<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1:28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>At iam aliqui sunt opinati pulcherrimum et optimum non
<lb n="25"/> esse in initio rei, ut secta Pythagoreorum et Leucippus
opinati sunt principia animalium et plantarum causas quidem
esse, ut sint, pulcherrimum autem et perfectissimum
minime esse in semine, sed tempore perfectionis. at non verum est,
quod opinantur. nam utilitatem iam habent a radicibus. in eo
<lb n="30"/> vero, quod simul habet utrumque, actum, inquam, et potentiam,
prior est potentia, simpliciter tamen actus potentiam praecedit, ut
bomo prior est semine hominis; semen enim ex homine oritur. esse
igitur substantiam quandam aeternam [et] immobilem
[atque] a sensibus nou solum loco, sed natura separatam,
<lb n="35"/> immutabilem, cum neque ipsa mutationem, faciat, neque ulla ratione
patiatur mutationem, satis iam demonstratum est. etiam demonstratum
est [hanc substantiam] non esse corpus, nec magnitudinem
ullam habere [posse], neque desinere, neque dividi. infinite
enim tempore movet. non dari autem magnitudinem finitam
<note type="footnote">16 perfectio om. A perfectio—aeternusque (18)] FC post perfectio nou distinguunt
exhibent: honorabilior est ceteris operationibus et sic est continua perpetuaque vita
21 et ut—sempiternum (23)] nec nos quicquam aliud habemus, quod dicamus, nisi quod deus
est et continuum aevum F falso 35 immutabilem—patiatur (36) om. F 38
mori codd. suspectum</note>

<pb n="25"/>
potestatem habeutem, qua in infinitum moveat, iam expositum est
in sermonibus nostris natuialibus. nam omnis magnitudo aut est
finita aut infinita. vanum autem est dicere infinitam dari; sed
finitum infinitas habere posse potentias nemo fatetur neque profitetur,
<lb n="5"/> eo minus, si illud, quatenus corpus est, ab ipsis movetur. nam qui
solem dicit et cetera astra finita quidern esse, potestates vero habere
infinitas, insufficiens utique in sermone suo est, quoniam virtus,
quae existit in stellis, et ea quidem, quae infinita hahetur, non insita
est eis a natura, neque quatenus corpora sunt, sed aut a prima
<lb n="10"/> causa manat, aut anima, quae est in eis, provenit ab ilia virtute
incorporea. prima namque causa ea infinito tempore circumfert;
quodsi hoc potestate haberent, ut habent corpus et magnitudo, nec
perseverassent in actu, et fatigarentur procul dubio et quiete egerent.
nam stellarum corpora, ob insitam potestatem, potentias habent
<lb n="15"/> finitas; diversis enim temporibus in alio et alio loco sunt, quandoque
sunt hic, quandoque illic. haec autem loca quasi motuum termini
sunt, impossibile namque est potentiam, quam sequatur actus, quem
ipsa appetat, finem ac terminum non habere; sed causa, quae est
potentiae omnino expers et actus coutinuus et omni tempore invariabilis,
<lb n="20"/> quomodo habere potest magnitudinem et corpus, ut habent
haec, in quibus potentia continua cernitur, sive sunt corruptioni
obnoxia, | sive non? in summa actus separatus ex se ipso potest <note type="marginal">f.17</note>
perpetuari in infinitum cum temporis continuatione; actus vero
proveniens ab eo, quod est potentia, ad effectum adducit potentiam,
<lb n="25"/> nec animo comprehendere licet hunc actum infinito tempore durare;
iam enim praecessit eum potentia. necessario igitur virtus, quae
stellas movet, infinita est, stellae namque non acquirunt hanc
virtutem per id, quod potentia est. motus vero earum in tali [et
tali] loco finitus est, quoniam hoc modo tantum stellis inest potentia.</p><lb n="30"/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>