<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><p>Atqui scientia semper alterius esse videtur, nempe scibilis,
et sensus sensibilis, sic et opinio atque intelleetus, sed
intellegibilia per suam substantiam apprehenduntur [una eum
cognitione apprehensionis], quippe homo albedinem apprehendens
iam animo eoneepit se albedinem pereepisse, pariterque eum intellegit
<lb n="35"/> angulos trianguli aequales esse duobus angulis rectis, iam
intellect percepitque hoc intellexisse. dicimus quoque seibile ac
scientiam in aliquibus idem esse sicut etiam intellegibile et
intelleetum. nam scientiae expertes materiae sunt rationes
et intelleetus, ita ut id, quod intellegitur, aliud non sit. nee segregantur
<lb n="40"/> ratione materiae aut quantitatis aut mensurae, sed forma intellegibilis
et intelleetus sunt simul; estque unus intellectus, qui ad se
<note type="footnote">13 lalionis codd.: causae F (rectius) non om. codd. 32. 33 voce, —
apprehensionis a F addita videatur (locus non saaus)</note>

<pb n="34"/>
convertitur, et utrumque simul dicitur intellectum esse atque intellegibile. <note type="marginal">f.22</note>
nam intelleetus, qui unus est, nou transit a re intellecta
ad aliud, quod sit a natura sua alienum, sed ad se convertitur. id
vero quod ex ambobus constat, unum tantuni est sine materia; ut
<lb n="5"/> in effectricibus artibus, cum materiam ab arte resciudimus, nil aliud
remanet quam artificis forma atque operatio ipsius — ut scamnum
nil aliud est quam ars fabri lignarii et sanitas sine corpore nil aliud
est quam medendi ars — cum igitur possit in rebus corporeis cognosci
formam artis et artem idem esse, nihil probibet in iis, quae non permixta
<lb n="10"/> sunt materiae, quae neque partes babent nee copulantur, [nihil
inquam prohibet,] quin intelleetus et quod intellegitur et intellectio
idem sint. ex hoc igitur sermone optime percepto palam est intellectum
primum intellegere mundum. cum enim intellegit sese,
intellegit, quid ipse sit, et iam intellegit se esse causam et principium
<lb n="15"/> rerum. sed principium de forma dicitur et de eo, cuius gratia
quid est, et de eo, quod est principium motus. cuius modi est hominis
intellectus; eius enim principium esse tripliciter dicitur. atqui saepenumero
hi tres modi, qui quonmdam principium dicuntur, in unum
coeuut, ut patet de hominis anima. quodsi deus intellegit se esse
<lb n="20"/> formam omnium, ipse quoque est principium rectitudinis entium
atque eorundem ordo et procul dubio simul comprehendit sese rerum
esse principium earumque rectitudinis et ordinis.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>