<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:28-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:28-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>At iam aliqui sunt opinati pulcherrimum et optimum non
<lb n="25"/> esse in initio rei, ut secta Pythagoreorum et Leucippus
opinati sunt principia animalium et plantarum causas quidem
esse, ut sint, pulcherrimum autem et perfectissimum
minime esse in semine, sed tempore perfectionis. at non verum est,
quod opinantur. nam utilitatem iam habent a radicibus. in eo
<lb n="30"/> vero, quod simul habet utrumque, actum, inquam, et potentiam,
prior est potentia, simpliciter tamen actus potentiam praecedit, ut
bomo prior est semine hominis; semen enim ex homine oritur. esse
igitur substantiam quandam aeternam [et] immobilem
[atque] a sensibus nou solum loco, sed natura separatam,
<lb n="35"/> immutabilem, cum neque ipsa mutationem, faciat, neque ulla ratione
patiatur mutationem, satis iam demonstratum est. etiam demonstratum
est [hanc substantiam] non esse corpus, nec magnitudinem
ullam habere [posse], neque desinere, neque dividi. infinite
enim tempore movet. non dari autem magnitudinem finitam
<note type="footnote">16 perfectio om. A perfectio—aeternusque (18)] FC post perfectio nou distinguunt
exhibent: honorabilior est ceteris operationibus et sic est continua perpetuaque vita
21 et ut—sempiternum (23)] nec nos quicquam aliud habemus, quod dicamus, nisi quod deus
est et continuum aevum F falso 35 immutabilem—patiatur (36) om. F 38
mori codd. suspectum</note>

<pb n="25"/>
potestatem habeutem, qua in infinitum moveat, iam expositum est
in sermonibus nostris natuialibus. nam omnis magnitudo aut est
finita aut infinita. vanum autem est dicere infinitam dari; sed
finitum infinitas habere posse potentias nemo fatetur neque profitetur,
<lb n="5"/> eo minus, si illud, quatenus corpus est, ab ipsis movetur. nam qui
solem dicit et cetera astra finita quidern esse, potestates vero habere
infinitas, insufficiens utique in sermone suo est, quoniam virtus,
quae existit in stellis, et ea quidem, quae infinita hahetur, non insita
est eis a natura, neque quatenus corpora sunt, sed aut a prima
<lb n="10"/> causa manat, aut anima, quae est in eis, provenit ab ilia virtute
incorporea. prima namque causa ea infinito tempore circumfert;
quodsi hoc potestate haberent, ut habent corpus et magnitudo, nec
perseverassent in actu, et fatigarentur procul dubio et quiete egerent.
nam stellarum corpora, ob insitam potestatem, potentias habent
<lb n="15"/> finitas; diversis enim temporibus in alio et alio loco sunt, quandoque
sunt hic, quandoque illic. haec autem loca quasi motuum termini
sunt, impossibile namque est potentiam, quam sequatur actus, quem
ipsa appetat, finem ac terminum non habere; sed causa, quae est
potentiae omnino expers et actus coutinuus et omni tempore invariabilis,
<lb n="20"/> quomodo habere potest magnitudinem et corpus, ut habent
haec, in quibus potentia continua cernitur, sive sunt corruptioni
obnoxia, | sive non? in summa actus separatus ex se ipso potest <note type="marginal">f.17</note>
perpetuari in infinitum cum temporis continuatione; actus vero
proveniens ab eo, quod est potentia, ad effectum adducit potentiam,
<lb n="25"/> nec animo comprehendere licet hunc actum infinito tempore durare;
iam enim praecessit eum potentia. necessario igitur virtus, quae
stellas movet, infinita est, stellae namque non acquirunt hanc
virtutem per id, quod potentia est. motus vero earum in tali [et
tali] loco finitus est, quoniam hoc modo tantum stellis inest potentia.</p><lb n="30"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Inquirendum autem est, utrum substantiarum huiusmodi, quae
magnitudinem non habent expertesque materiae sunt, una sit
pouenda, an plures. nam qui ante nos immateriales immobilesque
substantias posuerunt, nihil certi de earum multitudine, quin etiam nihil
proprie de earum numero dixere. qui enim formas induxere, inquiunt
<lb n="35"/> formas immateriales esse substantias atque immobiles, nihil tamen
aiunt de earum numero et reliquere rem dubiam ad modum
numeroruni, quorum additamentum (?) nescitur. nam et ii, qui
ideas numeros esse inquiunt, interdum in infinitum eas extendunt,
interdum earum finem denarium ponunt numerum. nobis autem
<lb n="40"/> est dicendum ex hisce, quae praemissa sunt atque determinata,
primum principiura unum esse non permixtum materiae, incornaturalibus]
<note type="footnote">2 Phys. VIII 10 5 nam qui sq.] cf. Averr. 325 E 15. 16 quandoque
—illic om. F 32 an] el codd. 37 quorum additamentum corrupta</note>

<pb n="26"/>
poreum, primo motu continuo et perpetuo movens, omnis <note type="marginal">f.17</note>
motiouis atque mutationis immime. quod autem plures sunt substantiae
post hoc primum principium, quae hoc pacto sunt, id
invenitur ex ratiocinatione, et sensus attestatur. [nam] omne,
<lb n="5"/> quod movetur, a motore movetur, ac causa prima necessario
una est et immobilis turn per se, turn per accidens; substantiae
vero sequentium corporum motrices necessario multae sunt, pro
numero corporum, quae moventur [ab eis], et hae quidem per se
immobiles sunt, per accidens tamen moventur, perinde atque anima,
<lb n="10"/> nec tantum immobiles ponendae sunt, sed et perpetuae. natura
namque stellarum substantia quaedam perpetua est, ac id,
quod eas movet, perpetuum est. prius enim est moto; quod
autem prius substantia est, substantia necessario est.
multitudinem autem virtutum ex ilia scientia, quae philosophiae
<lb n="15"/> familiaris [sima] est, ex astrologia, considerare oportet.
haec enim de numero motuum, quibus unaquaeque errantium
stellarum movetur, ac de numero orbium eas defercntium contemplationem
facit. numerus vero orbium deferentium stellas diversus
habetur apud Callippum ab eo, qui est apud Eudoxum, [sed haec
<lb n="20"/> breviter et summatim a nobis explicanda sunt], illud vero tantum
volumus, ut virtutes moventes tot sint, quot sunt corpora, quae
moventur, et earum alia prima sit, alia secunda, secundum
eum ordinem, quem et orbes habent inter se, ita ut non
solum ordine, sed et essentia atque substantia differant. ordine
<lb n="25"/> namque inferiores minus nobiles sunt et hac ratione primum habent
secundumve gradum; diversitas autem in substantia necessario
subsequitur. familiarissimam autem philosophiae astrologiam esse
dixi, quoniam haec sola de substantia sensibili perpetua
quaerit, reliquae vero mathematicae accidentia contemplantur,
<lb n="30"/> quae corporibus contingunt, ut geometria quautitatem continuam, arithmetica
discretam. ex astrologia vero vel mediocriter erudito patet
unamquamque [vagantium] stellarum pluribus motibus ferri; et
quodlibet corpus moveri manifeste cernitur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p>At quis numerus uniuscuiusque, item quis numerus omnium
<lb n="35"/> motuum planetarum sit, nunc quidem nobis ea, quae mathematicorum
nonnulli dicunt, intellegendi gratia dicenda sunt,
ut possit intellectu formari numerus determinatus. ceterorum
vero, quae sequuntur, quaedam quidem nos ipsos quaerere decet,
<note type="footnote">11 perpetua F: om. codd. 14 virtutum] φορῶν Ar. b4 15 familiaris(sima)]
cf. infra 18 deferentium slellas F: qui stellas sustinent numerusque orbium qui eas
regunt codd. 19 sed—sunt (20) iure om. codd. 24 ordine—sunt
32 vagantium F: om. codd. et—cernitur (33)] locus non sanus. fort.
omnino patet unamquamque stellarum et corporum, quae moventur, unumquodque pluribus
motibus ferri 37 ceterorum—sequunter (38)] interpretatio inepta verb, τὸ δὲ λοιπόν</note>

<pb n="27"/>
quaedam autem a quaerentibus sciscitari, ac, si quid praestantius
invenerimus, quam invenerunt qui haec hactenus scrutati
contemplatique sunt, omnia in medium afferemus illique fidem adhibebimus,
qui certiorem fecerit inquisitionem. dico igitur Eudoxum
<lb n="5"/> lationem utriusque, solis acluuae, in | tribus esse spliaeris <note type="marginal">f. 18</note>
posuisse, quarum primam eam esse [dicebat], quae non vagantium
est stellarum, secuudam vero [per eum circulum, qui per media
signa transit, tertiani per eum, qui est obliquus] in latitudine
[ipsorum] siguorum. in latitudine autem maiore circulum
<lb n="10"/> eum esse obliquum, per quem luna, quam eum, per quern sol fertur.
vagantium vero stellarum uniuscuiusque latiouera in
quatuor spbaeris esse ponebat. atque harum quatuor
primam quidem et secundam eandem esse ac primam et
secundam sphaeram solis et lunae; nam et sphaeram quae
<lb n="15"/> non vagantium est stellarum, quae omues defert sphaeras,
et earn, quae sub hac collocatur sphaera, signorum inquam sphaeram,
quoad motum communem omnibus esse, tertiae vero sphaerae
polos alios esse atque reliquarum, in eo quidem &lt;circulo&gt;; qui
media signa transit, at quartae lationem per obliquum ad
<lb n="20"/> medium circulum huius sphaerae esse, tertiae vero spbaerae
polos uniuscuiusque ceterarum quidem stellarum Venere et Mercurio
exceptis esse proprios, Veneris autem atque Mercurii eosdem
esse, atque haec quidem Eudoxus statult. at Callippus positionem
quidem sphaerarum eandem quam et Eudoxus ponebat, id
<lb n="25"/> est ordinem distantiae earum, multitudinem quoques sphaerarum
quidem lovis atque Saturni eandem quam ille tribuebat;
soli autem atque lunae unicuique duas spbaeras addendas
esse censebat, ut ea, quae apparent, explicara possint, reliquarum
vero vagarum unicuique unam sphaeram esse addendam. necessario
<lb n="30"/> vero, si debeant omnes compositae ea, quae apparent,
reddere, in unaquaque stellarum vagantium alias spbaeras
una pauciores esse, quae revolvunt [itemque restituunt positione
primam sphaeram eius stellae semper, quae sub ipsa est collocata].
hoc enim pacto dumtaxat vagarum lationem stellarum
<lb n="35"/> omnes facere possunt. cum igitur hae spbaerae, in quibus
ipsae feruntur, aliae siut octo, aliae vigintiquinque,
earum autem has solas revolvi nou oporteat, in quibus
<note type="footnote">6 primam—pbliquus (8)] ita F imitantio Arist.: codd. lectionem exhibent vitiosam:
sphaera . . est . . secunda sphaera signorum, tertia vero sphaera, quae est obliqua . hie et
in iis, quae sequuntur, verba κύκλος et σφαῖρα interdiuu permutaatur dicebat
om. codd. 17 codd. add. sphaeris post esse (corr.) 18 circulo addidi
32 itemque—collocata (33) ita F secundum textum: codd. exhibent et revohitur
[sphaera B] quaeque inferior, donee eo semper revertatur, ubi prima sphaera incepit
34 vagarum] fixarum codd. falso</note>

<pb n="28"/>
infinia stella defertur, hae quiclem sphaerac, quae duas <note type="marginal">f.18</note>
primas revolvunt, sex erimt; hae vero, quae posteriores
quatuor revolvunt, sedecira eruut. omnium igitur shaerarum
numerus, turn earum, quae deferunt, turn earum, quae
<lb n="5"/> revolvunt eas, quinque erunt et quinquaginta. quodsi luuae
solive quispiam eos non addiderit quos diximus motus,
summa spbaeiarum quadraginta erunt et sept em.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>