoniam conveniens erat,
ut audientes quidam de decimandis rebus minimis dominum ista
loquentem contemnerent minimarum rerum decimationem, sapienter
<lb n="5"/> addidit dominus dicens: et haec oportuit facere (hoc est iudicium et
misericordiam et fidem) et illa non omiitere (id est decimationem
mentae et aneti et cymini). et dicit eos qui talia agunt scribas et
Pharisaeos, qui omittunt graviora legis et decimant contemptibilia
fructuum, duces esse caecos. et sapienter dicit eos tales liquare (id
<lb n="10"/> est expellere a se) minima delicta, quae culices nominavit, »glutire«
autem (id est committere) maxima delicta, quae nominavit camelos,
animalia videlicet tortuosa et grandia. secundum hos itaque sermones
omnis homo qui omittit graviora legis (maxime iudicium et misericordiam
et fidem) camelum glutit. non solum autem apud ludaeos,
<lb n="15"/> sed etiam apud nos multos est invenire huiusmodi peccata peccantes
et glutientes camelos, in eo quod maxima delicta committunt; et est
huiusmodi homines frequenter considerare quomodo in rebus minimis
religionem suani ostendant. et bene eos hypocritas appellat; volentes
enim religiositatem adquirere »coram hominibus«, nolunt
<lb n="20"/> rehgiositatem illam quam deus iustificavit. fugiendae sunt ergo nobis
scribarum et Pharisaeorum simulationes huiusmodi, ne vae illud etiam
nobis contingat quemadmodum et illis,</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Aestimo autem omnes moraliter scribas dici, qui amplius
nihil aestimant positum in scripturis quam simplex sermo scripturae
<lb n="25"/> demonstrat, sed adhuc contemnunt eos qui »scrutantur altitudinem
dei«. similiter Pharisaei sunt omnes qui iustificant semetipsos
dividunt se a caeteris »dicentes: noli mihi adpropiare, quoniam mundus
sum«. interpretantur autem Pharisaei secundum nomen
Drvisi, qui se ipsos a ceteris diviserunt; Phares autem dicitur Hebraica
<lb n="30"/> Hngua Divisio. si autem oportet in eiusmodi evangelii verbis etiam
<note type="footnote">9ff Vgl. II 264, 4 — 12ff Vgl. Hieron. in Matth. 187 D: camelum
puto esse . . . et magnitudinem praeceptormn, iudicium et misericordiam et
fidem . . . et opinionem religionis in parvis . . . diligcntiam demonstramus.
Vgl. II 264, 4f — 14ff Vgl. S. 36, 18ff; S. 40, 17ff und dazu Harnack
TU. 42, 4, 115 — 19 Matth. 23, 13 — 25 Vgl. I. Cor. 2, 10 — 26 Vgl.
Luc. 10, 29 — 27 Jes. 65,5, s. zu S. 205, 5ff — 28 ff Vgl. S. 16, 23
13 gravia G a 16 et est R B est G L 19 religiositatis G 29 a ceteris]
 G | autem] l. enim ?</note>

<pb n="v.11.p.36"/>
moralem adsumere intellectum, sciendum est quoniam sicut menta
et anetum et cyminum ciborum sunt conditurae non ipsi principales
cibi, sic in conversationibus nostris quaedam quidem sunt principalia
et necessaria ad iustificationem animarum nostrarum, qualia sunt haec
<lb n="5"/> gravia legis, iudicium et misericordia et fides, alia autem quasi condientia
actus nostros et conmendantia eos et suaviores eos facientia,
Titputa abstinentia risus et ieiunium, flexio genuum, permansio in
coUectis, adsiduitas communicationis et alia his simiUa, quae non ipsae
iustitiae sunt, sed conditurae iustitiarum habentur. res autem spiritales
<lb n="10"/> quae a semetipsis iustitiae sunt, dicuntur iudicium et misericordia
et fides. turpe est ergo in his minimis observare (quod est decimare),
rerum autem necessariarum observationes non offerre deo (id
est non dicimare). qui autem haec agunt et docent, sicut et priores,
duces sunt caeci. quomodo autem non aestimentur caeci quos latet
<lb n="15"/> magnitudo et tortuositas camelorum, id est actuum perversorum, nec
vident quoniam nihil prodest iiquare et cautum esse discussorem in
rebus minimis, cum principalia et vere ad gloriam dei pertinentia
neglegantur? quoniam ergo multi sunt et in nobis. qui circa res leves
caute vivere aestimant[ur], circa res autem necessarias contemnunt
<lb n="20"/> seipsos, huiusmodi homines sermo praesens confundit, non quidem
levia illa prohibens observare, sed principalia et magis salutaria
praecipiens cautius custodire. omnia ergo liquat, qui in omnibus
quaecumque agit vel loquitur vel cogitat, segregt quod est sordidum
et terrenum et non divinis rationibus adornatum. ab his quae natura
<lb n="25"/> lucida sunt et sincera et iusta secundum eum, qui docet: »epulemur
non in fermento malitiae et nequitiae. sed in azymis sinceritatis et
veritatis«. invenies autem multos qui credere aestimantur, non
sermones et actus et cogitationes habentes. propterea »sicut
fenum« carnalia eorum acta »ignis comedet«, crucians
<lb n="30"/> simul cum corpore propter concreta ei deHcta corporaha. sicut enim
non est possibile superfluitates corporibus innatas sine magno dolore
et cruciatibus amputare ab eis qui patiuntur, sic nec commissa carnalia
ab eis, qui (ut ita dicam) animas suas carnes fecerunt; propterea
dictum est de tahbus animabus: »non permanebit spiritus meus in
<lb n="35"/> hominibus istis. quoniam sunt carnes«.</p><note type="footnote">14ff Vgl. Orig. hom. X, 2 in Gen. (VI, 95, 20): qui irrationabiles et
perversi videntur, quorum figuram tenent cameli — 25 I. Cor. 5, 8 — 28 f I. Cor.
3, 12 — 34 Gen. 6, 3
2 conditurae y* conditura L 5 et1 &lt;
B 6. 28 actos G 7 et
&lt;μ 19 aestimant Koe | contemnunt] condemnant</note><pb n="v.11.p.37"/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>