<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:37</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:37</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><p>Nemo autem antiquorum quicquam opportunum asseverasse
reperitur de primo priucipio, quod quidem vere primum est; sed
<lb n="5"/> maneut dumtaxat in piincipio materiae permixto omnesque ex
coutraviis omnia generari consentiunt. at duplici modo peccant, non
omnium namque est generatio; nam quae rebus mundanis excelsiora
sunt, generationem non habent. nee omnium generatio, quae procul
dubio generantur, ex contratiis est; pati namque a se mutuo contraria
<lb n="10"/> nequeunt, sed, ut saepe diximus, tertium aliquid requiritur,
materia, at antiqui alterum contrariorum materiam faciunt,
ut ii, qui inaequale aequali, aut uni multa supponunt. sed
id quoque eadem ratione solvitur; materies enim minime
contraria est his, quae generantur ex ea, sed novatur forma rerum
<lb n="15"/> ex privatione, quae in illa inest, et ex eo, quod informe est. alii
vero principia dividunt in bonum atque malum et malum in materia
ponunt, bonum autem in forma; materiam vero ponunt subiectam
omnibus excepto uno i. e. prima forma, licet notum sit apud omnes
bo|num esse formam primi principii. alii recte bonum <note type="marginal">f.24</note>
<lb n="20"/> primum principium dixere, at quonam pacto sit principium,
non explicant; utrum ut finis, an ut id, quod movet, an
ut forma, absurde et Empedocles censet concordiam bonum
esse; hoc autem principium est ut movens (congregat enim)
[et,] ut sonant eius verba, est ut materies; est enim pars eius,
<lb n="25"/> quod congestum est. neque solvitur hoc placitum, cum, ponamus
principium, quod ut materia est, esse et ipsum principium
movens; definitio enim et notio principii, quod est tamquam materia,
et principii moventis non erunt eaedem. quaerendum, igitur
erit, quid sit id, quod est concordia, et utrum liorum ’? absurdum
<lb n="30"/> est etiam discordiam omnino [non] subire corruptionem,
cum eius natura sit violenti natura. Anaxagoras autem bonum
esse principium ut movens ponebat; mens enim apud ipsum
movet. sed turn quaerendum nobis est, cuius gratia moveat; nam
cuius gratia movet, id ipsum erit principium et alterum erit praeter
<lb n="35"/> id, quod movet, nee potest alicuius gratia movere, nisi ea ratione,
qua nos dicimus. est enim facultas ipsa medendi principium
quoddam movens, sed sanitatis gratia movet et sanitas quoque quodam
modo est facultas medendi. nihil igitur prohibet primum movere
et sui ipsius gratia movere, ut ostendunt rationes appositae; causa
<lb n="40"/> enim utriuscque horum &lt;eadem&gt; est. sed adhuc absurdius
<note type="footnote">18 ante licet una linea excidisse videtur 24 et add. F; fort, tota sententia ut—
est ab interprete adiecta est. 30 post etiam add. CF censere non om. codd.
40 eadem addidi Anaxagoras et sq.] ita A recte: quam Anaxagoras dicunt ii, qui
. . putavere BCF</note>

<pb n="37"/>
principium boni et mali idem esse posuit, licet intellectum moventem, <note type="marginal">f.24</note>
materiam vero oboedientem et consentientem ipsi intellectui statuerit.
a quouam igitur malum proveniet? an dicet malum proveuire ab
imbecillitate materiae et a privatione ipsi inhaerente, uti nos diximus?
<lb n="5"/> omues autem, qui posuerunt principia coutraria, ut est
raritas et deusitas, cougregatio et separatio, his contrariis pro
rectitudine, quam videmus, et ordine moventis uti nequeunt. nulla
euim materia sufficit ad generanda ea, quae nascuntur ex ipsa, sed
eget causa movente, quae quidem formet et in ordinem redigat res
<lb n="10"/> illas. omnium autem placitorum, quae ab antiquis in naiuralibus
tradita sunt, turpissimum est illud, quod omnia ex iisdem elementis
fieri posuerunt, et quae corruptioni obnoxia sunt et quae non sunt,
cum ea, quae generantur, turn quae non generantur. nos vero iam
distinximus: cum principiis corporum caelestium non conveniunt in
<lb n="15"/> materia corpora, quae circa terram habitant; sed stellae et earum
motus causae sunt efficientes, motrices materiae, a qua generatio
provenit, et magis hoc praestant erraticae stellae et sol et luna,
basque dicendum est aut materiam prorsus non habere, aut diversam
materiam habere a materia generabilium et corruptibilium, ut
<lb n="20"/> intellectus etiam movens corpus non habet eaudera materiam quam
corpus, praeterea inter antiquos nemo dixit, cur generatio et corruptio
non desinant, perinde atque uos, qui diximus ex accessu et
recessu caelestium corporum hoc fieri, opinantes causam continu
antem variam pendere a causa uno et eodem modo semper se
<lb n="25"/> habeute. adhuc quidam intellegibilia atque omnibus uota transcendentes
aiunt ea, quae sunt, aut ex eo, quod non est, fieri aut
ex eo, quod actu est. insecabilia namque Anaxagorae et Empedoclis
elementa ea, quae sunt, ex eo, quod actu est, fieri cogunt; quod
quidem absurdum est. absurdius autem putant qui plura principia
<lb n="30"/> pouunt, sive tria sunt sive quatuor sive duo. potest enim quispiam
dicere, quo modo omnia coniungi possint? cur principia hoc tautum
numero sint, non alio? quodsi aliqua agunt et alia patiuntur,
quid congregavit ea simulque iunxit et consentientia fecit? fateri
ergo cogitur aliud nobilius principium reperiri, licet duo
<lb n="35"/> tantum principia sint, ut deus et materia aut densitas et
raritas. nequeunt enim ex se ipsis congregari et consentire, ut
alterum mutatiouem subeat, alterum agat. nos vero quia posuimus
principium primum cum materia non mixtum et incorporeum, quod
more amati et desiderati movens caelestia movet corpora, ortum
<lb n="40"/> autem atque iuteritum cpiia ex | horum corporum motu nasci scimus, <note type="marginal">f.25</note>
ex hac dubitatione evadimus. nam materiam non pouimus aequalem
<note type="footnote">11 turpissimuin scripsi: apertissimum codd. 24 verba variam—causa et semper
habente om. A 38 primum F: unum codd.</note>

<pb n="38"/>
dignitate principatuque esse primo principio nee iungimus nulla re <note type="marginal">f.25</note>
mteriecta ultimam naturam primae naturae; at materiam ut obsequentem
ponimus, corpora vero caelestia moveri propter primam causam,
ut ei adsimilentur, posuimusque locum, qui circa terram est, necessario
<lb n="5"/> esse medium — nam impossibile est id, quod circulo cietur,
non habere quidpiam natura stabile ut terram — et quoniam quae
in medio sunt non eodera uumero semper manere possunt, absolvit
quidem deus et perfecit mundum, sed instituit perpetuam generationem.
ut materia sequatur primam causam. nee solum ex boc diluitur
<lb n="10"/> opinio ponentium plura principia corporea, aut deum et materiam principia
esse, sed etiam ponentium for mas tamquam rerum principia;
nam ad foronas quoque aliud praestantius principium adhiberi oportet,
quo producantur quodque singulas inter se et cum generabilibus
ac corruptibilibus componat. omnes igitur, qui in his sunt sententiis,
<lb n="15"/> potissmumque ii, qui ex contrariis res generant, coguntur
ponere principium aliud his oppositum; nam contraria opponuntur,
calidum frigido et rarum denso et unum pluribus. nos soli immunes
huius sumus absurdi; nihil enim contrarium primae causae
ponimus; nam omnia, quae contraria sunt, materiae sunt
<lb n="20"/> commixta et potentia eadem, quia invicem trausmutantur. qui
vero primum principium illis contrarium esse posuit, non solum in hoc
absurdum incidit, ut ipsum tamquam primum principium non ponat,
immo cum eo aliud principium aeque primum atque aeque nobile
ponat, sed etiam concedere oportet banc scientiam sapienter institutam
<lb n="25"/> habere aliam scientiam contrariam, quae quidem est scientia
rerum, quae his contrariae sunt, nam ut calidum est contrarium
frigido, sic quoque sensus frigidi sensui caloris; species enim
sensibilium imprimuntur sensibus. at ignoratio scientiae contraria
est, non alia scientia. ad summam si non ponatur
<lb n="30"/> alia substantia praeter res sensibiles sensu praestantior,
numquam poterit inveniri primum principium — nam omnia
sensibilia sunt composita — neque intellegi poterit ordo neque
generatio, neque etiam ratio, qua corpora caelestia a principio
necessario pendeant, sed quocunque principio corporeo dato sequeretur
<lb n="35"/> dari aliud. ut theologis contingit, qui generant ea, quae sunt,
ex inani; necessario enim quaerere debent essentiam inanis. similiter
physicis accidit, qui ponebant rerum generationem ex aere aut ex
aqua; aer enim et aqua corpora composita sunt, non simplicissima.
si quis vero praeter sensibilia et corpora principium aliud dari contendat
<lb n="40"/> materiae expers et intellegibile, ut formae vel numeri, tunc
<note type="footnote">7 absolvit—generationem (8)] ita A levi meudo sublato: alio modo perficiuntur,
scilicet generationem F et similiter BC; post generationem add. et corruptionem F
20 eadem = ταὐτά AD: om. BF</note>

<pb n="39"/>
hoc placito eo delapsus erit, ut principia otiosa et superflua poncit. <note type="marginal">f.25</note>
nam formae sunt exemplaria; sed non movetur ferrum ad exemplar
neque lapis, nisi arte movetur. praeterea in aliud absindum
incurrit qui numeros ponit; nam sequeretur, ut magnitudo ex non
<lb n="5"/> hahentibus magnitudinem et continuum ex discreto emergeret. sed
Που solum de movente causa anquirendum est, sed etiam de causa
formali nec putaudum est numeros formam generare; etenim nequit
discreta natura producere formam coutiuuae naturae [atque speciem
eius.] et, ut summatim dicam, inconveniens est ponere principia
<lb n="10"/> contraria; nam, ubicunque fuerit contrarietas, ibi erit etiam potentia,
actus autem est posterior eam consequens. ea ergo, quae sunt,
aeterna non erunt, ut saepius declaravimus. tollenda igitur est
coutrarietas e principiis. et iam satis de refutatione horum &lt;placitorum&gt;
disseruimus et qua ratione ea fieri possit. universalis autem
<lb n="15"/> dubitatio, quae omnibus opponitur et maxime his, qui plura principia
ponunt, talis est. quaerendum nimirum est, quomodo ex unitate
pluralitas fiat, hoc quidem in numeris saepe invenitur; nam
trias ex uno fit, sic et tetras et decas, et quaecunque fit numerorum
coniuuctio, in plura|litate eorum vides formam unitatis. <note type="marginal">f.26</note>
<lb n="20"/> sic etiam anima et corpus nisi haberent priucipium unum, non
haberent actionem unam, nee quicquam ex iis simul fieret; insumma
forma et materia coniungi non possent, ut unum quidquam producer etur,
sive fuit planta sive animal, nisi unum esset principium singulare,
quatenus unum est, non quatenus multa. neque quisquam antiquorum
<lb n="25"/> locutus est de hac re nee mea quidem sententia aliter
dicere potest atque diximus nos, quod prima natura movens
munda sincera partium expers materiae immunis individua vere una
movet omnia ordine perpetuo sempiternoque motu, quae quidem omnia
ad banc unam intenduut ordinemque ab ipsa habent. et unitas eius
<lb n="30"/> posuit mundum unum et quodvis animal in mundo unum eumque
incolumi ipsius imitate existentem etiam posuit; finis enim in quacunque
re est, quatenus est una. qui vero numerum mathematicum
primum priucipium statuere ac demum ex eo superficiem
et ex superficie corpus confecerunt, adventicia profecto
<lb n="35"/> hoc placito faciunt principia entium; alia enim aliis non mutantur
neque ullam societatem ineunt. qui vero hoc dicit, universi
substantiam adventiciam ponit; sin aliter, quid erit, quod coniungat
principia numerorum cum priucipiis continuorum corporum
vel principia horum corporum cum priucipiis formarum? sed nihil
<lb n="40"/> eorum, quae sunt, male guberuari vult, nee multonmi principatus
bonus est.</p><note type="footnote">8 atque—eius (9) om. A 21 quicquam] animal</note></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>