<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><p>Multitudo igitur lationum sit luiiusmodi. quare et
substantias et principia moventia immobilia atque etiam
<lb n="10"/> substantias sensibiles tot esse existimare oportet. numerus
enim motuum secundum numerum sphaerarum motanim necessario
debet esse; sic et numerus causaruin moventium secundum numerum
motuum. et haec nobis sufficiant. etenim non est nostrum diiudicare,
num is sit motuum numerus [an alius], sed neoessarium
<lb n="15"/> indicium iis relinquatur, quorum studmm hoc est, qui accuratius
de his disserere possunt. quodsi fieri non potest, ut ulla
sit latio, quae non ad lationem stellae cuiusdam conducat,
ullaque [praetera] natura aut substantia divina otiosa
et sine actione esse possit — omnis enim huiusmodi substantia, ut est
<lb n="20"/> bona, non cessat in operatione propria et dejinita, &lt;qui est&gt; summus
dignitatis gradus, postquam perfectlonem vitae continuae consecuta
est — nullum igitur erit aliud corpus immobile praeter haec
corpora, sed substantiarum numerus hie esse debet, nam
si essent alii motus, alia etiam corpora mota essent. at nou
<lb n="25"/> sunt alia corpora praeter haec visibilia. nee igitur erunt alii motus
nee aliae moventes causae praeter has. si enim omnis causa,
quae defert, est eius gratia, quod defertur, et omnis latio
cuiuspiam est, quod fert: nulla latio sane sua gratia erit
nee lationis alius, verum stellarum causa, nulla latio, inquam,
<lb n="30"/> sua gratia nee lationis alius causa erit; natura enim abhorret nimis
in cassum i-anumque ac in infinitum progredi. dari autem lationem
sua gratia vanum esset; in infinitum vero progressus esset, si alterius
lationis causa esset. cum autem hoc ita sit, quod reliquum est
quaeramus oportet.</p><lb n="35"/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>