<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:29</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:29</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Inquirendum autem est, utrum substantiarum huiusmodi, quae
magnitudinem non habent expertesque materiae sunt, una sit
pouenda, an plures. nam qui ante nos immateriales immobilesque
substantias posuerunt, nihil certi de earum multitudine, quin etiam nihil
proprie de earum numero dixere. qui enim formas induxere, inquiunt
<lb n="35"/> formas immateriales esse substantias atque immobiles, nihil tamen
aiunt de earum numero et reliquere rem dubiam ad modum
numeroruni, quorum additamentum (?) nescitur. nam et ii, qui
ideas numeros esse inquiunt, interdum in infinitum eas extendunt,
interdum earum finem denarium ponunt numerum. nobis autem
<lb n="40"/> est dicendum ex hisce, quae praemissa sunt atque determinata,
primum principiura unum esse non permixtum materiae, incornaturalibus]
<note type="footnote">2 Phys. VIII 10 5 nam qui sq.] cf. Averr. 325 E 15. 16 quandoque
—illic om. F 32 an] el codd. 37 quorum additamentum corrupta</note>

<pb n="26"/>
poreum, primo motu continuo et perpetuo movens, omnis <note type="marginal">f.17</note>
motiouis atque mutationis immime. quod autem plures sunt substantiae
post hoc primum principium, quae hoc pacto sunt, id
invenitur ex ratiocinatione, et sensus attestatur. [nam] omne,
<lb n="5"/> quod movetur, a motore movetur, ac causa prima necessario
una est et immobilis turn per se, turn per accidens; substantiae
vero sequentium corporum motrices necessario multae sunt, pro
numero corporum, quae moventur [ab eis], et hae quidem per se
immobiles sunt, per accidens tamen moventur, perinde atque anima,
<lb n="10"/> nec tantum immobiles ponendae sunt, sed et perpetuae. natura
namque stellarum substantia quaedam perpetua est, ac id,
quod eas movet, perpetuum est. prius enim est moto; quod
autem prius substantia est, substantia necessario est.
multitudinem autem virtutum ex ilia scientia, quae philosophiae
<lb n="15"/> familiaris [sima] est, ex astrologia, considerare oportet.
haec enim de numero motuum, quibus unaquaeque errantium
stellarum movetur, ac de numero orbium eas defercntium contemplationem
facit. numerus vero orbium deferentium stellas diversus
habetur apud Callippum ab eo, qui est apud Eudoxum, [sed haec
<lb n="20"/> breviter et summatim a nobis explicanda sunt], illud vero tantum
volumus, ut virtutes moventes tot sint, quot sunt corpora, quae
moventur, et earum alia prima sit, alia secunda, secundum
eum ordinem, quem et orbes habent inter se, ita ut non
solum ordine, sed et essentia atque substantia differant. ordine
<lb n="25"/> namque inferiores minus nobiles sunt et hac ratione primum habent
secundumve gradum; diversitas autem in substantia necessario
subsequitur. familiarissimam autem philosophiae astrologiam esse
dixi, quoniam haec sola de substantia sensibili perpetua
quaerit, reliquae vero mathematicae accidentia contemplantur,
<lb n="30"/> quae corporibus contingunt, ut geometria quautitatem continuam, arithmetica
discretam. ex astrologia vero vel mediocriter erudito patet
unamquamque [vagantium] stellarum pluribus motibus ferri; et
quodlibet corpus moveri manifeste cernitur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>