<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><p>At considerandum etiam hoc est, numquid bonum et quod praestantissimum
est differant; utrum definitum quiddam unumquodque
<lb n="25"/> eorum, separatum ab alio sit, an differentia inter utrumque in
ordine tantum consistat. manifesto utroque modo fit perinde atque in
exercitu. nam bonum quoque exercitus in ordine atque aequalitate
consistit; ita et in quolibet duce (?), sed magis in duce. iste enim
non est propter ordinem et aequalitatem, immo ordo atque
<lb n="30"/> aequalitas ob ipsum sunt, bonum igitur non est propter ordinem
&lt;nec&gt; propter intellectum, sed in utroque simul i. e. propter
aequalitatemque et propter causam ordinis, &lt;scilicet&gt; praesentiam
deus enim res movet ut lex, quae civitates regit, magistratus
movet et mandatum regis suhditos. ordo autem et aequabilitas, quorum
<lb n="35"/> deum esse causam asseveramus, talis est: ut mox explicabimus.
dico igitur, quod universa sunt aliquo modo, sed non similiter
coordinata, natantia, volantia, plantae, et cuncta non
ita se habent, ut alterum ad alterum nullo modo referatur,
sed invicem referuntur; nam ad unum consulto universa sunt
<note type="footnote">23 numquid sq. locus corruptus 24 utrum emendavit F: ant codd. 25 an
scripsi: et codd. 26 manifesto] ad verbum: per deum invisibilem 28 duce
scripsi: (cuiuslibei) regionum F: codd. corrupti 31 nee addidi ex 1. subsequente
38 nullo modo] negatioiiem iure supplevit F</note>

<pb n="35"/>
ordinata. sed perinde atque in administratione domus liberis
miuime licet | qiiidvis facere, servi autem et behiae nonnullae <note type="marginal">f.23</note>
pauca saue ad totum conferentia faciunt, pleraque
ex accideute [agunt]. natura iiamqiie cuiusque [ipsorum]
<lb n="5"/> et principium tale est in mundo; nempe circulatio stellarum et
earum perseverantia in certo ordine atque dispositione est et ita caelestia
corpora omnia, nee in iis quidpiam incerti atque inordinati
habetur; animalia vero, quae sunt in terris, et plantae utilitatem
universalem perexiguam praebent, sed quodlibet horum ut
<lb n="10"/> plurimum temere agit atque patitur, quoniam corrumpitur et
corruptio quidem unius, ut aliud geueretur. ut nutritio eius, quod
alimento eget, et pullulatio rei eiusdemque ad statum deductio et
tandem decrementum et alia, quae huiusmodi sunt, utilitates praebent
universales; quod autem calce petat asellus, ictu noceat serpens,
<lb n="15"/> vas aqua plenum a sue dispergatur, plantae quaedam exsiccentur
(?), nullo ordine nullaque contingit norma, et hoc confiteri rectius
est, quam deum cum materia confundere taliaque cum ipso ponere.
praeterea quaerimus iis, quae nec ordinem nec aequabilitatem habere
putamus, vilia quaedam alia ignobiliaque, cum natura rerum coacti
<lb n="20"/> intellegere potuerimus mundum eiusque gubernationem esse similem
gubernationi civitatis, in qua regium mandatum quam optime
procedat. nam quemadmodum, si quando mandatur aliquid hominibus
huiusce civitatis, non procedit regium mandatum aequaliter
secundum quamque ipsius civitatis partium nee omnes pari
<lb n="25"/> modo subeunt mandatum illud — nam alios primaries statuit, alios
primariis praeficit, alios ipsis servire iubet, alios vilioribus operis,
quibus administratio expletur, addicit, alii propius accedunt ad
regem in ordine regio, alii longius distant — sic quoque muudus
eiusque procuratio civitati similis est, in qua rex unus regnat;
<lb n="30"/> eius partes invicem sunt ordinatae atque aequabilitatem habent,
sic animalia sunt, sic plantae. omnium vero generationem esse
ob unam causam hoc ostendit, quod omnia, cum hoc modo esse
appetant, quo nunc existunt, id appetunt et desiderant, quod
vere est, et hoc unum imitantur et peculiariter quaerunt et ad id
<lb n="35"/> accedunt nee ullum eorum, quae sunt, in plura dividi vult nec
exire ab eo, quod nunc est, ad contrarium; et id quoque, quod ex
multis generatur, quaerit unum et ad unum accedit. ita civitas
quoque, licet multitudo sit, ad unum intendit, et exercitus ad id
tantum intendit, quod videtur duci, et conventus ad principem convertit
<lb n="40"/> animum; sic etiam artis opera se habet in his, quae ex
multis componuntur, cuiusmodi sunt domus et navis; nam utraque
harum, dum efficitur, in hoc esse habet, quod omnes partes in unum
<note type="footnote">2 minime F Aristotelem secutus: non . . praeter modum (facere) codd.</note>

<pb n="36"/>
caalescunt. similiter ii quoque, qui veluti rex vel tyrannus multitudinem <note type="marginal">f.23</note>
appetunt, earn ideo tantum appetunt, ut in unura congregent.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>