<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2018.tlg011.1st1K-lat1:pr-1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2018.tlg011.1st1K-lat1:pr-1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2018.tlg011.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="section" n="pr"><pb n="v.3.pt.1.p.3"/><note type="marginal">AC</note><p>Eusebius, qui a beato Pamfilo martyre eognomentum sortitus est, post <lb n="82"/>
 decem ecclesiasticae historiae libros, post temporum canones, quos nos Latina
 lingua edidimus, post diuersarum uocabula nationum, quae quo
 modo olim apud Hebraeos dicta sint et nunc dicantur exposuit, post
 <lb n="5"/> chorografiam terrae Iudaeae et distinctas tribuum sortes, ipsius quoque
 Ierusalem templique in ea cum breuissima expositione picturam, ad extremum
 in hoc opusculo laborauit, ut congregaret nobis de sancta
 scriptura omnium paene urbium, montium, fluminum, uiculorum et diuersorum
 locorum uocabula, quae uel eadem manent uel immutata sunt
 <lb n="10"/> postea, uel aliqua ex parte corrupta. unde et nos, admirabilis uiri sequentes
 studium, secundum ordinem litterarum ut sunt in Graeco posita,
 transtulimus, relinquentes ea quae digna memoria non uidentur, et pleraque
 mutantes, semel enim et in temporum libro praefatus sum, me uel interpretem
 esse uel noui operis conditorem, maxime cum quidam uix primis
 <lb n="15"/> imbutus litteris hunc eundem librum ausus sit in Latinam linguam non
 Latine uertere: cuius imperitiam ex comparatione eorum quae transtulimus,
 prudens statim lector inueniet. ut enim mihi excelsa non uindico,
 ita terrae cohaerentia supergredi posse me credo.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="1"><div type="textpart" subtype="source"><head>De Genesi.</head><lb n="20"/><p> Ararat Armenia. siquidem in montibus Ararat arca post diluuium
sedisse perhibetur, et dicuntur ibidem usque hodie eius manere uestigia.
<note type="footnote">1 ff. vgl. TU NF VIII, 2,16 f. 13 ff. Hier, chron. ed. Schoene I, 3
sciendum etenim est me et interpretis et scribtoris ex parte officio usum.
21 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 37,36 ff.
0 in nomine trino diuino incipit liber locorum a beato Hieronymo editus
Α Incipit Prefacio eusebii Sophronii Jeronimi in libro locorum ab eusebio pamphilo
cesariensi episcopo prius edito quidem in greco sed a prefato Jeronimo post
modum diligentius ad Latinum stilum translato Β incipit prologus locorum et
nominum C 18 credo] + explicit Α + explicit praefatio, incipit liber locorum
(so Β) et nominum C</note>

<pb n="v.3.pt.1.p.5"/>
<note type="marginal">ΑC</note> meminit horurn montium et Iereraias || in uisione contra Babylonem. <lb n="83"/>
Iosefus quoque in prirno antiquitatum Judaicarum libro saecularium
litterarum historicos proferens »animaduertens« inquit Noe »terram diluuio
liberatam septem alios dies abire permisit, et uniuersa animalia
<lb n="5"/> bestiasque patentibus claustris emittens ipse cum sua prole egressus est,
immolans deo hostias gaudensque cum liberis. hunc locum Armenii
exitum uel egressum uocant; siquidem ibi cultores illarum regionum
arcam primum sedisse testantur et lignorum quaedam superesse monumenta.
arcae huius et diluuii omnes qui barbaras scripsere historias
<lb n="10"/> recordantur, quorum est unus Berosus Chaldaeus, qui super diluuio referens
haec locutus est: dicitur huius nauis in Armenia propter montem
Carduenorum pars aliqua permanere, et quosdam bitumen ex ea auellentes
circumferre: quo utuntur uel maxime hi qui lustrantur et se expiant.
sed et Hieronymus Aegyptius, qui antiquitates Foenicum pulchro sermone
<lb n="15"/> conscripsit, et Mnaseas, et multi alii. Nicolaus quoque Damascenus
in nonagesimo sexto libro refert: est in Armenia super Minyadem
mons nomine Beris, ad quem multos in diluuio confugisse autumant.
ibique esse saluatos, alios uero in arcae alueo supernatantes ad eius
uerticem peruenisse, et usque ad multas aetates ligna arcae monstrari
<lb n="20"/> solita: quos quidem ego puto non esse alios nisi eos quos Moyses legifer
Iudaeorum in suis uoluminibus edidit«.</p><p>Achad urbs regni Nemrod in Babylone. porro Hebraei hanc esse
dicunt Mesopofamiae ciuitatem quae hodie uocatur Nisibi, a Lucullo quondam
Romano consule obsessam captamque, et ante paucos annos α Iouiano
<lb n="25"/> imperatore Persis traditam.</p><p>Aggai ad occidentalem plagam uergit Bethelis, non multum ab ea
distans. sita est autem Bethel euntibus Aeliam de Neapoli in laeua
<note type="footnote">22 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 16, 17: Achad, quae nunc dicitur Nisibis</note>
<note type="footnote">3 historicus Α historicis C 22 Achar Α Archat Β Acath C</note>

<pb n="v.3.pt.1.p.7"/>
<note type="marginal">AC</note> parte uiae duodecimo circiter miliario ab Aelia, et usque hodie, paruus
licet uicus, ostenditur. sed et ecclesia aedificata est ubi dormiuit Iacob
pergens Mesopotamiam, unde et ipsi loco Bethel, id est domus dei, nomen
|| imposuit. Aggai uero uix paruae ruinae resident, et locus tantummodo <lb n="84"/>
<lb n="5"/> demonstratur. et sciendum quod in Hebraeo G litteram non habet,
sed uocatur Ai, scribiturque per elementum quod apud eos dicitur Ain.</p><p>Astaroth Carnaim terra gigantum quondam in supercilio Sodomorum,
quos interfecit Chodollagomor. sunt hodieque duo castella in
Batanaea hoc uocabulo, noueni inter se milibus separata, inter Adaram
<lb n="10"/> et Abilam ciuitates.</p><p>Arboc. corrupte in nostris codieibus Arboc scribitur, cum in Hebraeis
legatur Arbe, id est quattuor, eo quod ibi tres patriarchae, Abraam, Isaae
et Iacob, sepulti sunt, et »Adam magnus«, ut in Iesu libro scriptum est:
licet eum quidam conditum in loco Caluariae sitspicentur. haec est autem
<lb n="15"/> eadem Chebron, olim metropolis Filistinorum et habitaculum gigantum,
regnumque postea Dauid, in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum,
distat ad meridianam plagam ab Aelia milibus circiter uigintiduobus.
et quercus Abraam, quae et Mambre, usque ad Constantii regis
Imperium monstrabatur, et mausoleum eius in praesentiarum cernitur,
<lb n="20"/> cumque a nostris ibidem ecclesia iam extrueta sit, a eunetis in circuitu
gentibus terebinthi locus superstitiose colitur, eo quod sub ea Abraam
angelos quondam hospitio suseeperit. haec ergo primum Arbe, postea
a Chebron, uno filiorum Chaleb sortita uocabulum est. lege Uerba
dierum.
<lb n="25"/> Ailath in extremis finibus Palaestinae iuneta meridianae solitudini
et mari rubro, unde ex Aegypto Indiam et inde ad Aegyptum nauigatur.
sedet autem ibi legio Romana cognomento deeima. et olim quidem
Ailath a ueteribus dicebatur, nunc uero appellatur Aila. sed et Aela-
<note type="footnote">2 f. Gen 28,19 11 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 35,23 ff.: nomen quoque
ciuitatis Arboc paulatim a scribentibus legentibusque corruptuni est . . . . sed
dicitur arbee, hoc est quatuor, quia ibi Abraham et lsaac et Iacob conditus est et
ipse prineeps humani generis Adam: ut in Hiesu libro apertius demonstrabitur
13 f. vgl. Hier. ep. 108, 11: Chebron, haec est Cariatharbe, id est oppidum uirorum
quattuor, Abraham, lsaac, Iacob, et Adam magni, quem ibi conditum iuxta librum
Iesu Naue Hebraei autumant etc.; vgl. ep. 46, 3 (Paulae et Eustochii ad Marcellam);
comm. in Matth 27,33; comm. in Eph 5,14 13 Jos 14,15 25 vgl. Hier,
comm. in Ez 47,18 ff.: lingua maris rubri, in cuius littore Ahila posita est, ubi
nunc moratur legio et praesidium Romanorum</note>
<note type="footnote">3 ipse Α 12 Arbee Va 18 Mamre C 20 instrueta Α 22 Arbee
Va (C) 23 a Va &lt; AC 26 Aegypto] + ad Α.</note>

<pb n="v.3.pt.1.p.9"/>
<note type="marginal">AC</note> mitarum quondam natio fuit, cui imperauit Chodollagomor, cuius in
Actibus quoque apostoloruin fit nientio. et in Regnorum libris urbs
quaedam Palaestinae Aelam scribitur.</p><p>Adama una de quinque ciuitatibus Sodomorum, euersa cum ceteris.
<lb n="5"/> Asasonthamar. in hac habitaant quondam Amorraei quos interfecit <lb n="85"/>
Chodollagomor, iuxta eremum Cades. est et aliud castellum Thamara,
unius diei itinere a Mampsis oppido separatum, pergentibus Ailam
de Chebron, ubi nunc Romanum praesidium positum est.</p><p>Allus regio Idumaeorum quae nunc Gebalene dicitur, uicina Petrae
<lb n="10"/> ciuitati.</p><p>Aenam euntibus Thamnam nunc desertus locus et proximus Thamnae
uico grandi, qui situs est inter Aeliam et Diospolim. est et fons
in supradicto Aena loco: unde et Aenam, id est fontis, nomen accepit:
in quo stans idolum maxima illius regionis ueneratione colitur. porro
<lb n="15"/> Hebraei affirmant, Aenam non loeum significare, sed biuium, tibi certo intuitu
necessarium sit ad unam e duabus uiis eligendam.</p><p>Areaatad locus trans Iordanem, in quo planxerunt quondam Iacob
tertio ab Iericbo lapide, duobus milibus ab Iordane, qui nunc uocatur
Betbagla, quod interpretatur locus gyri, eo quod ibi more plangentium
<lb n="20"/> circuierunt in funere Iacob.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Exodo.</head><p>Aelim castra filiorum Israel et locus in deserto, in quo duodecim
et septuaginta palmarum arbores Moyses de mari rubro exiens repperit.</p><note type="footnote">2 Act 2,9</note><note type="footnote">1 cui] qui Α quam C 2 quoque &lt; C 11 Aenan Va 13. 15 Aenan
La 17 Areaatat Α ( C) 19 domus gyri Va</note><pb n="v.3.pt.1.p.11"/><note type="marginal">AC</note><p>Aelus in deserto, ubi filii Israel castra metati sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De Numeris et Deuteronomio.</head><p>Aseroth pars heremi, ubi Maria et Aaron contra Moysen locuti
sunt, habitauerunt autem quondam Euaei in Aseroth usque ad urbem
<lb n="5"/> Gazam. uerum haec loca non Aseroth, sed Aserim appellari Hebraei putant.
Asemona castra filiorurn Isrel in deserto.</p><p>Aetharim, pro quo Aquila et Symmachus exploratorum uiam interpretati
sunt, ubi aduersum Chananaeum, qui ab austro contra Israel
eruperat. in solitudine dimicatur.</p><lb n="10"/><p>Aie quae et Achalgai. pro hac Symmachus interpretatur in collibus. <lb n="86"/>
est autem e regione quondam Moab, nunc Areopoleos, ad orientalem
plagam.</p><p>Arnon rupes quaedam in sublime proiecta in finibus Amorraeorum
inter Moab et Amorraeos. Moab uero Arabiae ciuitas est quae nunc
<lb n="15"/> Areopolis appellatur. ostendunt regionis illius accolae locum uallis in
praerupta demersae satis horribilem et periculosum, qui a plerisque
usque nunc Arnonas appellatur extenditurque ad septentrionem Areopoleos.
in quo et militum ex omni parte praesidia distributa plenum
sanguinis et formidinis testantur ingressum. hie quondam Moabitarum
<lb n="20"/> fuit, et postea Seon rex Amorraeorum iure belli eum obtinuit, sed et
terra filiorum Israel trans Iordanem ineipiens ab Arnone usque ad
montes Aermon et Libanum extenditur.</p><p>Ar locus uel oppidum Arnonis, quod a Septuaginta interpretibus
per extensam uocalem Er dicitur.</p><lb n="25"/><p>Aesimon locus deserti. denique et ipsum uocabulum incultam
terram desertamque significat.</p><p>Abelsattim locus in deserto ad meridiem Moabitarum.</p><note type="footnote">13 f. vgl. Hier, in Jes 16, 2: Arnon. . . qui est terminus Amorrhaeorum et
Moabitarum</note><note type="footnote">4 autem Va &lt; AC 13 porreeta Va 19 testantur Va ostenditur Α
temptantur C 27 meridiem] occidentem? Vallarsi</note><pb n="v.3.pt.1.p.13"/><note type="marginal">AC</note><p>Azor siue Iazer terminus urbis Amman, quae nunc Filadelfia dicitur,
diuidens eam Amorraeorumque regionem. et est in octauo circiter
lapide eius ad solis oecasum uicus Iazer usque in praesentem diem per-
manens.</p><lb n="5"/><p>Aroer oppidum Moabitarum, quod situm est super ripam torrentis
Arnon, possessum olim a gente ueterrima Ommim, et postea retentum
a filiis Lot, id est a Moabitis, cum priores accolas subuertissent. et
ostenditur usque hodie in uertice montis illius. sed et torrens per abrupta
descendens in mare mortuum fluit. cecidit autem Aroer in sortem
<lb n="10"/> tribus Gad contra faciem Rabba.</p><p>Astaroth antiqua ciuitas Og regis Basan, in qua habitauerunt gigantes:
quae postea cecidit in sortem tribus Manasse: regionis Batanaeae,
et sex milibus ab Adra urbe || Arabiae separata est. porro Adra <lb n="87"/>
a Bostra uiginti quinque milibus distat. diximus et supra de Astaroth
<lb n="15"/> Carnaim.</p><p>Agri specula mons Moabitarum, in quem adduxit Balac filius Sefor
Balaam diuinum ad maledicendum Israel super uerticem, qui propter
uehemens praeruptum uocatur excisus, et imminet mari mortuo haud
procul ab Arnone.</p><lb n="20"/><p>Araboth Moab ubi secundo numeratus est populus, quod Aquila
interpretatur humilia siue aequalia Moab, hanc habens consuetudinem ut
eremum propter planitiem ομαλήν, id est aequalem interpretetur et planam.
denique Symmachus pro Araboth Moab campestria Moab transtulit. et
est usque hodie locus iuxta montem Fogor, euntibus a Liuiade in Esbun
<lb n="25"/> Arabiae contra Iericho, qui ita appellatur.</p><p>Araba. hanc ut supra Aquila transtulit planam, Symmachus interdum
campestrem, interdum inhabitabilem, Theodotion occidentalem.</p><note type="marginal">ACH</note><p>Ataroth ciuitas olim Amorraeorum trans Iordanem quae postea cecidit
in sortem tribus Gad. uocatus est autem Ataroth et filius Salma siue
<lb n="30"/> Salomon, ut in Paralipomenis scriptum est.</p><p>Ataroth Sofan. et haec ciuitas tribus Gad.
<note type="footnote">3 Zazer Α (auch Ζ. 1) Iar C 16 mons] + est Va | Sefor La (B) Beor
AC 24 Esbon AC 28 f. Astaroth C 30 Salmon Α 31 Atroth (C) Η</note>

<pb n="v.3.pt.1.p.15"/>
<note type="footnote">ACH</note> Arad ciuitas Amorraeorum uicina deserto Cades, et usque nunc
ostenditur uilla ab oppido Malathis quarto lapide, a Chebron uicesinio,
in tribu Iudae.</p><p>Asemona ciuitas in deserto, ad meridiem Iudaeae, diuidens Aegyptum
<lb n="5"/> et sortem tribus Iudae ad mare usque tendentem. posui et supra
Asemona, castra filiorum Israel.</p><p>Acrabbi terminus Iudaeae prouinciae ad orientem respiciens, tribus
Iudae. est autem et uicus nunc usque grandis nouem milibus a Neapoli
contra orientem descendentibus ad Iordanem et Ierichum per eam
<lb n="10"/> quae appellatur Acrabbitene. sed et confinium Amorraeorum Acrabbim
dicitur, de quo loco non exterminauit alienigenas tribus Nefthalim, ut
in ludicum libro scriptum est.</p><p>|| Asadada confinium Iudaeae respiciens ad aquilonem.</p><p>Arad terminus et ipse Iudaeae distans a Chebron milibus uiginti
<lb n="15"/> ad meridiem, de quo supra positum est.</p><p>Asarenam terminus Iudaeae ad septentrionem.</p><p>Asernai terminus et ipse Iudaeae.</p><p>Arbela terminus Iudaeae ortum solis adspiciens. est et usque hodie
uicus Arbel trans Iordanem in finibus Pellae ciuitatis Palaestinae, et
<lb n="20"/> alius hoc uocabulo in campo pergrandi, distans ab oppido Legionis milibus
nouem.</p><p>Aulon non Grraecum, ut quidam putant, sed Hebraeum uocabulum est.
appellatur autem uallis grandis atque campestris in immensam longitudinem
se extendens, quae circumdatur ex utraque parte montibus sibi
<note type="footnote">22 ff. vgl. Hier. ep. 73, 9: uallis regis, siue ut Septuaginta transtulerunt
campus, quem hodie Aulonem Palaestini uocant</note>
<note type="footnote">1 Arath AC Arat Η 2 Malathis] + in Α 14 Arath C Arat H 15 positum]
scriptum Α 18 ortum] ad ortum Va (A)</note>

<pb n="v.3.pt.1.p.17"/>
<note type="marginal">ACH</note> inuicem succedentibus et cohaerentibus, qui incipientes a Libano et ultra
eum usque ad desertum Faran perueniunt. suntque in ipso Aulone, id
est in ualle campestri, urbes nobiles Scythopolis, Tiberias stagnumque
propter eam, sed et Iericho, mare mortuum et regiones in circuitu, per
<lb n="5"/> quas medius Iordanis flait, oriens de fontibus Paneadis, et in mari mortuo
interiens.</p><p>Amalecitis regio in deserto ad meridiem Iudaeae trans urbem Petram
euntibus Ailam, cuius et scriptura recordatur dicens: » Amalec babitat
in terra ad austrum«. sed et iuxta eum alius Chananaeus
<lb n="10"/> qui et dimicauit contra filios Israel in deserto: de quibus scribitur
» Amalec auteni et Chananaeus habitant in ualle«.</p><p>Araba. Aquila planam, Symmachus campestrem interpretantur, sicut
supra dictum est. porro est et alia uilla Araba nomine, in finibus Diocaesareae,
quae olim Safforine dicebatur, et alia tribus milibus a Scythopoli
<lb n="15"/> contra occidentem.</p><p>Amman quae nunc Filadelfia, urbs Arabiae nobilis, in qua habitauerunt
olim Rafaim gens antiqua, quam interfecerunt filii Lot, habitantes
pro eis in Amman.</p><p>Argob regio regis Basan Og super Iordanem, quae cecidit ǁ in
<lb n="20"/> sortem dimidiae tribus Manasse. et est usque hodie uicus circa Gerasam
urbem Arabiae, quindecim ab ea milibus distans contra occidentem,
qui Arga appellatur. quod interpretatur Symmachus mensuram.</p><p>Asedoth urbs Amorraeorum, quae cecidit in sortem tribus Ruben.
appellatur autem addito cognomento Asedoth Fasga, quod in lingua
<lb n="25"/> nostra resonat abscisum.</p><p>Abarim mons in quo mortuus est Moyses. dicitur autem et mons
esse Nabau in terra Moab contra Iericho supra Iordanem in supercilio
Fasga. ostenditurque ascendentibus de Liuiade in Esbun antiquo hodie-
<note type="footnote">16 f. vgl. Hier, conira. in Naum 3, 8 ff.: Ammana, quae nunc uocatur
Philadelphia</note>
<note type="footnote">2 eum &lt; Α 7 Amalecites (AB) CH 10 scribitur] ita scriptura H
13 dictum] scriptum Η 14 Safforinea Α 24 Fasgan ABCH 28 Esbum ΑΗ
Eusebius III. 2</note>

<pb n="v.3.pt.1.p.19"/>
<note type="marginal">ACH</note> que uocabulo iuxta montem Fogor nomen pristinum retinentem, a quo
circa eum regio usque nunc appellatur Fasga.</p><p>Auothiair, quod interpretatur ἐπαύλεις Ἰαίρ. haec est Basan, in
qua sunt uici sexaginta in monte Galaad, qui ceciderunt in sortem
<lb n="5"/> dimidiae tribus Manasse, qui locus nunc uocatur Golan in terra Batanaea.</p></div><div type="textpart" subtype="source"><head>De libro Iesu.</head><p>Antilibanus. ea quae sunt supra Libanum ad orientalem plagam
respicientia, Antilibanus appellantur circa regionem urbis Damasci, quae
cecidit in sortem tribus Manasse.</p><lb n="10"/><p>Azeca ciuitas Chananaeorum in parte tribus Iudae, ad quam usque
persecutus est Iesus quinque reges, sed et hodie uocatur uilla Azeca
inter Eleutheropolim et Aeliam.</p><p>Aialon uallis atque praeruptum, super quod orante quondam Iesu
luna stetit iuxta uillarn quae usque nunc Aialon dicitur, contra orienteru
<lb n="15"/> Bethelis, tribus ab ea milibus distans, haud procul a Gabaa et Rama,
Saulis urbibus. porro Hebraei affirmant Aialon uicum esse iuxta Nicopolim
in secundo lapide pergentibus Aeliam.</p><p>Achor. Hebraice dicitur Emecachor, quod interpretatur uallis tumulthus
siue turbarum, eo quod ibi tumultuatus et turbatus sit Israel.
<lb n="20"/> in qua lapidauerunt quondam Achan propter furtum anatbematis. est
autem ad septentrionem || Ierichus et usque hodie a regionis illius
sie uocatur. meminit huius Osee profeta.</p><p>Asedoth. alia haec ciuitas, non quae supra, licet eodem uocetur nomine,
quam expugnauit quondam Iesus, rege illius interfecto.</p><note type="footnote">13 ff. vgl. Hier. ep. 108, 8 18 ff. vgl. Hier. ep. 108, 13: longum
uelim de ualle Achor dicere, id est tumultus atque turbarum, in qua furtum et
auaritia condenmata est 22 Hos 2, 15.</note><note type="footnote">5 Golam (Bcorr) Va 14. 16 Aialun C 19 et] vel C</note><pb n="v.3.pt.1.p.21"/><note type="marginal">ACH</note><p>Asor ciuitas regni labin, quam solam incendit Iesus, quia metropolis
erat omnium regnorum Fylistiim. est et alia uilla usque hodie Asor
in finibus Ascalonis contra orientem eius, quae cecidit in sortem tribus
Iudae, cuius et scriptura meminit, appellans eam ad distinctionem ueteris
<lb n="5"/> Asor nouam.</p><p>Aermon regio Euaeorum, quam obtinuit Iesus. Hebraeus uero quo
praelegente scripturas didici, affirmat montem Aermon Paneadi imminere,
quem quondam tenuerunt Euaei et Amorraei, de quo nunc aestiuae niues
Tyrum ob delieias deferuntur.</p><lb n="10"/><p>Aalac mons quem Aquila interpretatur diuidentem montem et
Symmachus leuem montem, id est limpidum siue lubricum.</p><p>Aermon mons Amorraeorum, de quo nunc dictum est. quem Foenices
uocant Sanior et Amorraeus appellauit Sanir, diciturque esse in uertice
eius insigne templum, quod ab ethnicis cultui habetur, e regione Paneadis
<lb n="15"/> et Libani. sed et terra filiorum Israel trans Iordanem ad solis ortum
a praerupto Arnonis usque ad montem Aermon exten ditur.</p><p>Anob ciuitas quam expugnauit Iesus. et est usque hodie uilla iuxta
Diospolim quasi in quarto miliario ad orientalem plagam quae uocatur
Bet oannaba. plerique autem affirmant in octauo ab ea miliario sitam et
<lb n="20"/> appellari Bethannabam.
Asdod in sorte tribus Iudae, quae nunc uocatur Azotus, in qua
derelicti sunt gigantes, qui appellabantur Enacim. et est usque hodie
insigne oppidum Palaestinae.
Ader urbs quam expugnauit Iesus, rege illius interfecto.</p><note type="footnote">3 eius &lt; C 7 f. vgl. V zu Z 9 10 Ahalac A(B) CH 15 sed</note><pb n="v.3.pt.1.p.23"/><note type="marginal">ACH</note><p>Afec. et haec ciuitas est, quarn rege ipsias tracidato expug- 91
  nauit lesas.</p><p>Aesaf. ct contra huius rcgem Iesus pugnasse describitur, appella-
  turque hodie uillnla Cbsalus in octauo lapide Diocaesareae ad radicem
  <lb n="5"/> montis Thabor in campestribus.</p><p>Accaron in triba Dan. sine ut ego arbitror in tribu Iudae, ad laeuain
  Chananaeorum. urbs una dc quinque olim satrapiis Palaestinae. et
  decreta est quidem tribui Iudae, nec tanien tenta ab ea, quia habitatores
  pristinos nequiuit expellere. sed et usque hodie grandis uicus ciuium
  <lb n="10"/> Iudaeorum Accaron dicitur, inter Azotum et Iamniam, ad orientcra re-
  spiciens. quidam putani Accaron turrim Stratonis, poslea Caesaream
  nuncupatam.</p><p>Azotus quae supra Asdod, usque hodie non ignobile municipium
  Palaestinae, et una de quinque ciuitatibus Allofylorum, decreta quidem
  <lb n="15"/> tribui Iudae, sed non retenta ab ea, quia nequaquam ueteres accolas
  potuit expellere.</p><p>Ascalon urbs nobilis Palaestinae, quae et ipsa antiquitus una fuit
  de quinque satrapiis Allofylorum, separata quidem per sortem tribui
  Iudae, nec tamen retenta ab ea, quia habitatores eius superare non
  <lb n="20"/> potuit.</p><p>Afeca terminus Amorraeorum super Iordanem in sorte tribus Ruben,
  sed et usque hodie est castellum grande Afeca nomine iuxta Hippum
  nrbem Palaestinae.</p><p>Agad sita ad radices montis Aermon.</p><lb n="25"/><p>Aemath urbs quae cecidit in sortem Ruben, sed et nunc Amathus
  uilla dicitur trans Iordanem in uicesimo primo miliario Pellae ad meri-
  diem. est et alia uilla in uicinia Gadarae nomine Ammatha, ubi calidae
  aquae erumpunt. in Regnorum quoque libris scribitur: &gt;ab introitu
  Aemath usque ad mare Araba«, hoc est deserti, quod est. mare mortuum.
  <lb n="30"/> ego an tern iuuestigans repperi Aemath nrbem Coeles Syriae appellari, quae
  nunc Graeco sermone Epifania nuncupatur.</p><note type="footnote">13 ff. vgl. llier. comm. in Jes 20, Iff.: Azotus. quae Hebruice dicitur Ksdod.
  urbs fuit potentissima Palaestinae de quiuque urbibus 30 vgl. V Z. 23 τῆς
  κοιλάδος?</note><note type="footnote">3 Asapat A Asaph 0 Ascaph II 7 olim] vgt. u. Azotus 11 turrem All
  24 I. Algad 26 primo &lt; C 27 nominem. matha II | Ammatba A
  Amatha C</note><pb n="v.3.pt.1.p.25"/><note type="marginal">ACH</note><p>|| Ammon trans Iordanem in tribu Gad. haec est Amman, de qua
supra diximus Filadelfia, ciuitas illustris Arabiae.</p><p>Addara in tribu Iudae iuxta desertum. est quoque et alia uilla in
finibus Diospoleos circa Thamniticam regionem quae a Thamna uilla
<lb n="5"/> usque hodie sie uocatur.</p><p>Accarca uicus in deserto situs in possessione tribus Iudae pro quo
Symmachus interpretatur pauimentum.</p><p>Achor in tribu Iudae, de qua et supra dictum est.</p><p>Adommim quondam uillula, nunc ruinae in sorte tribus Iudae, qui
<lb n="10"/> locus usque hodie uocatur Maledomni, et Graece dieitur ἀνάβασις πυρρῶν,
Latine autem appellari potest aseensus ruforum siue rubrantium, propter
sanguinem qui illic crebro a latronibus funditur. est autem confinium
tribus Iudae et Beniamin, descendentibus ab Aelia Ierichum, ubi et castellum
militum situm est ob auxilia uiatorum. huius cruenti et sanguinarii
<lb n="15"/> loci dominus quoque in parabola descendentis Ierichum de
recordatur.</p><p>Amam in tribu Iudae.</p><p>Aser in tribu Iudae. appellatur autem et nunc uicus pergrandis
pergentibus Ascalonem de Azoto.</p><lb n="20"/><p>Asarsual in tribu Iudae.</p><p>Ain in tribu Iudae, urbs sacerdotibus separata. est et usque hodie
uilla Bethennim nomine in seeundo lapide a terebintho, hoc est tabernaculo
Abraam, quattuor milibus a Chebron.</p><p>Asthaol in tribu Iudae. et usque hodie uillula uocabulo Astho inter
<lb n="25"/> zotum et Ascalonem permanet.
Asna in tribu Iudae.</p><p>Adollam in tribu Iudae. et usque hodie uicus non paruus ad
orientem Eleutheropoleos in decimo eius miliario hoc uocatur nomine.</p><p>Adithaim in sorte tribus Iudae. dieitur autem et quae||dam uilla <lb n="93"/>
<lb n="30"/> Adia iuxta Gazam, et alia Aditha circa Diospolim, quasi ad orientalem
plagam respiciens.</p><note type="footnote">9 ff. vgl. Hier. ep. 108, 12: et locum Adomim, quod interpretatur sanguinum,
quia multus in eo sanguis crebris latronum fundebatur ineursibus 15 f. Luc 10, 30</note><note type="footnote">4 circa] iuxta BC 9 Adomim Α Addommim ΒΗ 20 Asar saul ACH
29 uillula AC 30 circa] iuxta Β</note><pb n="v.3.pt.1.p.27"/><note type="marginal">ACH</note><p>Adasa in tribu Iudae usque hodie uicus iuxta Gufnas. sed miror
quomodo Gufnensem regionem in tribu Iudae posuerit, cum perspicuum
secundum librum Iesa in sortem eam cecidisse tribus Efraim.</p><p>Ather in tribu Iudae.</p><lb n="5"/><p>Asan in tribu Iudae. est usque hodie uicus noraine Bethasan ad
Aeliam pertinens, in quinto decimo ab ea miliario.</p><p>Asenna in tribu Iudae.</p><p>Agzif in tribu Iudae.</p><p>Anab in tribu Iudae, nunc usque uicus in finibus Eleutheropoleos.
<lb n="10"/> est et alia grandis uilla Iudaeorum nomine Anea in Daroma contra
australem partem Chebronis, nouem ab ea milibus separata.</p><p>Asthemoe in tribu Iudae, uicus et ipse Iudaeorum in Daroma ad
aquilonem loci Anen.</p><p>Anim in tribu Iudae. est uicus Anea iuxta alterum de quo supra
<lb n="15"/> diximus, ad orientalem plagam respiciens, cunctis habitatoribus Christianis.</p><p>Afeca in tribu Iudae.</p><p>Ammata in tribu Iudae.</p><p>Arebba in tribu Iudae.</p><p>Ataroth iuxta Rama in tribu Iosef.
<lb n="20"/> Ataroth ciuitas tribus Efraim. nunc uicus ad aquilonem Sebastae
in quarto eius miliario Atarus dicitur.</p><p>Adar ciuitas tribus Efraim.</p><p>Aser ciuitas tribus Manasse. nunc demonstratur uilla descendentibus
a Neapoli Scythopolim, in quinto decimo lapide iuxta uiam
<lb n="25"/> publicam.</p><p>Ataroth ciuitas tribus Beniamin. sunt autem duae Ataroth haud
procul ab Aelia.</p><p>Anathoth ciuitas sortis Beniamin sacerdotibus separata in tertio 94
ab Aelia miliario, de qua et Ieremias fuit profeta.</p><lb n="30"/><p>Addar ciuitas sortis Beniamin.</p><note type="footnote">2 f. Jos 16, 5 ff.? 18, 24? vgl. S. 29, 7 28 f. vgl. Hier, comm. in Jer 11, 21 ὖ.
. . . non es Jeremiae, qui proprie habitabat in uiculo Anathoth, qui ab Ierosolymis
tribus distat millibus</note><note type="footnote">2 Gofnensem ACH 3 Iesu Α1 Hesu Α*Η Hiesum C illum Β 13 Anem
AC 14 est &lt; Η* 19 Ramam C 24 lapide] miliario Α</note><pb n="v.3.pt.1.p.29"/><note type="marginal">ACH</note><p>Aelmon civitas tribus Beniamin, sacerdotibus separata.</p><p>Ameccasis, id est uallis Casis, in tribu Beniamin.</p><p>Auim in tribu Beniamin.</p><p>Afra in tribu Beniamin. est et hodie uicus Efraim in quinto miliario
<lb n="5"/> Bethelis ad orientem respiciens.</p><p>Ammoeniam in tribu Beniamin.</p><p>Afni in tribu Beniamin.</p><p>Arim in tribu Beniamin. est et uilla iuxta Diospolirn quae nunc
usque appellatur Betharif.</p><lb n="10"/><p>Amsa in tribu Beniamin.</p><p>Asar in tribu Synieonis.</p><p>Asan in tribu Symeonis.</p><p>Amarchabob in tribu Symeonis.</p><p>Ain in tribu Iudae siue Symeonis, ciuitassacerdotibus separata.</p><lb n="15"/><p>Asenna in tribu Symeonis.</p><p>Ammathar in tribu Zabulon.</p><p>Anua in tribu Zabulon. est et alia uilla Anua euntibus de Neapoli
Aeliam in decimo miliario.</p><p>Anathon in tribu Zabulon.</p><lb n="20"/><p>Achaseloth ciuitas tribus Issachar. appellatur autem et quidam
uicus Chsalus iuxta montem Thabor in campestribus in octauo miliario
Diocaesareae ad orientem respiciens, sicut supra diximus.</p><p>Aefraim ciuitas tribus Issachar. est hodieque uilla Afarea nomine
in sexto miliario Legionis contra septentrionem.</p><lb n="25"/><p>Anereth in sorte tribus Issachar.</p><p>Aemes in sorte tribus Issachar.</p><note type="footnote">4 et est CH | Effrem BC(H) 9 Bethariph (A) CH 10 Ampsa AC
12 Ason AC 19 Annathon Α1Η 20 Acbaseluth (C) H 21 Chaslus C
23 Afraim AC</note><pb n="v.3.pt.1.p.31"/><note type="marginal">ACH</note><p>Achsaf in tribu Aser.</p><p>Alimelecli sortis Aser.</p><p>Amath in tribu Aser. <note type="marginal">95</note></p><p>Abdon in tribu Aser. ciuitas separata Leuitis.</p><lb n="5"/><p>Aniel in tribu Aser est quaedam uilla nomine Betoaenea in quinto
decimo lapide a Caesarea sita in monte contra orientalem plagam, in
qua et lauacra dicuntur esse salubria.</p><p>Achran in tribu Aser.</p><p>Ammon in tribu Aser.</p><lb n="10"/><p>Accho quae nunc Ptolomais appellatur, sortis Aser, de qua habitatores
pristinos non quiuit expellere.</p><p>Achzif in tribu Aser, in qua alienigenae permanserunt. haec est
Ecdippa in nono miliario Ptolomaidis pergentibus Tyrum.</p><p>Amma sortis Aser.</p><lb n="15"/><p>Afec sortis Aser, in qua habitatores pristini permanserunt.</p><p>Ademme in tribu Nefthalim.</p><p>Aseddim in tribu Nefthalim.</p><p>Amath in tribu Nefthalim.</p><p>Adami in tribu Nefthalim.</p><lb n="20"/><p>Asor in tribu Nefthalim, quam rex Assyriorum populasse
scribitur.</p><p>Azanoth terminus Nefthalim. est autem et nunc uicus ad regionem
Diocaesareae pertinens in campestribus.</p><p>Ailon urbs sortis Dan, separata Leuitis. est et hodie uicus Alus
<lb n="25"/> haud procul a Nicopoli. sciendumque quod pro Ailon Septuaginta interpretes
ediderunt »ubi erant ursi«.</p><note type="footnote">10 f. vgl. Hier. ep. 108, 8: Acco (Acho Hss.) quae nunc Ptolemais dicitur</note><note type="footnote">9 Amon ΑΗ 18 Ematha C 24 f. Ahialon (A) C Aliilon H</note></div><pb n="v.3.pt.1.p.33"/><note type="marginal">ACH</note><div type="textpart" subtype="source"><head>De Iudicum libro.</head><p>Arad ciuitas in qua habitauerunt filii Iobab soceri Moysi in meclio
Israelis.</p><p>Ared fons apud quem Gedeon castra metatus est.</p><lb n="5"/><p>Arisoth ciuitas Sisarae principis Iabis. est autem Iabis ǁ trans Iordanem
nunc uilla pergrandis. a ciuitate Pellae sex milibus distans pergentibus
Gerasam.</p><p>Ares, ascensus Ares, pro quo Aquila interpretatur saltuum, Symmachus
montium</p><lb n="10"/><p>Aruir ubi dimicauit Iefthae. est hodieque uilla in monte sita, uicesimo
ab Aelia lapide ad septentrionem.</p><p>Arima ubi scriptura refert sedisse Abimelech.</p><p>Aialin ciuitas in terra Zabulon, de qua fuit et ille Aialon qui iudicauit
populum Israel.</p><lb n="15"/><p>Abel uinearum ubi dimicauit Iefthae, in terra filiorum Ammon
nam et usque in praesentem diem in septimo lapide Filadelfiae uilla
Abela cernitur uinetis consita. alia quoque est ciuitas nomine Abela
uini fertilis in duodecimo a Gadaris miliario contra orientalem plagam.
nec non et tertia in Foenice Abela, inter Damascum et Paneadem.</p></div><lb n="20"/><div type="textpart" subtype="source"><head>De Regnorum libris.</head><p>Armathem Sofim ciuitas Elcanae et Samuelis, in regione Thamnitica
iuxta Diospolim. unde fuit Iosef qui in Euangeliis de Arimathia
scribitur.</p><p>Abenezer, quod interpretatur lapis adiutorii siue lapis auxiliator.
<lb n="25"/> est autem locus unde tulerunt Fylistiim arcam testamenti, inter Aeliam
et Ascalonem iuxta uillam Bethsamys.</p><note type="footnote">21 ff. vgl. Hier. ep. 108, 8: haud procul ab ea (von Diospolis) Arimathiam
uiculum Joseph, qui dominum sepeliuit</note><note type="footnote">5 Asiroth Η ulg. LXX Α usw. 19 et1] &lt; Α in Η | Abila AC(H)
Eusebius III.</note><pb n="v.3.pt.1.p.35"/><note type="marginal">ACH</note><p>Afesdomim ubi dimicauit Saul, pro quo Aquila interpretatus est
finibus Dommim.</p><p>Annegeb, quod Aquila austrum, Symmachus meridiem transtulerunt.</p><p>Arith ubi sedit Dauid. est uilla Arath nomine ad occidentem Aeliae.</p><lb n="5"/><p>Aialim, pro quo Aquila transtulit ceruorum, Theodotion lapides
ceruorum.</p><p>Aendor, quae est in Iezrael, ubi filii Israel se ad proelium praeparantes
castra posuerunt. et est hodieque grandis ǁ uicus Aendor, iuxta <note type="marginal">97</note>
montem Thabor ad meridiem in quarto miliario.</p><note type="marginal">AC</note><p>Afec iuxta Aendor Iezraelis, ubi dimicauit Saul.</p><p>Arma ad quem locum spoliorum partem misit Dauid.</p><p>Athach. ad hunc quoque locum Dauid praedae partem misit.</p><p>Amma in desertum euntibus Gabaon.</p><p>Aethon Adasai, pro quo Symmacbus interpretatus et inferiorem uiam.</p><lb n="15"/><p>Area Ornae, haec est Ierusalem.</p><p>Assur ciuitas Iudaeae. quam aedificauit Salomon.
Abelmaula urbs unius de principibus Salomonis, unde fuit Elissaeus
profeta. est autem nunc uicus in Aulone, de quo supra diximus, in
decimo a Scythopoli miliario contra australem plagam nomine Bethmaula.
<lb n="20"/> sed et Abeltnea uillula nuncupatur inter Neapolim et
Scythopolim.</p><p>Auothiair ciuitas unius de ducibus Salomonis.</p><p>Ailath super litus rubri maris in terra Edom, de qua et supra
dictum est.</p><lb n="25"/><p>Aeloth, quam struxit Azarias.</p><p>Aenda. huius expugnator atque subuersor Asa rex fuit.</p><note type="footnote">1 Afesdommim Η 5 Achia alim Α Aia alim C Ahialiin Η 8 hodie C
12 Athlac C 13 deserto C 17 fuit] + et Α 10 Bethinaula Vallarsi Bethaula
AC 25 Aloth Α | extruxit C</note><pb n="v.3.pt.1.p.37"/><note type="marginal">AC</note><p>Asiongaber. in hoc loco classis Iosafat ui tempestatis attrita est.
fertur autem ipsa esse Essia haud procul ab Aila in rubro mari.</p><p>Alle, Abor, Gozan nomina fluminum in terra Medorum, ad quorum
niontes captiuus ductus est Israel.</p><lb n="5"/><p>Abana fluuius Damasci.</p><p>Aofsithe siue Afasotb, quod Aquila in libertatera uertit.</p><p>Aian quam expugnauit rex Assyriorum.</p><p>Aia in Assyriorum regione locus.</p><p>Ameth regio Assyriorum.</p><lb n="10"/><p>|| Asima oppidum in terra Iudaea, quod aedificauerunt hi qui ad <note type="marginal">98</note>
eam uenerant de Emath.</p><p>Arcem. Iosefus refert hanc esse Petram urbem nobilem Palaestinae.</p><p>Adramelech idolum Assyriorum. quod et Samaritae uenerati sunt.</p><p>Aroniim iuxta Esaiam uiae nomen est in uisione contra Moab,
<lb n="15"/> pro quo Aquila Oronaim posuit et Symmacbus Orannim.</p><p>Agallim. et huius Esaias meminit in uisione contra Moab. est
autem nunc Aegalim uicus ad australem partem Areopoleos, distans ab
ea milibus octo.</p><p>Aelim puteus Dimon. et huius loci in eadem uisione Esaias
<lb n="20"/>reordatur.</p><p>Ariel, huius quoque Esaias meminit, quam Aquila et Symmachus
interpretati sunt leonem dei. hanc putant esse quidam Areopolim, eo
quod ibi nunc usque Ariel idolum colant, uocatum ἀπὸ τοῦ Ἄρεως,
id est a Marte, unde et ciuitatem dietam suspicantur. mihi autem uidetur
<lb n="25"/> iuxta consequentiam textumque profetiae Ariel ibi allegorice Jerusalem siue
templum significare, hoc est leonem dei, quod forte regnum fuerit et potens.
de hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius dictum est.</p><note type="footnote">21 ff. vgl. Hier. ep. 108, 9: ciuitas Ariel, id est leo dei, et quondam fortissima;
comm. in Jes 29, 1 ff.: igitur Arihel, id est leo dei, quondam fortissima uocatur
Jerusalem siue, ut alii arbitrantur, templum et altare dei quod erat in Jerusalem
22 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 15, 1 ff. huius metropolis ciuitas Ar. quae hodie ex
Hebraeo et Graeco sermone composita Areopolis nuneupatur, non ut plerique existimant,
quod Ἄρεως, id est Martis, ciuitas sit</note><note type="footnote">2 procul a rubro mari Α 3 Abar ABC 9 Amech Α (B) C 14 Arnomim
Α (m1 in Ras.) Armonum C 15 Arona imposuit Α 17 Agallim La</note><pb n="v.3.pt.1.p.39"/><note type="marginal">Ac</note><p>Adama in Esaia, pro qua Aquila et Symmachus humum, Theodol
terram interpretantur.</p><p>Ager fullonis. et hoc in Esaia scriptum est. ostenditur autem
nunc usque locus in suburbanis Ierusalem.</p><lb n="5"/><p>Asedec. et hanc Esaias profeta futuram in Aegypto uaticinatur.
sciendum autem quod in Hebraeo pro hoc nomine scriptum sit Aa
quod a siccitate quidam interpretantur in solem, et alii in testam transferunt,
uolentes uel Heliopolim significare uel Ostracinen. sed et huius
rei disputationem, quia longiorest, in libris Hebraicarum quaestionum repperies.</p><lb n="10"/><p>|| Arfad urbs Damasci, quam oppugnauit rex Assyriorum, sicut in <note type="marginal">99</note>
Esaia et Ieremia et Regnorum libris scribitur.</p><p>Aneugaua. et huius Esaias meminit, quam Aquila transtulit Ane
et Gaua, silicet U syllabam, quae in media nominis posita est, in coniunetionem
»et« interpretatus, Symmachus uero sollicitauit et humiliauit.
<lb n="15"/> legimus super hoc et in Regnorum libris.</p><p>Armenia in Esaia, quae est Ararat.</p><p>Asael. huius meminit Zacharias profeta.</p><p>Anameel turris Ierusalem, sicut in Zachariae libro scriptum est.</p><p>Assaremoth in Ieremia. pro quo in Hebraeo scriptum est Sademoth,
<lb n="20"/> quod Aquila interpretatur suburbana.</p><p>Aenioth in Ieremia. quod Aquila uertit in officinas uel tabernas.
Alaoth in Ieremia. pro quo in Hebraico legitur Luith.</p><p>Aethan in Ieremia. quam Aquila ualidam, Symmachus interpretatur
antiquam.</p></div><lb n="25"/><div type="textpart" subtype="source"><head>De Euangeliis.</head><p>Aceldama. ager sanguinis, qui hodieque monstratur in Aelia ad
australem plagam montis Sion.</p><note type="footnote">5 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 19, 18: Asedec . . . melius ergo transtulit Symmachus:
ciuitas solis uocabitur una; Ares enim uerbum ambiguum et testa dicitur
et sol, eo quod utrumque areat et siccum sit . . . alii Ares . . . urbem Ostracinem
intellegi uolunt 13 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 37, 13: Ana et Aua, quas LXX
miscuerunt dicentes Anauegaua coniunctionemque et, id est uau, inter duas gentes
Ana et Aua lingua posuere Hebraea 17 vgl. Hier. comm. in Zach. 14, 5: LXX
Asael transtulerunt, Aquila ipsum uerbum Hebraicum posuit Asel per e breuem
litteram, Theodotio per extensani 19 f.: vgl. Hier. comm. in Jer 31, 40: Si
moth . . . pro quo Aquila uertit suburbana</note><note type="footnote">5 Asedech AC 6—8 sciendum — Ostracinen] Übersetzung aus dem G
chischen? 14 sollicitauit] desolauit? Vallarsi 27 Acheldema A Acheldemag C</note><pb n="v.3.pt.1.p.41"/><note type="marginal"><p>AC Aenon iuxta Salim, ubi baptizabat Ioannis. sicut in Euangelio cata
Ioannem scriptum est. et ostenditur nunc usque locus in octauo lapide
Scythopoleos ad meridiem iuxta Salim et Iordanem.</p></note></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>