<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2016.tlg001.1st1K-lat1:7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2016.tlg001.1st1K-lat1:7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="translation" n="urn:cts:greekLit:tlg2016.tlg001.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p rend="indent">Post dies
					paucos, dum uniuersi oramus, subito media oratione profecta est mihi uox, et nominaui Dinocraten:
					et obstipui quod numquam mihi in mentem uenisset nisi tunc; et dolui commemorata casus eius. et
					cognoui me statim dignam esse, et pro eo petere debere. et coepi de ipso orationem facere multum,
					et ingemiscere ad Dominum. continuo ipsa nocte ostensum est mihi hoc. uideo Dinocraten exeuntem de
					loco tenebroso, ubi et complura loca erant tenebrosa, aestuantem valde et sitientem, sordido uultu
					et colore pallido; et uulnus in facie eius, quod cum moreretur habuit. hic Dinocrates fuerat
					frater meus carnalis, annorum septem, qui per infirmitatem facie cancerata male obiit, ita ut mors
					eius odio fuerit omnibus hominibus. pro hoc ergo orationem feceram: et inter me et illum grande
					erat diastema, ita ut uterque ad inuicem accedere non possemus. erat deinde in ipso loco ubi
					Dinocrates erat piscina plena aqua, altiorem marginem habens quam erat statura pueri: et
					extendebat se Dinocrates quasi bibiturus. ego dolebam quod et piscina illa aquam habebat, et tamen
					propter altitudinem marginis bibiturus non esset. et experrecta sum et cognoui fratrem meum
					laborare. sed fidebam me profuturam labori eius: et orabam pro eo omnibus diebus quousque transi-
					uimus in carcerem castrensem: munere enim castrensi eramus <pb facs="MN5140ucmf_2_0098"/>pugnaturi: natale tunc Getae Caesaris. et feci pro illo orationem die et
					nocte gemens et lacrymans ut mihi donaretur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>